Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 20

<< < / > >>

Numéro1341

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1112(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurRichard Forbandit

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Richard Forbandit donne à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers l'église et le bourg de Chiré, une écluse et une pêcherie à Saintes et d'autres biens. Il ajoute un manse à Chiré et l'abbé lui donne une mule afin de faire le voyage de Jérusalem.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individue Trinitatis. Ego Richardus Forbanditus, pro remedio anime meȩ
l.2 omniumque parentum meorum, precipiente et concedente Petro Pictavorum episcopo, necnon filiis
l.3 meis volentibus ac concedentibus, dono et relinquo Deo et sancto Johanni Evangeliste Novi
l.4 Monasterii, ȩcclesiam de Chiriaco cum his que ad eam pertinent, et burgum, et decimam omnium
l.5 rerum que in area mea conveniunt, necnon decimam castanearum mearum, id est omnem
l.6 decimam omnis decimȩ meȩ et omnis terragii mei, quam in predicta villa habeo. Hoc
l.7 donum facio, concedente mihi domino meo Jordano de Insula a quo hoc tenebam. Dono
l.8 quoque predicto Novo Monasterio in flumine Caranta apud Sanctonas exclusam et piscariam
l.9 unam, retentam in ea tantum tercia parte piscium, quamdiu mihi vel filiis meis placuerit.
l.10 Dono etiam de silva mea que prope est, ad ipsam faciendam semper sufficienter. Hoc donum
l.11 ego Richardus facio in manu domni Marci, Novi Monasterii abbatis, et monachorum ejus,
l.12 concedente hoc domino meo Willelmo de Passavante et uxore ejus, a quo predictam exclusam tenebam,
l.13 necnon presente ac concedente domino meo Aimerico de Rancone, et subscripta cruce fir-
l.14-mante. Dono etiam in supradicta villa de Chiriacho meam partem pascuarii de porcis
l.15 monachorum. Horum donorum testes sunt: Marcus abbas in cujus manu facta sunt, Martinus monachus,
l.16 Petrus Bernardi monachus, Guillelmus monachus, Petrus Sancti Savini prior, Aimericus de Rancone, Willelmus Dedit,
l.17 Guillelmus Forbanditus, Ricardus, Aimericus Gando, Petrus frater ejus, Stephanus Boetus de Cavoltona,
l.18 Frogerius cocus, Rorgo cubicularius, Rotbertus mariscalcus, et alii plures. Facta sunt hec anno
l.19 incarnationis Domini millesimo CXII, Petro venerabili episcopo Sanctonȩ presidente, Ludovico
l.20 regnante, Willelmo duce principante. Post hȩc ego Richardus Forbanditus volens pergere
l.21 Jherusalem volui etiam augere elemosinam meam. Nam donavi predicto Monasterio Novo, in pre-
l.22-fata villa Chiriacho, mansum unum obtime terre, laudantibus et concedentibus omnibus
l.23 filiis meis, liberum et ab omni consuetudine francum; et sepefatus abbas donavit mihi
l.24 mulam unam itineri illo necessariam. Hoc vero notum facio quod prepositus supradicti burgi, En-
l.25-gelgerius nomine, quicquid juris, tam in burgo quam in terre manso, pridem se dicebat habere, me
l.26 filiisque meis videntibus, et ejusdem prepositi fratribus Gaufredo presbitero et Petro laudantibus, et con-
l.27-cedentibus, totum in manu jamdicti abbatis reliquid et concessit, unde ab eodem abbate, laudan-
l.28-tibus qui aderant, caritatem accepit, videlicet solidos Xcem. Hujus rei testes sunt filii mei
l.29 jamdicti: Gaufredus presbiter, ipse Engelgerius et Petrus frater ejus, Aimericus de Pictava, Gui-
l.30-tardus et Boschans. Et iterum alio tempore, ego Richardus Forbanditus Novo Monasterio et abbati Marco
l.31 volens adaugere beneficium meum, occurens supradicto abbati ad quercum de Exartis,
l.32 dedi ei medietatem de Venzella, concedentibus omnibus filiis meis supranominatis, solidam
l.33 et quietam, videntibus et audientibus Rainaldo Amalrici monacho, Johanne de Prato maledicto monacho,
l.34 Rotberto Burgundione et Frotgerio cocco. Sic quoque investivi dominum meum
l.35 abbatem Marcum, et Lambertum monachum, qui tunc temporis obedientiam de Chirec tene-
l.36-bat, cui etiam Aimericus Charels medietatem reddidit redituum et talhatam.
l.37 [croix] S. Aimerici de Rancone. S. Richardi Forbandiz [croix]. S. Willelmi
l.38 filii ejus [croix]. S. Richardi filii ejus [croix]. S. Aimerici Gandonis filii ejus [croix].
l.39 S. Petri filii ejus [croix].

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 66-69, n° 43.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1341 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1341»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1341/. Date de mise à jour : 29/03/12.