Poitiers, AD Vienne, G 488 C 3 n° 50
Numéro1175
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1000(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGeoffroi, doyen de SAINT-HILAIRE de POITIERS
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-tate videmus invadi, et seculi imminente fine cum homines brevior vita perurgeat, atrocior cupiditas purget.
l.3 Unde fit ut res quas sancti patres sanctae eclesiae contulerunt, nunc vi tollantur, nunc alienantur, nunc ab injustis
l.4 ministris vindicentur, et solo nomine sanctae aeclesiae relicto omnis utilitas aeclesiasticorum fundorum quibuslibet
l.5 indignis et sceleratis famuletur. Quanta ergo mercedem consecuti sunt a Deo qui sanctam eclesiam edificaverunt, honoraverunt et dita-
l.6-verunt, tantam poenam in futuro suplicio consequentur, qui eam destruere, exhonorare et dissipare moliuntur. Quod conside-
l.7-rans ego Gauzfredus, Beati Hilarii gracia Dei et dono domni Wilelmi Aquitanorum ducis archiclavus atque decanus,
l.8 et omnis congregatio ejusdem semper nominandi patris Hylarii, res ipsius patris cum adjutorio divinȩ misericordiae
l.9 et suffragio precellentissimi ducis Wilelmi, quȩ multis modis et direptȩ, et adnullate sunt, secundum quod possumus, emeliorare
l.10 desideraremus. Tractavimus ergo communi consilio, ut aeclesiȩ nostrae quae a diversis tenentur, cum exocupate et deliberate
l.11 ab his a quibus tenentur fuerint, nulla necessitate, nullo negotio, neque a nobis, neque successoribus nostris vendantur, vel distrahantur, sed com-
l.12-muni et fraterne utilitati profuture teneantur. Eodem quoque modo et de alodis nostris statuimus, ut cum exocupati fuerint, in communem revertantur
l.13 dominationem, neque sit aliquis qui eos aliquatenus distrahere presummat, sed fideles viri eligantur, qui fidelitate sancto Hylario fratribusque
l.14 jurata eos ad providendum suscipiant, et reditus eorum fideliter in communi cella reportant. Similiter quoque et de cellario statuimus
l.15 ut unus servus sancti Hylarii ei ministerio reficiatur, et quicquid ibi coadunatum fuerit, secundum judicium in communi fidelitate
l.16 provideat. Si quis vero inventus fuerit vel nos ipsi qui hoc statuimus, vel successores nostri, hoc commune decretum qui infringere tempta-
l.17-verint, sciant se a communione beati Hylarii separandos, et cum Juda atque Pilato in sempiternis supliciis partem com-
l.18-munem habituros.
Notes
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 74, n° 65.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1175 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1175»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1175/. Date de mise à jour : 29/03/12.