Poitiers, AD Vienne, C 7 n° 16

<< < / > >>

Numéro1314

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1098(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche145   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurGui  de  VAUCOULEURS

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERNEUF

Regeste

Gui de Vaucouleurs donne aux moines de Cluny plusieurs terres à Taizon afin qu'ils s'y installent.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTȨ, ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. Quia veteris et novi testamenti paginis instruimur, ut diligendo Dei electos, eorum bona nostra faciamus, oportet etiam ut
l.2 ulmus vitem ferentes esse studeamus adtendentes illam veridicam sententiam dicentem: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Et ipse Salvator et Judex in judicio suo se dicturum spopondit dicens: Quod uni ex mini-
l.3-mis meis fecistis, mihi fecistis. Hȩc et cetera his similia cogitans et mente pertractans, audiens etiam bonam famam Cluniacensium monachorum, perpendens nichilhomimus quod in aliis valde cogniti essent regionibus in nostra vero pene invisi, ego Wido
l.4 de Valde Coloris cupiens eos mecum retinere, dono et concedo eis pro remedio animȩ meȩ et animarum patris et matris meȩ omniumque parentum meorum, duas masuras in terra quȩ vocatur Taizon, et terram ubi plantentur IIIIor jugera vineȩ, et pratum
l.5 econtra molendinum, terramque ad officinas et ortos eorum, simulque arbergamentum cum ortis omnibus ibidem habitare volentibus, ut monachi illic habitantes in pace nullo contradicente vel molestiam inferente perpetuo teneant et possideant.
l.6 Hanc quoque donationem propria manu firmo atque tenendam esse imperpetuum volo et jubeo. Si quis vero posterorum meorum hoc donum calumniare seu infringere temptaverit, mille argenti libras componat, et quod temptaverit
l.7 irritum fiat. Hoc donum rogatus tam a me quam a predictis monachis, Mauricius de Volvent, a quo predicta terra procedebat concessit, astantibus et cernentibus Willelmo monacho qui hȩc dona recipiebat: Petro Raimundo, Burchardo de Volvent, Guarnerio de Marivent. Facta est
l.8 autem datio prescripta de terra jamdicta a predicto VIDONE super eandem terram, videntibus et audientibus testibus his: Harbertus de Canpis, Normannus Blavus, Joffredus Rufus, Rotbertus Maurus. Anno ab incarnatione DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI, MILLESIMO NONAGESIMO OCTAVO, Philippo rege,
l.9 Vuillelmo duce Aquitanorum principante, Harberto vicecomite [To]arcensi, Petro episcopo sedi Pictavorum presidente. /SIG/

Bibliographie

VILLARD (F.), Recueil de documents relatifs à l'abbaye de Montierneuf de Poitiers (1076-1319), Poitiers, 1973 (Archives historiques du Poitou), p. 46-47, n° 28.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1314 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1314»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1314/. Date de mise à jour : 29/03/12.