Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 21

<< < / > >>

Numéro1342

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1112(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche210   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurRichard Forbandit

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Richard Forbandit donne à l'abbaye de Montierneuf l'église et le bourg de Chiré.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnis homo si beatitudinis amissȩ et prȩsentis miseriȩ memor satageret esse, cor suum nequaquam tempore oportuno obduraret, immo magis Deo omnium reparatori
l.2 adhereret gratulanterque pauperibus, in aecclesia omnipotentis Dei degentibus, subveniendum festinaret. Quapropter ego Richardus Forbandit, mea mecum sepius retractans peccata,
l.3 dignum ȩxistimavi fore tam pro mea quam pro filiorum omniumque parentum meorum salute, Deo aliquid de meis possessionibus licet parum offerre. Cum igitur scriptura dicat quia
l.4 hylarem datorem diligit Deus, ego et filii mei donamus Deo et perpetuae virgini Mariȩ sanctoque Johanni Evangelistae, et fratribus Novi Monasterii, ibidem sanctae ac religiose viven-
l.5-tibus, in manu domni Marci ejusdem loci abbatis, aecclesiam quȩ sita est in villa vocabulo Chirec. Donamus ȩtiam omnem burgum prefati loci cum omnibus redditibus suis, ita
l.6 dumtaxat, quatinus libere et absolute et absque ulla calumpnia habeant, teneant, et in perpetuum possideant. Huic quoque nostrȩ donationi quoddam massum terrae
l.7 adjungimus, quod nichilominus liberum fore ab omni consuetudine concedimus et statuimus. Frater autem qui hanc obedientiam tenuerit, habeat in sua po-
l.8-testate quem voluerit ibi famulum qui res ejus prȩvideat et custodiat ponere. Hoc vero omnibus notum facimus quod prepositus supradicti burgi, nomine
l.9 Engelgerius, quicquid juris tam in burgo quam in terre masso pridem dicebatur habere, me filiisque meis videntibus et ejusdem prepositi fratribus Gaufredo
l.10 presbitero et Petro famulo laudantibus et concedentibus, totum in manu jamdicti abbatis reliquit et concessit. Quapropter ab eodem abbate laudantibus
l.11 qui aderant, caritatem suscepit. Ut igitur hoc donum ratum fixumque permaneat presentem cartam, subscriptorum auctoritate, manuumque ad-
l.12-juncta impositione firmamus, firmatamque auctorizamus. S. Richardi Forbandit. S. Willelmi filii ejus. Item S. Richardi
l.13 filii ejus. Item S. Aimerici Gandonis filii ejus.
l.14 Hujus rei testes sunt Petrus capellanus ejus, Gaufredus aecclesiae supradictae presbiter, Engelgerius prepositus et Petrus frater ejus, Aimericus de Pictava.

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 65-66, n° 42.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1342 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1342»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1342/. Date de mise à jour : 29/03/12.