Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 119

<< < / > >>

Numéro1273

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/1086(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche195   mm

Largeur en bas330   mm

AuteurRenaud Gastinel, Aldegarde son épouse et leurs fils

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Renaud Gastinel et sa femme Audéarde donnent à l'abbaye de Nouaillé un pré et des terres à Puymilleroux.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum in hac vita labenti brevi nos tempore mansuros esse cognoscimus, et magni juditii diem qui ut in evangelio legitur sicut fur
l.2 ex inproviso venerit, adpropinquare nulli sit incognitum in quo ut sacrȩ scripturȩ paginis declaratur Jhesus Christus rex regum
l.3 et dominus dominantium unicuique secundum opera que gessit bonis scilicet perpetuam vitam impiis vero aeterna supplitia reddet.
l.4 Oportet nos sicut sanctorum patrum ortantur exempla de his temporalibus hac transitoriis bonis Deo servientibus et maxime illis
l.5 qui sub regula sancti Benedicti monasteriis vivunt, mente devota ministrare, quatinus ipsis pro peccatis nostris exo-
l.6-rantibus ante conspectum tanti judicis adstare securi, et ad cȩlestes nuptias cum boni operis lampade ingredi valeamus.
l.7 Quapropter ego Raginaldus Gastinel et uxor mea Aldeardis et filii nostri Wido et Ugo et alii omnes, pro redemptione delictorum nostrorum
l.8 donamus Deo et sanctȩ Mariȩ sanctoque confessori Christi Juniano, necnon venerabili viro Bertrando abbati ceterisque fratribus loci illius,
l.9 pratum quod est in villa quȩ Unciacus vocatur ante ecclesiam sancti Mauricii, et tendit usque ad Castanei viam. Donamus quoque
l.10 quoque terram illam quȩ est supra fontem ante fores ipsius ecclesiȩ necnon ex altera parte ecclesiȩ terram illam in qua domnum meam habebam.
l.11 Si quis igitur filiorum vel parentum nostrorum seu qualiscumque persona surrexerit, et kartam istam infringere voluerit,
l.12 iram Dei omnipotentis incurrat, insuper C auri libras componat. Et ut hȩc carta firma permaneat manu propria firmavimus
l.13 et aliis ut firmarent rogavimus. S. Bosoni vicecomitis. S. Stephani Rufo. S. Stefani Sicco. S. Adraldi Espaut. S. Geraldi de Prados.
l.14 S. Maingodi Gunduini. S. Aimerici Monial. S. Unberti de Pranzai. S. Raginaldi de Liziniaco.
l.15 Data in mense aprili, regnante rege Philippo et Gaufredo Aquitanie arcem tenente,
l.16 Hisemberto quoque sedis ecclesiȩ Pictavensis regente.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1273 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1273»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1273/. Date de mise à jour : 29/03/12.