Poitiers, AD Vienne, C 9 n° 50

<< < / > >>

Numéro1181

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/1000(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche285   mm

Largeur en bas430   mm

AuteurRamnulfus, Aremburge sa mère et Adaldrudis sa soeur

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Regeste

Ramnulf, Aremburge, sa mère, et Adaldrude, sa sœur, donnent à l'abbaye de Nouaillé des vignes situées à Verrières dans le pagus de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Quantum intellectus sensusque humanus potest mente sagaci pensare atque sollerti indagatione perpendere, nihil amplius valet in hujus saeculi luce gaudia fugitiva lucrare, quod
l.2 de rebus suis locis venerabilibus ob amorem et reverentiam Deo sanctorumque omnium curet impendere, quatenus fragilitatem nature quod omnis tenera paciuntur priusquam
l.3 subitanea transposicio deveniat. Oportet pro salute animȩ vigilare ut non inveniat unumquemque inparatum et sine aliquo respectu discedat a seculo quin potius dum proprio
l.4 libertatis jure subsistit, ex caducis substantiis in aeterna tabernacula vitam querat mereri aeternam, ut inter justorum consortium desiderabilem valeat adipisci locum et retri-
l.5-bucionem sibi preparet Dominum, ut de fructu indeficienti paradyso mereatur fovere de cujus vivo fonte perfecta fide poscenti, nec subtrahetur poculum nec minuȩtur alveus
l.6 sed pocius quisque hauserit irrigatur dulcedine atque suavis ei flagratur odor balsami paradysi. Ergo ego, in Dei nomine, Ramnulfus et mater mea Aremburgis, conside-
l.7-rantes qua gravamur sarcina peccatorum et reminiscentes bonitatem Dei dicentis: Date helemosinam et omnia munda fiunt vobis, de tanta igitur miseratione et piȩtate Domini confidentes
l.8 idcirco per hanc epistolam donacionis donamus, donatumque in perpetuum esse volumus, atque de jure nostro in potestatem et dominacionem monasterii Nobiliacensis in honore semper virginis Mariȩ
l.9 eximiivȩ Hylarii pontificis almique JUNIANI constructum transfundimus atque transscribimus, hoc est alodem nostrum indominicatum qui est situs in pago Pictavo, in villa que nun-
l.10-cupatur Vitrerias, in vicaria Exsidualinse, quantum ibi visi sumus habere, ego et mater mea et soror mea, nomine Adaltrudis, illas vineas que ad nos pertinent,
l.11 tantum ut quamdiu vixero teneam, et post meum discessum ad locum supradictum remaneat nemine contradicente. Si quis vero ullus de heredibus aut parentibus nostris vel aliqua
l.12 persona intromissa fuerit aut ulla calumpnia inquietare presumpserit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat et a sanctorum omnium consortium alienus fiat et cum Juda traditori
l.13 Domini dampnatus permaneat, et non sit ulla persona qui hanc donacionem ad locum suprataxatum segreget, sed omni tempore ibi permaneat stipulacione adnixa.
l.14 Et ut hec donatio firma permaneat manibus nostris propriis subter firmavimus et post nos nobilium virorum ad corroborandum tradidimus.
l.15 Signum Ramnulphus et mater ejus Aremburgis et soror sua Adaltrudis qui hanc donationem fecerunt. Signum Jordani.
l.16 Signum Adraldi. Signum Aldeburgis.

Notes

1

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 154-156, n° 92.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1181 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1181»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1181/. Date de mise à jour : 29/03/12.