Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 3 n° 14

<< < / > >>

Numéro1283

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1090(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurTomasa

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CYPRIEN  de  POITIERS

Regeste

Tomasa, fille de Boson Borrel, et ses enfants donnent à Saint-Cyprien de Poitiers l'église de Jharaai et ce qui dépend du fief presbytéral.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum est omnibus fidelibus quod omnipotens Dominus fit remunerator largus pauca etiam pro aeterna vita largientibus.
l.2 Quapropter ego Tomasa nomine, filia Bosoni Borrelli cum filio meo Willelmo ac filiabus Raisent et Aalaz,
l.3 et Helisabet necnon marito meo Simone Maingol auctorizantibus trado ad locum sanctȩ Mariȩ et sancti Cypriani
l.4 et fratribus ibi Deo servientibus ecclesiam que Jharaai vocatur. Quod ut facerem Arbertus primus maritus meus dum adviveret Domno Ra-
l.5-inaldo abbate ac fratribus supradicti loci suadentibus humiliter rogavit. Do igitur illis omnia que ad fedum presbiteralem pertinent
l.6 et illam videlicet partem quam abebam et aliam quam Isembertus de Angec ac fratres ejus me calumniante auferebant. Quicumque ergo hanc
l.7 donationem nostram infringere voluerit iram omnipotentis Dei nisi penituerit incurrat et cum Datan et Abiron in inferno lugeat
l.8 ejusque presumptio irrita fiat insuper centum auri libras componat. Fuerunt huic igitur donationi presentes legitimi testes quorum hec sunt
l.9 signa et nomina. S. Tomase. S. Willelmi filii ejus. S. Rainsendis. S. Aalaidis. S. Helisabet filiarum ejus.
l.10 S. Simonis mariti ejus. S. Rainaldi de Dochai. S. Martini de Jharaai. S. Gaufredi prioris. S. Hugonis monachi. S. Hucberti juvenis. S. Isemberti presbiteri.

Bibliographie

REDET (L.), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Cyprien de Poitiers, Poitiers, 1874 (Archives historiques du Poitou, 3), p. 86, n° 1.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1283 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1283»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1283/. Date de mise à jour : 29/03/12.