Poitiers, AD Vienne, C 3 n° 40

<< < / > >>

Numéro1153

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date990(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurFoulques

BénéficiaireArla

Regeste

Foulques donne à Arla, son épouse, des manses, des vignes, des prés, des vergers et des terres cultivables situés dans les villae Arziloco, Bretas, Bretenillas, Viacae, Salcido et Anciac.

Fac-similé

Texte

l.1 In somni tontis honomate, amen. Quoniam quidem Deus factor caeli et terre creavit, omnia simul et cuncta
l.2 que fecit, formavit et hominȩ ad imaginem et similitudinem suam constituens eum in paradiso
l.3 ut preessed hominibus qui sunt super terram et disposuit sua providentia inscrutabili quod non essed
l.4 bonum hominem essȩ solum et dixit faciamus ei adjutorium similem sui et benedixit illis dicens:
l.5 crescite et multiplicamini et dominamini, omnibus que sunt super terram, et postea mandatum dedit
l.6 ut relinquat omo patrem et matrem et adherebit uxori suae. Proinde hoc mandatum adeo adcre-
l.7-vit in patriarchis et prophetis, et perfectis viris sanctae ecclesiae et fidelibus ex eorum progenie multipli-
l.8-cata est per gratiam Spiritus Sancti usque in hodiernum diem. Igitur ego quidem, in Dei nomine, Folconi qui fuit filius Fulco-
l.9-ino et Fredeburgi matri suae placuit michi adque bona decrevit voluntas unacum voluntate paren-
l.10-tum meorum, ut aliquit de rebus meis propriis hic dilecte sponse meae, Arlȩ nomine, in die nuptialem
l.11 et cupulationis nostre legaliter Christo propicio coram viris nobilibus pro ejus onestate et dileccionis
l.12 amore studerem donare, quod ita et facio. Igitur dono tibi sponsa mea Arlae, in villa que dicitur
l.13 Arziloco, mesis duos, vineas, cum pratis et virdigaris, cum terras arabiles, totum et integrum,
l.14 et quantum ad illos pertinent, et in alio loquo, in villa que dicitur Bretas dono tibi sponsa
l.15 mȩa masos duos, vineas, cum pratis, cum terra arabilȩ, totum et integrum et quantum ad illum per-
l.16-tinent, in villa que dicitur Bretenillas masum I totum et integrum et quantum ad illum per-
l.17-tinent, et dono tibi in Viacaei masum unum totum et integrum et quantum ad illum pertinent, et dono tibi, in alio loco,
l.18 in villa que dicitur Salcido, masus duos, terra et silva et dono tibi totum et integrum et quantum ad illum
l.19 pertinent, et in alio loco Anciac, masum unum et terra arabilȩ totum et integrum et quantum
l.20 ad illum pertinent. Signum Folconi qui dota ista fierit vel firmare rogavit. Signum Josfredo.
l.21 Signum Agoni. Signum Letart. Signum Ricardus. Signum Bernardus. Signum Narti. Signum Junan. Signum Burgalt. Signum Raimbald.

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p.., n° 52.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1153 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1153»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1153/. Date de mise à jour : 29/03/12.