Poitiers, AD Vienne, C 11 n° 158

<< < / > >>

Numéro1353

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date26/03/1116(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche320   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurHugues Focaudi et ses fils de  MORTHEMER

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Hugues Foucaud, mari d'Amélie de Morthemer, et les enfants de celle-ci donnent à l'abbaye de Nouaillé la moitié de l'alleu de Ferrabœuf et confirment la donation de l'autre moitié par Pierre Samuel, frère d'Amélie.

Fac-similé

Texte

l.1 Quicumque mortalium perhemniter cum Domino voluerit regnare, necesse est ipsius Domini pro amore, bona quae
l.2 potuerit studeat facere, et dum vaccat bonis operibus insistere, pauperes jugiter recreare, helemosinam assidue
l.3 dare, quia Tobia testificante: helemosina non sinit hominem in tenebras ire. Debet autem de propria facultate
l.4 sanctos hereditare, unde monachi et clerici Deo servientes, et pro peccatis tocius populi orantes, valeant vivere,
l.5 et ipse consors sanctorum esse queat, et particeps hereditatis perpetuae. Unusquisque quae sanctis dederit debet scribere; tali
l.6 sanccitum est antiqua patrum consuetudine. Nos autem ideo scripto volumus notum facere, omnibus qui christiano
l.7 censentur nomine, quod domina quedam Amelia nomine, nobilissima orta progenie, in vita sua tractans de
l.8 animȩ suȩ salute, et delictorum suorum remissione, quendam alodum cujus partem dimidiam paterno habebat jure,
l.9 Faiam Raboti nomine promisit Deo se daturam in helemosina monasterio quo corpus ipsius traderetur sepulture.
l.10 Contigit autem ut predicta domina ex hoc seculo migraret; corpusque ejus cum consensu domini sui Ugonis Focaudi filiorumque
l.11 et amicorum suorum, ad monasterium sanctissimi JUNIANI deferretur, ibique maximo cum honore sepeliretur. Ante multum
l.12 vero tempus quidam frater germanus ipsius dominȩ, Petrus Samuhelis nomine, de hoc mundo transierat, quique dimidium predictum
l.13 alodum partem videlicet suam, beatissimo Juniano et monachis sibi servientibus dederat quia in ejus cenobio, se
l.14 sepeliri jusserat. Videntes autem parentes et amici illorum quod frater et soror apud Nobiliacum locum corpore quiescerent, et
l.15 maxima pars generis sui ibidem sepulta esset, donum quod predictus P. Samuhelis fecerat, et ecclesia sanctissimi JUNIANI
l.16 sine calumpnia tenebat, super altare beatissimi JUNIANI, die ramis Palmarum, coram omni populo firmaverunt, et dimidii
l.17 partem alteram quam predicta domina habebat beatissimo JUNIANO similiter spontaneȩ dederunt, et cum baculo buxi
l.18 unus post unum concesserunt, quem super altare posuerunt, atque in hac carta pro auctoritate ut in fine paret signum
l.19 crucis propriis manibus inpresserunt. Dederunt autem omnia que habebant in villa illa, cultum et incultum, silvam et planum,
l.20 et procuratorem ipsius villȩ famulum, ut ex toto monachi Nobiliacenses habeant in pace et possideant. Insuper hoc statuerunt
l.21 et scriptum esse preceperunt, ut si quis ex heredibus eorum furibundus huic helemosinȩ contraire voluerit, et quantulumcumque
l.22 invaserit, seu aliquam pravam consuetudinem miserit, omnipotentis Dei iram incurrat, et perpetuo malediccionis anathemate
l.23 condempnetur, quousque de presumpcione satisfaciat, et racione cohactus auri centum libras persolvat. Fecit autem hoc donum
l.24 sollempniter super altare sanctissimi Juniani Ugo Focaudi. Fecerunt et concesserunt filii ipsius dominȩ Petrus Tallafer, Boso,
l.25 Jordanus, Petrus. Isti sunt idonei testes qui affuerunt. S. Samuhelis monachi. S. Job monachi. S. Oliverii monachi. Isti tres filii ipsius dominȩ
l.26 fuerunt. S. Arvei prioris. S. Willelmi monachi. S. Petri de Villadoo, presbiteri. S. Constantini presbiteri. S. Petri Temperii. S. Petri Gundoi.
l.27 S. Geraldi judicis. S. Haelie Temperii. S. Aimerici Potini.
l.28 FACTA EST AUTEM HEC CARTA, ANNO AB INCARNACIONE DOMINI MCXVI, EPACTA IIII, INDICCIONE NONA. PAPA PASCALI
l.29 Fillipo Francorum rege, Willelmo Pictavis comite, domno
l.30 Radulfo abbate ecclesiam beati JUNIANI regente.
l.31 S. V. Focaudi [croix]. S. Bosonis [croix]. S. Jordani [croix]. S. Petri [croix] et alius Petri Tallaferri [croix].

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 308-310, n° 199.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1353 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1353»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1353/. Date de mise à jour : 29/03/12.