Chaumont, AD Haute-Marne, 19 J 10 fol. 124

<< < / > >>

Numéro130

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date09/05/859(fiabilité :édition)

LieuPonthion(lat :Po[nti]one palatio)

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche495   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIER-EN-DER

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, restitue à l'abbaye de Montier-en-Der un manse situé à Pontunus en Perthois, et lui donne des biens situés à Gervilliers en Brenois et à Eclance en Perthois.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE [TRINIT]ATIS, KAROLUS, [GRA]TIA [DEI] REX. QUICU[M]QUE REGIAE DIGNITATIS CULMINE [EFFERRI DESIDERAT MERITO EUM PRE OCULIS SEMPER]
l.2 [habere debet] cujus gratia praefertur. Igitur [noverit omnium sanctȩ Dei ȩc]clesiae fidelium et nostrorum, [tam pre]sentium quam et futurorum, [sollertia quia nos ubicumque res ecclesiasticas evehere atque augmentari]
l.3 gaudemus. Quapropter libuit celsitudini nostrae [cuidam monas]terio, quod vocatur Dervus et est in honore sancti Petri, cui etiam pr[eesse vide]tur [Vu]lf[audus, kar]issimus nobis abbas atque ministerialis, ad ipsius
l.4 quoque deprecationem quasdam res q[uȩ] per violentiam [ab eodem loco abs]tractas esse noscuntur restituere, quasdam vero nostra munifica largitione co[ntradere] atque [condon]are. Ha[ec] autem quae restituuntur s[unt sitȩ]
l.5 in pago Pertens[e], in loco qui dicitur Pontu[nus], id [est mansus unus cum mancipiis] utriusque [sexus et silvis]. Quae ver[o dantur] sunt s[itȩ in pago Breonense], in loco [qui dicitur Gerulvilla]re, id est mansus unus cum mancipiis et de terra arabili
l.6 bunaria quindecim, silva communis, et in eodem pago, [in loco qui vocatur Sanctus Brictius, de terra] arabili bunaria quinque. Unde hoc altitudinis [nostrȩ preceptum] fieri [at]que [a]d emolum[entum mer]cedis animae nostrae praenotato loco sancto dari
l.7 reddique jussimus, per quod memoratas res [cum mancipiis utriusque sexus desuper comma]nentibus [vel ad easdem juste legaliterque pertinentibus, cum silvis necnon etiam cum] omnibus [sibi] pertinentibus rebus, ja[mdicto sancto]
l.8 [cen]obio sanctisque [fratri]bus ibid[em servientibus, ad supplendos scilicet suorum necessa]rios us[us ȩternaliter man]cipandas [decernimus atque perhenniter serviendas r]estituimus ac delegamus, eo videlicet modo [ut]
l.9 [quic]quid sancti fratres [ejusdem monasterii ex predictis rebus atque mancipiis pro suorum] utilitate ac [com]mo[ditate face]re [decreverint, liberrimo in omnibus potiantur] arbitrio faciendi, s[icut e]x [re]liq[uis] rebus
l.10 [et mancipiis] ad eundem locum [a] nostris [predecessoribus] similiter delegatis atque contraditis. Et [ut hȩc nostrȩ largitionis ac restitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine per subvenientia] tempora obtineat [vi]gorem, manu
l.11 propria sub[ter eam] fir[mavimus et anuli nostri inpressione jussimus sigillari].
l.12 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLO[RIOSISSIMI REGIS]. [chrisme] FOLCHRICUS DIACONUS AD VICEM HLUDO[WICI RECOGNOVIT ET] SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.13 [Data VII idus maii, indictione IIII, anno XVIIII regnante Karolo gloriosissimo rege]. Actum Po[nti]one palatio. In D[ei no]mine, [felici]ter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 549, n° 142.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 515-517, n° 202.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°130 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°130»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte130/. Date de mise à jour : 29/03/12.