Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 83
Numéro1217
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date1032(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
AuteurPape Jean XIX
BénéficiaireAbbaye de NOUAILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Sedis cui Deo auctore presidemus est proprium, omnibus digne petentibus impertiri suf-
l.3-fragium atque opem apostolicam oportuno in tempore nullis denegare christicolis. Hac enim
l.4 de causa monasterium quod in honore sanctȩ Mariȩ Virginis et matris Domini, sanctique Juniani
l.5 necnon et aliorum sanctorum edificare desideras, nostre sacre auctoritatis pagina confi-
l.6-denter et reverenter fulciri popocisti. Cujus imitabile desiderium cognoscentes,
l.7 petitionibus tuis condescendimus, monasteriumque idem ab omnium dominatione excepto
l.8 Nobiliacensis ȩcclesie sustollimus. In tantum ut nec Pictavensi ecclesie in cujus parrochia
l.9 est, vel episcopo qui eidem in tempore prefuerit, aliquid reddere cogatur, nisi tantum pro nobis-
l.10-metipsis, et pro edificatoribus et auxiliatoribus ejusdem ecclesie, duos psalmos per singu-
l.11-las horas fratres ibidem degentes tranquillo animo decantent. Quod idem ȩtiam ab
l.12 Isemberto presule Pictavorum rogati per litteras suas et consulti constituimus.
l.13 Res autem mobiles vel inmobiles seseque moventes, quas eidem pio loco vel op-
l.14-tulisti vel offerre tu debes, vel alii Christiani optulerunt vel offerre debebunt,
l.15 ne aliquis invadat vel usurpet pari modo decernimus, et ne in suis pertinatiis
l.16 aliqua potestas absque abbatis Nobiliacensis voluntate placitum facere vel accolas
l.17 terrarum, ejus aut mancipia ad se pertinentia constringere presumat, apostolica
l.18 potestate fulti interdicimus. Nam hujus auctoritatis nostre sic observato-
l.19-res principis apostolorum et nostram merebuntur gratiam. Ita resistentes eidem ex-
l.20-communicationis nostre et anathematis obligati posthac manebunt usque
l.21 ad dignam satisfactionem laqueo. Quod etiam ne aliquibus possit manere in-
l.22-cognitum, presentibus apicibus patefacere curavimus.
Bibliographie
MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 174-176, n° 105.
ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 2, p. 1048-1049, n° 555.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1217 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1217»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1217/. Date de mise à jour : 29/03/12.