Poitiers, AD Vienne, C 1 dossier 4 n° 1, CPR n° 35

<< < / > >>

Numéro1210

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1025(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume V le Grand, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireIsembard Ier, évêque  de  POITIERS

Regeste

Guillaume, duc d'Aquitaine, donne à l'église mère de Poitiers et à son évêque Isembard une terre située près de Saint-Hilaire.

Fac-similé

Texte

l.1 Preordinatum legimus et memoriter retinemus, quod auctoritate piorum precedentium patrum
l.2 sanctitum est, ut quisquis ex proprio dominio, sanctae matris aecclesiae inperpetuum aliquid con-
l.3-cedere voluerit, liberum per omnia arbitrium absque ullo obstaculo habiturum. Quapropter
l.4 ego Willelmus gratia Dei Pictavensium comes atque dux Aequitaniae, considerans apud me gra-
l.5-via facinora quae neglegenter commisi, amoremque erga me pariter et fidem Isemberti excellen-
l.6-tis episcopi ac stabilitatem venerabilium chanonicorum, in ejus regimine consistentium. Do atque in-
l.7-perpetuum trado filiisque meis dare precipio fideliter, et absque ulla violentia in posterum ad futu-
l.8-[...] quandam terram non admodum parvam, in vitinio domni Hilarii sitam, matri aecclesiae
l.9 pictavensis dedicatam scilicet in honore sancti Petri apostolorum printipis, supradictoque episcopo. Ea vide-
l.10-licet racione, ut quandiu vixerit teneat et post ejus discessum in communio
l.11 fratrum revertatur. Denique hoc faciens, non sine consensu et voluntate filiorum meorum
l.12 Willelmi videlicet atque Odonis, necnon et meae uxoris Agne, certus procul dubio de munere.
l.13 Continet et enim ipsa terra, centum quinquaginta juctos, et terminatur habens in
l.14 primo fronte terram sancti Hilarii, in altero terra sancti Petri et fratribus, et in uno latere, terram
l.15 sancti Petri puellaris in alio terminum de ipsa terra. Si quis vero aut si qua persona surrexerit, et hoc
l.16 privilegium infregire temptaverit, quod voluerit non obtineat, et cum Juda proditore
l.17 aeternaliter anathematizatus permaneat. Utque haec donacio firma omni tempore perma-
l.18-neat, manu mea firmavi ceterisque meis fidelibus firmare rogavi. S. Willemi comitis, qui
l.19 hanc donacionem dedit. S. Willelmi filii sui. S. Odonis filii sui. S. Agnetis suae uxoris. S. Ugonis.
l.20 S. Gauzfredi vicecomitis. S. Ecfredi vicecomitis. S. Kadilonis vicecomitis. S. Bernardi.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1210 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1210»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1210/. Date de mise à jour : 29/03/12.