Poitiers, AD Vienne, C 4 n° 79

<< < / > >>

Numéro1325

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1102(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

BénéficiaireArbaldus

Regeste

Le chapitre de Saint-Hilaire accorde une prébende à Arbaud.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam quorundam fratrum vel extraneorum perversitas ea quȩ in ȩcclesiis agerentur negotia, postmodum vel ex parte, vel ex toto
l.2 pervertere vel negare solebant, ad destruendum quod falsitas astruit, precessorum inventio tradidit exequendum ut rei veritatem scriberet
l.3 ac legitimis testibus subnotatis successio commendaret. Quorum nos exempla sectantes, successoribus nostris providendo, sed quod egimus qualiter
l.4 actum sit ȩcclesiȩ nostrȩ fidelibus volumus innotescat. Arbaldo igitur, cognomine Guillelmus, comes Pictavensis, ad nos veniens prebendam ut
l.5 daremus precibus obtinuit. Ipse vero Arbaldus et frater ejus Guillelmus in manu Leodegarii Bituricensis archiepiscopi, sub ejusdem comitis baronumque
l.6 suorum totiusque capituli presentia fidem suam promiserunt, ne videlicet unquam in futurum, ipse Arbaldus vel quelibet alius de tota parentela
l.7 vel cognatione sive familia sua, seu amicis suis, de rebus quȩ ad ȩcclesiam nostram pertinent, vel ejus juris sive possessionis sunt, quicquam inva-
l.8-dere vel arripere presumat. Si quis vero vel ipse sepe jamdictus Arbaldus vel quȩvis alia de suis persona hoc tantum fidei sacramentum vio-
l.9-lando, de possessione vel jure ȩcclesiȩ quicquam violenta manu pervadere seu auferre temptaverit, Leodegario Bituriciensi Petroque
l.10 Pictavensi episcopis interdicentibus, iram Dei omnipotentis se noverit incurrere, et efficiendi quod inceperit omnino licentiam non habere. Factum est
l.11 autem hoc in capitulo nostro clericis laicisque plenario, Pascali Romȩ summo pontifice, Petro Pictavensi antistite, Philipo Francorum rege,
l.12 Guillelmo Aquitanorum duce, eodem videlicet anno ab Hierosolimis regresso, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo secundo,
l.13 epacta XI, et indictione similiter. Rem contemplati sunt hanc in fine notati. S. Leodegarii Bituricensis archiepiscopi. S. Guillelmi thesau-
l.14-rii. S. Hugonis precentoris. S. Leonii subdecani. S. Constantini Bonioth subcantoris. S. Gauterii prepositi. S. Johannis ebdomadarii. S. Pe-
l.15-tri Garnerii. S. Salomonis magistri scolȩ. S. Arberti. S. Aleelmi. S. Archimbaldi. S. Aimerici de Cameris. S. Hugonis de Masellis.
l.16 S. Guillelmi Aquitanorum ducis. S. Arnaldi juvenis. S. Petri de Torthaio. S. Petri Savarici.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 114-115, n° 104.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1325 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1325»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1325/. Date de mise à jour : 29/03/12.