Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 109

<< < / > >>

Numéro1275

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1087(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche235   mm

Largeur en bas35   mm

AuteurGelduin et Vivien son frère

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Geldoin et Vivien donnent l'église de Brux et tout ce qui en dépend au monastère de Nouaillé ; Isembert, évêque de Poitiers, donne aussi l'église audit monastère.

Fac-similé

Texte

l.1 QUANTUM INTELLECTUS sensusque humanus potest mente sagaci pensare, atque sollerti indagatione perpendere, nihil amplius valet in
l.2 hujus seculi luce gaudia fugitiva lucrare, quod de rebus suis locis venerabilibus ob amorem et reverentiam Dei sanctorumque omnium curet impendere, quatinus
l.3 fragilitatem naturȩ, quod omnes tenera paciuntur priusquam subitanea transposicio eveniat. Oportet pro salute animȩ vigilare, ut non inveniat unumquemque imparatum
l.4 et sine aliquo respectu discedat a seculo quin pocius dum proprio libertatis jure subsistit, ex caducis substanciis in aeterna tabernacula vitam querat mereari aeternam, ut inter
l.5 justorum consorcium desiderabilem valeat adipisci locum, et retributionem sibi preparet dum, ut de fructu indeficienti paradiso, meretur fovere de fluvio fonte perfecta fide
l.6 poscenti nec subtraetur poculum nec minuetur alveus; sed pocius quisque hauserit, irrigatur dulcedine, atque suavis et flagratur odor balsami paradisi. Ergo in Dei nomine,
l.7 Geldoinus et frater meus Vivianus
l.8 considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, et reminiscentes bonitatem Dei dicentis: Date clemosinam et omnia munda sunt vobis, de dtanta pietate Dei confidentes,
l.9 idcirco per hanc cartam donamus donatumque in perpetuum esse volumus, atque de jure nostro in potestatem, et dominationem, ad monasterium qui vocatur Nobiliacus quod est constructum
l.10 in honore sanctȩ Dei genitricis semperque virginis Mariȩ atque sancti Ylarii, ubi domnus ac sanctissimus vir JUNIANUS requiescit humatus, transfundimus atque transscribimus, hoc est aeclesia
l.11 quae vocatur Brusc et omnia que pertinebant ipsi ecclesiȩ cum fedo presbiteri. Anc insuper ecclesiam donavit sancto Juniano et fratribus inibi Deo servientibus
l.12 Isembertus Pictavensis episcopus deprecatione Geldoini devictus per consilium canonichorum capituli sancti Petri, anc cartam et donationem nomine
l.13 suo signavit et auctoritate et manu propria roboravit, et canonicis ut ipsi firmarent imperavit eorum nomina subscripta sunt.
l.14 Signum Isembertus, Pictavensis episcopus.
l.15 Signum Uncberti decani. Signum Seguinosi de Mortuo mare. Signum Radulfi archidiaconi. Signum Gaufredi Bernart. Signum Odonis Maingodi.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 246-248, n° 156.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1275 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1275»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1275/. Date de mise à jour : 29/03/12.