Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 37

<< < / > >>

Numéro1369

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/11/1119(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche170   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurGérard, juge  de  ROME, et  évêque d'Angoulême

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Gérard, évêque d'Angoulême et légat du Saint-Siège, confirme aux moines de Montierneuf la possession de l'église de Migné que revendiquaient les moines de Bourgueil malgré le décret du concile de Reims.

Fac-similé

Texte

l.1 Ego Girardus Engolismensis episcopus, et sanctȩ romanȩ ȩcclesiae legatus, presentibus et futuris notum fieri volo quod
l.2 post discessum Remensis concilii cui Deo auctore domnus noster Calixtus papa prefuit, in quo inter domnum abbatem
l.3 Cluniacensem et abbatem Novi Monasterii, et abbatem Burguliensem de aecclesia de Magniaco concordiam
l.4 factam esse audivimus, monachi Burgulienses de aecclesia illa apud nos clamaverint. Unde nos,
l.5 constituto termino abbatem Novi Monasterii ad causam agendam invitavimus, quo termino abbas Novi Monasterii,
l.6 Marcherius dictus, presens adfuit, sed abbas Burguliensis non adfuit; monachi vero Burgulienses adfuerunt
l.7 sine munimento litterarum abbatis sui et capituli. Et quia incongruum erat ut sine munimento litterarum
l.8 abbatis sui et capituli agerent, utrique parti alium terminum ad agendum constituimus. Constituto vero termino,
l.9 monachi Novi Monasterii cum munimento litterarum abbatis sui et capituli ante nos adfuerunt, sed nec abbas
l.10 Burguliensis nec monachi ejus adfuerunt, nec canonicam excusationem, immo nullam, pro se miserunt.
l.11 Unde fratres Novi Monasterii cum integritate possessionis prefatae aecclesiae, ad propria reversi sunt. Haec autem
l.12 ideo scribere curavimus, ut hujus rei veritas presentibus et futuris innotescat. Et ut hoc scriptum nostrum in
l.13 futuro certius et firmius habeatur, sigillo nostro muniri precepimus.

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 89, n° 59.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1369 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1369»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1369/. Date de mise à jour : 29/03/12.