Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 6 n° 2

<< < / > >>

Numéro1319

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date09/06/1105(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

AuteurFoulques IV le Réchin, comte d'ANJOU

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Foulques le Réchin juge non fondée la réclamation de Renaud de Craon qui concernait la dépendance de Triou appartenant à l'abbaye de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam propter temporum hominumque successionem multa oblivioni traduntur, idcirco hec memoriȩ
l.2 posterorum his litteris commendare curavimus. Sciendum igitur quod tempore Fulconis senis comitis ande-
l.3-guavensis patris Gaufridi Martelli, et junioris Fulconis, quidam prepotens miles Rainaldus nomine de
l.4 Creonio, filius Rotberti burgundionis, quandam obȩdientiam sancti Martini majoris monasterii que vulgo
l.5 Trihcus dicitur obnixe calumniabat, suam esse propriam reclamans; ob hanc ergo calumniam frater noster tunc temporis
l.6 ejusdem obedientiȩ prior domnus Bernardus, ad prefatum comitem clamorem inde facturus citissime perrexit;
l.7 qui comes apud durum stallum ubi in presentiarum iturus erat eundem Rainaldum predictum ire mandavit,
l.8 ubi et predictus monacus presens fuit. Facta itaque et audita utrimque ratiotinatione; comes idem in hujusmodi
l.9 juditium justum et autenticum prorupit, dicens eum Rainaldum frustra facere calumniam in ipsam obedientiam,
l.10 quandoquidem eam tam longuo jam evoluto tempore absque calumnia alicujus, monachi liberrime possederant,
l.11 presertim cum et pater ejus pro salute anime sue Deo et sancto Martino Majoris Monasterii ipso eodem comite
l.12 annuente et auctorizante donavit. Quo juditio convictus Rainaldus immunem ab omni calumnia
l.13 exinc in posterum et omni constumia guerpivit. Cujus relictionis testes sunt: Berlavis de Monsteriolo
l.14 et Willelmus de Mirebello, et multi alii.

Notes

1

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 266.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1319 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1319»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1319/. Date de mise à jour : 29/03/12.