Bar-le-Duc, AD Meuse, 4 H 33 n° 35

<< < / > >>

Numéro117

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date28/11/1091(fiabilité :édition)

LieuBar(lat :apud Barrum castrum)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurSophie, comtesse  de  BAR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MIHIEL

Regeste

Sophie, comtesse de Bar, règle les droits de l'avoué de Saint-Mihiel à Condé.

Texte

l.1 IN CHRISTI NOMINE. PRIMORDIA NOSTRȨ RATIONIS ORDIRI EXORTAMUS QUO PER EJUSDEM NOSTRI SALVATORIS AMMINICULUM AD FINEM PREDUCE VERITATE PERVENIRE VALEAMUS.
l.2 Quotiens enim rerum ȩcclesiasticarum ambiguitates pellendas antiqui precavere curabant, quicquid dignum memoria decernebant scripturarum noticiȩ commendare
l.3 distincte satagebant. Quorum igitur vestigia sequentes in bonis sancti Michaelis apud Condatense beneficium partim quȩ ad feudum advocati ejusdem loci jure
l.4 pertinent, partim quȩ ad abbatis potestatem coram idoneis testibus et notissimis personis scripto commendare curavimus, presertim ob id quia miles quidam
l.5 nomine Wido advocatus inibi fuerat, qui sepius in vita sua super eisdem bonis quȩdam calumniose sibi usurpaverat. Quo vero de medio facto nobilissima comitis-
l.6-sa nomine Sophya, in reliquum prospiciens et majorem calumniam de supradictis timens postmodum affuturam, heredi feudum reddere noluit, quousque advocati
l.7 totius juris coram se et tota curia divisio publice facta litteris commendaretur. Divisum est ergo rectissime in cunctis advocationibus quas Liethardus tenet
l.8 quicquid abbas et prepositus suus per se et familiam atque ministros suos emendare potuerit nichil ad advocatum attinebit. Si vero causa fortitudine eguerit,
l.9 abbas nullam externam vim nisi advocatum, si ire velit, ad id discutiendum conduxerit. Si autem in advocatia clamor quisquam ad advocatum pervenerit, non sine
l.10 ipso deinceps diffiniri poterit quin tercia pars justiciȩ sibi contingat et districtus ejus totus erit. Si ab externo qui non sit par rustici proclamatur ad advocatum,
l.11 per decanum monebitur causa ostensa ut ad domum advocati veniens satisfaciat. Sin autem ad duellum lites transcenderint, in potestatem redire oportuerit et proclamatus
l.12 advocatum conduxerit. Si vero par de pare proclamaverit, infra potestatem diffinietur et proclamans conducet advocatum. Si vadimonia data fuerint, villicus et scabini cum
l.13 fidelitate abbatis et advocati disposuerint. Item per omnem advocationem summam super interfecto solvendam abbas, si per se placitare potuerit, totam sibi retinebit. Si vero in eadem
l.14 re advocato eguerit et ille adjuverit, suȩ terciam justiciȩ abbas ei concesserit. Si werra ingruente advocatus ad tuendas villas venerit, villicus et scabini de potestate illi
l.15 servierint. Si advocatus in expeditionem comitis ierit, duos saumarios stipendiis oneratos cum ipsis qui ducant et totidem equos, si in villa inveniri possunt, ibidem accipiat
l.16 scilicet apud Condatum. Item si forte vel ad serviendum comiti advocatus apud Condatum pernoctaverit, ter in anno ex debito servitium ibidem acceperit. Preterea si in villam venerit
l.17 cum VI scutatis et requisierit, thelonearii ter in anno servient ei. Nil quidem juris amplius apud Condatum habebit. In Girmari autem Curte et Baldrimonte et Vileta et Marzo-
l.18-na et Robaldi Curte et Satenvilla, hoc juris habet advocatus: semel in anno, scilicet kalendis octobris, accipiet ex singulis domibus panem I et nummum et gallinam et avenae
l.19 sextarium. Preterea advocatus, in servitium comitis transiens in eundo aut redeundo, semel vel bis in anno pernoctabit et nil amplius juris habet advocatus in his potestatibus.
l.20 Hoc quoque non reicere censuimus, quod sub tali dissensione remansit, ut ipse Liethardus terciam partem duelli in tota advocatia pro jure repeteret, quod abbas et sui constanter sibi
l.21 denegantes a primis ipsius aecclesiȩ fundamentis numquam contigisse vel audisse se perhibuerunt, cui etiam comitissa, quando feudum prestitit, penitus interdixit ne se intro-
l.22-mitteret nisi cum justicia. Quod si fecerit et abbas conqueritur in curia comitissȩ seu heredum suorum, judicio sui parium retinere debeat aut emendare.
l.23 Actum est apud Barrum castrum, jussu egregiȩ comitissȩ nomine Sophyȩ, presente etiam filia ejus nomine Mathilde, alia quoque preclari generis comitissa vocabulo
l.24 Richinza, collegium Sancti Michaelis feliciter regente venerabilissimo abbate Sifrido. Cooperatores etiam hujus rei extitere reverendi monachi Meingaldus, Ornatus,
l.25 Richardus, Warmundus, et clerici Werilo, Willelmus, Wernarius. Interfuere quoque quamplures ingenui milites, quorum nomina pro testimonio subscripta continentur:
l.26 Milo, Theodericus castellanus et frater ejus Petrus, Wido, Wiricus, Isinbardus, Rofridus, Berewardus, Reinerius, Hugo et filii ejus Rodulfus, Hecelinus et
l.27 Richerus, Eustacius, Haibertus, Amalricus, Rigaldus, Rogelinus, Hatto, Arnaldus, Adelbero, Gerunc, Harvinus prepositus, Rainaldus, Walterus et frater ejus
l.28 Liethardus, Vivianus, Walto et alius Walto, Warnarius, Heinricus; et de familia Sancti Michaelis Tiebaldus, Infridus, Arlebaldus, et Condatenses Ruobertus clericus,
l.29 Albricus villicus, Ansindus scabinus. Scripsit hoc cyrographum Albericus capellanus, anno dominicȩ incarnationis millesimo nonagesimo I, indictione XVa,
l.30 epacta VIIII, concurrente IIo, IIIIo kalendas decembris, VIa feria, luna XIII. Feliciter. Amen.

Bibliographie

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 57, n° 27 (fac-similé, pl. 19).

LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Paris, 1910-1912 (Mettensia, 6), p. 181-185, n° 50.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°117 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°117»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte117/. Date de mise à jour : 29/03/12.