Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 117

<< < / > >>

Numéro1243

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1078(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

Diocèse?

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurPierre, abbé  de  NOUAILLE

BénéficiaireAdhémar  de  CAMERIS

Regeste

Pierre, abbé de Nouaillé, cède à Pierre de Cameris, une terre aux Arcs de Parigny.

Fac-similé

Texte

l.1 Rogavit nos karissimus noster Ademarus de Cameris scilicet me Petrum abbatem Nobili-
l.2-acensem et fratres nostros ut pro servicio suo et amicicia aliquod beneficium quod in vita sua a nobis
l.3 possideret ei concederemus. Cujus annuentes precibus concessimus de proprio jure sanctȩ MARIȨ
l.4 sanctique JUNIANI apud Maceriolas terram unam ultra fluvium Vigenne, tali tenore ut filii sui Willelmus
l.5 et Aimericus post illum in vita sua tantum possiderent, postea ad nos libere rediret. Post hȩc quia terra illa
l.6 longe distabat ab illo, postulavit ut de propinquiori terra aliquam ei commutationem faceremus, quod et fe-
l.7-cimus. Nam Ȩva uxor Bernardi de Maceriolis habebat terram unam ad arcus juxta Pictavim, prope Pa-
l.8-triniacum in manufirma tantum in vita sua quȩ erat Nobiliacensis aecclesiȩ quam ei dederat sanctȩ recorda-
l.9-tionis Helfridus Pictavensis episcopus, in proprio alodo comparato precio suo proprio de quodam diacono Goscel-
l.10-mo nomine sancti Hilarii. Hanc terram fecimus commutari pro supradicta terra quȩ est apud Maceriolas tali
l.11 constitutione ut Ademarus et filii sui Willelmus et Aimericus in vita sua possiderent terram illam quȩ est ad
l.12 arcus quia prope illos erat; et Eva uxor Bernardi similiter terram de Maceriolis possideret, te post illorum
l.13 omnium vitas, utraque terra libere et quiete omni remota calumpnia totius parentele illorum ad
l.14 Nobiliacensem rediret ȩcclesiam. Hujus concessionis et commutationis testes sunt: Ego Petrus abbas
l.15 qui propria manu signum feci. [signum] S. Willelmi monachi pinctoris [croix]. Testes sunt: Radulfus monachus, Bernardus Berevarius monachus,
l.16 Bernardus de Maceriolis, Ademarus de Cameris, Johannes judex, Petrus frater suus, Isembertus de Bubalicia.
l.17 Si quis contra hanc nostrȩ concessionis auctoritatem aliquid aliter temptare presumpserit, Dei omnipoten-
l.18-tis maledictionem incurrat, et insuper auri libras decem persolvat. Ego Isembertus, Dei gratia Picta-
l.19-vorum episcopus, quȩcumque hac in carta sunt scripta confirmo. CONCESSUM ABBATIS NOBILIACENSIS ADEMARO.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 189-191, n° 116.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1243 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1243»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1243/. Date de mise à jour : 29/03/12.