Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 12
Numéro13
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date989(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche620 mm
Largeur en bas585 mm
AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE de BOURGUEIL
Regeste
Texte
l.2-LXXXVIIII, INDICCIONE SECUNDA
l.3 Volo igitur atque cupio et omnimodis cupio ut sciant tam omnium pontific[um et cle]ricorum dignitas seu principium sublimitas, hac cunctorum omnium tam virorum
l.4 quam mulierum utriusque sexus generalitas, ita bonam volumptatem me [habere erga] meam conjugem nomine EMMA, et ob amorem ejus, et aliorum multorum
l.5 hominum bene mihi volencium hoc facio bono animo et prompta voluntate. [Volo] autem hoc scripturarum adfirmare titulis, ut firmum et roboratum perpetualiter,
l.6 maneat, ne in posterum ad nullo homine possit umquam violatum esse. [Cedo] igitur tibi, in pago Pictavo, curtam de Cassinias mediam et mediam ecclesiam.
l.7 Item, in ipso pago coedo curtam Vosaliam mediam et totam ecclesiam. [Item in alio] loco que vocatur Jazias totam ecclesiam et quicquid pertinet ad ipsam.
l.8 Item in alio loco que vocatur Cigon, que sita est super fluvium Ausancia. Item alia nomine Varias quȩ sita est super fluvium Clinni. Item alia nomine Valenciacus,
l.9 que est super fluvium Vihennam; et sicut Fulco tenuit ipsas res, ita tibi scripcionem trado ad tenendum, sive ad possidendum. Item in alio loco, in villa que dicitur
l.10 Magniaco, tota ecclesia et quicquid pertinet ad ipsam. Item in alio loco, ecclesiam que dicitur Marciaco, et quicquid ad ipsam pertinet. Item, in pago Niortinse, ecclesiam
l.11 Sancti Clementis et quicquid ad ipsam pertinet. Item, ecclesiam de Columna que est sita super fluvium Sȩvria et quicquid pertinet ad ipsa. Item, in alio loco, in villas que dicitur
l.12 Namtolio et Auriaco et quicquid pertinet ad ipsas. Item, villa que dicitur Brenon et quicquid ad ipsam pertinet. Item, super fluvium Altezia, villas que vocantur
l.13 Tortron et Traiacus et quicquid ad ipsas pertinet. Item, villam que vocatur [Ulm]us et quicquid ad ipsam pertinet. Item, in alio loco que dicitur Poio Lethardo sive Cuiron
l.14 et quicquid ad ipsas pertinet. Item, in alio loco, ecclesiam que dicitur Santon et quicquid ad ipsam pertinet. Item villam que dicitur Cassanon et mansos et terra Sancti Stephani
l.15 que est prope jamdicte ville Cassanon. Item, in alio loco, ecclesiam que dicitur Mosteriolo et quicquid ad ipsam pertinet. Item, cȩdo tibi ecclesiam et curtam que vocatur Toarciacus,
l.16 et quicquid ad ipsam pertinet.
l.17 Has res, superius nominatas, tibi trado perpetualiter ad habendum conjux mea dilectissima, vel ad possidendum, et ut ex eis facias ab hodierna die quicquid volueris,
l.18 vel voluntas tua fuerit quibuscumque sanctis dare pro remedio anime, vel cuicumque homini tribuere. Hoc mihi placuit inserere, [ut] si ego aut ullus heredum eorum
l.19 seu aliquis persona cause cupiditatis vel falsitatis hanc scriptionem inquiettare temptaverit, in primis iram Dei omnipotentis [incurr]at, sit illi contraria, sancta Dei genitrix
l.20 Maria cum omnibus sanctis, in die magno judicii: partem quoque habeat cum Dathan et Abiron quos terra vivos deglutivit. Cum stipulacione adnixa manibus propriis firmavi et post me, viris
l.21 obtimis ad corroborandum tradidi. [croix] Signum Willelmi comitis qui hanc scripcionem fieri rogavit.
l.22 Hanc tibi trado ecclesiam, conjux mea, quȩ vocatur Saziaco in tali tenore [ut quamdiu] vixero teneam, et post discessum meam sine ulla intermissione ad te revertatur.
Bibliographie
BESLY (J.), Histoire des Comtes de Poictou et Ducs de Guyenne, Paris, 1647, p. 273-275.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°13 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°13»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte13/. Date de mise à jour : 29/03/12.