Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 1166 n° 7

<< < / > >>

Numéro136

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date880(fiabilité :édition)

LieuBaissey(lat :Basciaco vico publico)

DiocèseLangres

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Largeur en bas204   mm

AuteurAmauri et Berchardis son épouse

BénéficiaireChapitre cathédral  de  LANGRES

Regeste

Amauri et Berchardis, son épouse, donnent aux chanoines de la cathédrale de Langres plusieurs manses situés à Occey, Montigny-sur-Vingeanne et Aubigny.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Sacrosanctae aeclesiae Sancti Mammetis quȩ est constructa infra muros Lingonicae civitatis, ubi domnus
l.2 episcopus Isaac rector prȩesse videtur, nos ergo in Dei nomine Amalricus, et uxor mea Berchardis,
l.3 cogitantes Dei timorem vel casum humanae fragilitatis, pro remedio animae nostrae atque aeterna
l.4 retributione, damus res nostras quae sunt sitae in pago Attoariorum, in villa Ociaci, aeclesiae Sancti Mammetis,
l.5 ad canonicos ibidem deservientes, videlicet ad cameram ipsorum, propter sustentationem
l.6 vestium, id est mansum indominicatum qui habet terminationes de ambobus lateribus et utrisque
l.7 frontibus strada publica; infra istas terminationes, cum omnibus aedificiis, totum ad integrum.
l.8 Damus etiam alium mansum in eodem loco, qui habet terminationes: de uno latere, mansum sancti
l.9 Simphoriani, de alio latere et una fronte terra sancti Mammetis, et de altera fronte strada publica;
l.10 infra istas terminationes, totum ad integrum. Similiter damus in ipso fine Ociacense et in fine
l.11 Montiniacense, superiore vel inferiore, et in fine Albiniacense, tam mansis, campis, pratis,
l.12 silvis, aquis aquarumve decursibus, exis et regressis, cultis et incultis, omnia, et ex omnibus tam de alode
l.13 quam de comparato, vel de quolibet ingenio ad nos pervenit vel pervenire potest, totum ad integrum.
l.14 De nostro jure et dominatione in prȩdictam tradimus dominationem et potestatem ad dominandum,
l.15 ita ut ab hodierno die et tempore canonici sanctae Lingonensis eclesiae habendi, tenendi seu commu-
l.16-tandi, vel quicquid inde juste facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potes-
l.17-tatem, nullo contradicente. Si vero, quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi aut ullus ȩredum
l.18 nostrorum, seu quaelibet ulla extranea vel admissa persona contra hanc donationem plenissima
l.19 voluntate nostra scriptam veniens, aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat evindicare
l.20 quod repetit, sed inferat coactus eidem eclesiae ejusque canonicis unacum sotio fisco auri libras II,
l.21 et haec praesens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa.
l.22 Actum Basciaco vico publico. Signum Amalrici et uxoris suae Berchardis, qui hanc donationem
l.23 fieri et firmare rogaverunt. Signum [croix] Norberti, qui consensit. Signum [croix] Ratbodi, qui consensit.
l.24 Signum [croix] Blitgardis, quae consensit. Signum [croix] Teuderici, qui consensit. Signum [croix] Amalrici, qui consensit.
l.25 Signum [croix] Utulrici, qui consensit [signum]. Signum [croix] Ugonis, qui consensit.
l.26 Signum [croix] Acapiti. Signum [croix] Ugonis. Signum [croix] Heldebranni. Signum [croix] Attonis. Signum [croix] Odilonis. Item signum [croix] Ugonis.
l.27 Signum [croix] Gondolfi. Signum [croix] Arusi. Signum [croix] Archenrici. Signum [croix] Gisonis. Signum [croix] Formaldi. Signum [croix] Teutgerii.
l.28 Signum [croix] Leutgerii. Signum [croix] Rohttau. Signum [croix] Elmerici. Signum [croix] Eilberti. Signum [croix] Baldrici.

Notes

1

Bibliographie

ROSEROT (Alphonse), Chartes inédites des IXe et Xe siècles, appartenant aux archives de la Haute-Marne (851-973), in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 51 (1897), p. 161-209, p. 174-175, n° 5.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°136 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°136»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte136/. Date de mise à jour : 24/11/14.