Tours, AD Indre-et-Loire, G 364 n° 1

<< < / > >>

Numéro1400

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/04/966(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :Turonis castello in pleno fratrum capitulo)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche668   mm

Hauteur à droite665   mm

Largeur en haut275   mm

Largeur en bas273   mm

AuteurVivien, prêtre  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

Regeste

Vivien, prêtre de Saint-Martin de Tours, demande aux chanoines de Saint-Martin de Tours de faire chaque année pour la saint Georges une station dans la chapelle Saint-Georges près de l'église Saint-Etienne, leur attribue une somme annuelle de treize sous et donne divers biens à cette chapelle.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno incarnationis dominicae in DCCCCLXVI, X scilicet kalendas mai quando vigilia sancti
l.2 Georgii martyris erat celebratura, venit Vivianus gregis beati Martini sacerdos divina
l.3 ammonitus inspiratione in capitulum fratrum ante presentiam Rainaldi tunc temporis decani
l.4 et Ervei thesaurarii caeterorumque canonicorum ibi residencium deposcens humili affectu
l.5 ipsorum caritatem ut omni anno quamdiu orbita seculi volveretur tam ipsi quam successores eorum
l.6 in sollempnitate beati Georgii martyris quae crastina die erat ventura stationem facerent
l.7 in quodam oratorio ipsius juxta ecclesiam Sancti Stephani locato vigiliam scilicet inibi sero pre-
l.8-notatȩ diei post vesperos et in crastinum missam devote persolventes. Cujus ipsi postulati-
l.9-onem non incongruam sed salutiferam esse perpendentes communi assensu confirmaverunt,
l.10 pollicentes se in posterum quod ipse petebat Vivianus promtissime facturos. In recompensatione
l.11 ergo tantȩ eorum devotionis dedit eisdem fratribus ipsa die prefatus Vivianus sacerdos ad consolationem
l.12 tredecim solidos denariorum, et tradidit prescriptae cellae Sancti Georgii quam ipse per successionem quorundam
l.13 parentum suorum tenere videbatur quasdam res suas proprias perpetualiter habendas, id est in sub-
l.14-urbio castelli Sancti Martini, ex parte occidentis, arpennem I de vinea et perticas VIII, et in monaste-
l.15-rio, quartarios III. Ad portam etiam Pontis Saxonum in dextera parte subtus murum castelli dedit
l.16 quoddam viridiarium cum mansionibus et vineola quam ipse edificavit. Cujus terre medietatem comparavit
l.17 isdem Vivianus sacerdos solidos XLta de Gimmone et Viviano fratribus et sancti Martini canonicis, alteram
l.18 vero medietatem per successionem parentum hereditavit. Mansiones insuper quas ipse juxta prefatum
l.19 oratorium Sancti Georgii construxit similiter ibidem condonavit. Eo scilicet tenore saepefatus
l.20 Vivianus sacerdos premissas res jamdicto locello Sancti Georgii pro remissione suorum criminum paren-
l.21-tumque suorum tradidit, ut quamdiu ipse superstes fuerit easdem res omnes cum omni teneat emeliora-
l.22-tione, solvens omni anno sancti Martini canonicis in festivitate sancti Georgii martiris quam evenit
l.23 VIIII kalendas mai prefatam consolationem tredecim solidorum, ut ipsi fratres scilicet explere non differant
l.24 voluntarie prescriptam stationem, post ipsius quoque obitum si aliquis propinquus ejus sancti Martini canonicus
l.25 utilis et religiosus extiterit et in saepefata cellula Sancti Georgii Deum exorare pro delictis prenotati
l.26 Viviani et parentum ejus devote voluerit, ipsum oratorium cum omnibus rebus supradictis sine ullius
l.27 contradictione teneat, solvens annuatim fratribus premissam consolationem, et decantans vel perorans
l.28 omnibus diebus vitȩ suȩ in eodem loco propriam missam pro totius gregis sancti Martini vivis ac defunctis.
l.29 Si vero ex ipsius Viviani parentela ullus non superfuerit propinquus, tunc eligant fratres unum
l.30 sancti Martini gregis sacerdotem religiosum et [bene viv]entem cui sine aliquo munere malȩ cupidita-
l.31-tis prenominat[ae] ecclesiae [...] sancti Ge[orgii ...10...] ipsi traditis committant, quatinus ibidem sicut
l.32 diximus diebus quibus advixerit ipsius [...8... sacer]dotis et totius Sancti Martini congregationis in sacris
l.33 orationibus memoriam habeat et saepefatam conso[lat]ionem fratribus reddat. Ergo si fuerit aliquis Sancti Mar-
l.34-tini prelatorum iniqua seductus cupiditate qui pro largitione rerum hujus elemosinȩ Viviani umquam aliquid
l.35 munus exigere ab aliquo tamquam ex propriis rebus voluerit, et ipse qui dederit et ille qui acceperit sub
l.36 anathematis simul maledictione vel obligatione dampnentur nisi citissime resipuerint.
l.37 Hoc indiculum premissae diffinitionis vel traditionis statuerunt seu devoverunt fratres congre-
l.38-gationis Sancti Martini generaliter suis temporibus manere inviolabile, et ut a successoribus eorum per
l.39 diversa temporum curricula perhenniter conservetur propria manuum subscriptione corroboraverunt.
l.40 RAINALDUS DECANUS [subscripsit]. Odilardus [notes_tironiennes] et subclaviger [subscripsit]. Franco [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.41 Erveus [diaconus] [notes_tironiennes] [subscripsit]. Gerardus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Rainaldus [diaconus subscripsit]. Vivianus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.42 Raino [notes_tironiennes] precentor [notes_tironiennes]. Andraldus [diaconus subscripsit]. Hildemodus [presbyter subscripsit]. Odo [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.43 Deusdet [notes_tironiennes] [subscripsit]. Hugo [presbyter subscripsit]. Beraldus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Gauzfredus [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.44 Rodulfus [diaconus subscripsit]. Adalgualdus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Mainardus [levita subscripsit]. Otbertus [diaconus subscripsit].
l.45 Aitardus [levita subscripsit]. Ingelbertus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Odilo [diaconus subscripsit]. Guilelmus [levita subscripsit].
l.46 Gauzbertus [diaconus subscripsit]. Fulco [levita subscripsit]. VULGRIMUS [levita subscripsit]. Constantius [notes_tironiennes] [subscripsit]. Gauzlinus [levita subscripsit].
l.47 Erilannus [notes_tironiennes] [subscripsit]. RAIMUNNUS [diaconus subscripsit]. David [subscripsit]. Gualterius [subscripsit]. Gualcherus [diaconus subscripsit].
l.48 Rainaldus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Immo [notes_tironiennes] [subscripsit]. FULCRADUS [notes_tironiennes] [subscripsit]. Guitbertus [notes_tironiennes] [subscripsit]. Hugo [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.49 Datum est autem hujus institutionis indiculum XV kalendas mai, Turonis castello [notes_tironiennes] in pleno fratrum
l.50 capitulo, anno jam XII regnante rege Hlothario.
l.51 Adamarus [notes_tironiennes] cancellarius [notes_tironiennes] [subscripsit].

Bibliographie

GASNAULT (Pierre), Les actes privés de l'abbaye de Saint-Martin de Tours, du VIIIe au XIIe siècle, dans BEC, 112 (1954), p. 24-66, p. 63-66.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1400 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1400»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1400/. Date de mise à jour : 29/03/12.