Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 129
Numéro1293
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche150 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurHugues de CHITRE
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 vivit de animȩ suȩ salute tractare debet, ut et si non eam ex toto relinquere prevalet, saltem delicta sua cotidianis helemosinis
l.3 et justis de proprio ad sacra loca donationibus purgari festinet. Quod ego Ugo de Chistrec tandem perpendens illam partem quam
l.4 in nemore Bornel habere visus sum, do Deo et beatȩ Mariȩ beatoque Juniano favente genero meo Petro cognomento Maledicto
l.5 et filia mea, concedo aetiam illam helemosinam adque donationem quam frater meus Gaufredus moriens de parte sua fecit. Concedo ȩtiam
l.6 donum quod Willelmus frater meus fecit, omni spe has repetendi, omnibus fratribus parentibus, heredibusque meis ablata. De his autem quȩ in querimoniam
l.7 inter me et abbatem Bertramnum huc usque duximus, notum omnibus fieri volo nos in placito quod apud Calviniacum habuimus ad finem adque
l.8 amicitiam pervenisse, meque ibi habuisse in conventione hac semper habere ut si quis illam partem quam de supradicto nemore feci voluerit
l.9 contradicere, ego eam defendam et ad sanctum JUNIANUM adquirere juvem. Ego Ugo manu mea hanc cartam firmavi cum meo genero
l.10 Petro et hanc convenentiam habui cum abbate Bertramno. Testes sunt isti: Ugo de Cella, Helias prepositus de Calviniaco. Petrus de Fraisinel, Petrus Puel.
l.11 Fulcois de Voec, Maingod Gundoins, Aimo Corbel.
l.12 [croix] [croix].
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 215-216, n° 135.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1293 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1293»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1293/. Date de mise à jour : 29/03/12.