Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 79

<< < / > >>

Numéro1208

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date06/03/1025(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche140   mm

Largeur en bas200   mm

AuteurHugues IV dit le Brun, seigneur  de  LUSIGNAN

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Hugues de Lusignan échange avec Saint-Hilaire de Poitiers une terre pour construire une église, près du château de Lusignan.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno ab incarnatione Dominica MXXIIIIo, indictione siquidem VIIa, sub die videlicet, pridie nonarum
l.2 marciarum, edita est haec noticia: qualiter inter se commutacionem fecerunt, scilicet quidam
l.3 vir clarissimus, Hugo nomine dictus, et canonici BEATI Hylarii, una per consensum ac voluntatem
l.4 Willelmi ducis Aquitanorum, necne Isemberti pontificis Pictavorum, cunctorumque procerum ac primorum Picta-
l.5-vensium, hoc est de alodo sancti Hylarii situm in prospectu castri quod vocatur vulgo Liziniacus, ad edifican-
l.6-dam et construendam ȩcclesiam in honore almȩ Dei genitricis Mariȩ, et aliorum sanctorum, pro redempcione videlicet
l.7 suorum peccaminum, et Christi misericordia adipiscenda in resurreccione mortuorum. Dedit itaque supradictus vir
l.8 Hugo de proprio alodo, in commutacione kanonicis memorati beatissimi Hylarii V opera de terra arabile in
l.9 proximo supradicti castelli, et in villa vocitata Lemnia. Habet autem lateraciones ex tribus partibus terram de ipso alodo,
l.10 et de quarta parte terram sancti Hylarii. Proinde supradicto viro Hugoni dederunt memorati kanonici per consilium supradicti
l.11 ducis Willelmi, cujus videlicet ipsa abbacia subjacet dominio, alia V opera de terra vacante in prospectu prefati
l.12 castelli, quae circumcingitur ex duabus partibus binis viis publicis, una ducente ad sanctum Maxentium, alia ad fontem quȩ
l.13 vocatur Seca. Tali vero tenore haec commutatio utrisque partibus libentissime facta est, ut ab hodierna die unusquisque
l.14 de suo faciat quod ei visum fuerit absque ullius contradiccione personae. Hoc vero scriptum statuerunt ut utrinque illud aberetur,
l.15 quatenus nihil exinde is aut illi demere vel ardere prevalerent. Porro in communi orant et obsecrantur per Dominum
l.16 Jhesum et terribilem ejus adventum, in quo adveniet judicare seculum per ignem, ut hoc scriptum ab ipsis libenti animo
l.17 factum, nullatenus per succedencia tempora a quolibet violetur mortalium. Sed ut hoc firma stabilitate conservetur
l.18 in evum, manibus propriis subter firmaverunt, et cunctorum procerum Pictavorum manibus ad roborandum tradiderunt. Willelmus,
l.19 dux Aquitanorum. S. S. Willelmus, filius ejus. Odo, frater ipsius. Agnes, comitissa. Willelmus comes Engolismorum. Hilduinus
l.20 filius ejus. Isembertus episcopus Pictavorum. Iselo, archiepiscopus Burdegalensis. Rabo episcopus Engolismorum. Arnaudus praesul Petrogoricensis. Jordanes episcopus
l.21 Lemovicensis. Abbates quoque Pictavorum coenobiorum, cum omni cȩtu kanonicorum beati Hylarii.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 172-174, n° 104.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1208 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1208»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1208/. Date de mise à jour : 29/03/12.