Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 24
Numéro1355
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1116(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Largeur en bas600 mm
AuteurGuillaume IX, duc d'AQUITAINE
BénéficiaireAbbaye de MONTIERNEUF
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 [donavit abbatiam sancti Pauli, in urbe] Pictava positam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, monasterio quod ipse fundavit atque construxit in suburbio ejusdem civitatis, in honore videlicet sanctȩ Dei genitricis semperque virginis Mariȩ
l.3 [et sanctorum apostolorum Joannis et] Andreȩ. Hoc donum concessit Cadalo vicecomes de Oenaio, qui ipsam abbatiam ab eodem duce Willelmo in casamento habuerat atque tenuerat. Sed et Isembertus gratia Dei Pictavorum episcopus, ad quem predicta
l.4 [abbatia jure pontificali pri]ncipaliter pertinebat, [intuitu] quidem ducis, consilio vero consensuque clericorum suorum, presertim tamen canonicorum Sancti Petri, nichilominus hoc donum concessit atque firmavit, ut monachi illius loci
l.5 [sepedictam] abbatiam resque omnes ad eam pertinentes, nemine contradicente, in perpetuum habeant atque possideant. Postea vero, Willelmus vicecomes filius prefati Cadalonis, querimoniam inde faciendo, calumpniabatur hoc donum,
l.6 contestans et affirmans nullatenus debere esse ratum atque firmum, quoniam pater ejus invitus atque coactus hoc donum fecerat atque concesserat. Verumptamen tandem aliquando, tam amore quam servicio precibusque domni Marci abbatis
l.7 devictus, voluntariȩ, bono animo, devota mente concessit atque donavit in manu ejusdem Marci abbatis sepedictam abbatiam sancti Pauli et omnes res ad eam pertinentes, et quicquid in eadem abbatia pater suus Cadalo et amita sua
l.8 Hylaria habuerant atque tenuerant. Eo videlicet tenore, ut si aliquem de liberis suis in monasterio dare voluerit, pro ejus amore suscipiatur. Laudaverunt etiam atque concesserunt hoc donum et uxor ejus et omnes
l.9 liberi ejus, astantibus [atque presentibus his]: Adalelmo subpriore Novi Monasterii, Petro Crespello, Willelmo Froino, Rotberto Burgundione, Frogerio, Cadalone, Arnaldo Chinnic, Arnaldo de Vareza,
l.10 Ramnulfo Tronello. Acta sunt hȩc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexto decimo.
l.11 Signum Guillelmi vicecomitis de Oenaio. Signum vicecomitisse conjugis ejus. Signum Ramnulfi Tronel. Signum Arnaldi de Vareza.
Bibliographie
VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 75-76, n° 49.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1355 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1355»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1355/. Date de mise à jour : 29/03/12.