Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 26

<< < / > >>

Numéro1357

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1119(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche180   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurReginaldus

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Renaud, fils d'Aimeri, donne à l'abbaye de Montierneuf les droits qu'il avait sur les dîmes de Migné, une terre à Luc et toutes ses possessions à Chardonchamp.

Fac-similé

Texte

l.1 Ego Reginaldus Aimerici filius, omnibus sanctȩ Ȩcclesiȩ alumpnis tam presentibus quam futuris manifestare decrevi, quod cum tempore juventutis
l.2 meȩ nimia essem depressus gravitate, cepi mecum quocumque modo potui contrectare, quia post modicum absque ullo bono opere cinis fu-
l.3-turus essem et pulvis. Hujus igitur memor conditionis, mea pia matre videlicet Alaide laudante atque concedente ceterisque meis pro-
l.4-pinquis suadentibus simulque annuentibus, omnipotenti Deo fratribusque Novi Monasterii quod est constructum in honore beate semperque virginis
l.5 Marie et sancti Johannis Evangeliste donavi, bonaque voluntate concessi, pro meis meorumque amicorum peccatis, quicquid juris a patre meo seu
l.6 a parentibus meis habebam in decima que coadunatur, in villa de Magniaco. Eodem etiam modo donavi ipsis monachis terram que est, apud
l.7 Lucum, juxta vineam Johannis Meschini, in via que tendit ad Mirebellum, quatinus hec omnia supradicta, a modo libere haberent, et absque ca-
l.8-lumpnia imperpetuum potestative possiderent. Item isdem monachis dedi omnem possessionem meam que est in villa que di-
l.9-[citur Card]uncampus, seu ubicumque sit, seu sit in vineis seu in pratis, sive in quibuslibet aliis rebus, et hanc illis post mortem meam
l.10 [...?...tali] pacto [ut si m]onachus fieri velim, fratres ejusdem ȩcclesie gratis me suscipiant, vel si moriar sine [monachali]
l.11 habitu, nichilominus libere et absolute monachi possidea[nt] [... s]ed tamen hoc solum retinui, ut mater mea [quamdiu]
l.12 vixerit dotem suam pacifice possideat. Qua mortua dos illius ad eosdem fratres redeat. Hoc autem donum ut altius ratum, certumque
l.13 permaneat, domno Stephano Novi Monasterii camerario ibi presente, per memetipsum firmare volui, tradens me ordini be-
l.14-ati Benedicti, positis meis manibus inter manus domni Reginaldi elemosinarii, qui etiam assumpto cultro partem capillorum ca-
l.15-pillorum capitis mei mihi requirenti abscidit, cum assensu matris meȩ et cum consilio amicorum meorum qui ibi aderant. De his autem omnibus
l.16 scilicet tam de me quam etiam de ceteris rebus supradictis, domno Reginaldo elemosinario cum quodam sarmento donum cum bona me-
l.17-moria feci. Hujus vero donationis et elemosine sunt testes isti, quorum nomina subscribuntur: Signum Reginaldi elemosinarii.
l.18 S. Stephani camerarii Novi Monasterii. S. Giraldi capellani. S. Joldoini. S. Petri Reginaldi. S. Alaidis.
l.19 Signum [croix] Reginaldi Aimerici. Signum [croix] Adalaidis matris.

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 99-100, n° 64.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1357 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1357»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1357/. Date de mise à jour : 29/03/12.