Poitiers, AD Vienne, G 487 C 3 n° 38, CPR 22

<< < / > >>

Numéro1151

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/989(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine, donne à l'hôpital de Saint-Hilaire de Poitiers plusieurs terres situées dans le pagus de Poitiers.

Texte

l.1 Mediator Dei et hominum homo et Deus dominus noster Jhesus Christus cum per se ipsum in hoc mundo mundialibus salubria multipliciter paenitentiae remedia contulisset hominibus, inter caetera evangelici
l.2 praecepta, suis ammonenter haec intulit fidelibus: Date, inquiens, elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Per prophȩtam quoque Ȩsaiam inter caetera quae sanctae Dei promittuntur ȩcclesiae arbusta, ulmus non quidem
l.3 fructifera, sed que fructificantem vitem ferre valeat inseri pollicetur. Patenter per hoc nimirum [...?...]laris actionis intra eandem ecclesiam positi quilibet, cum per se ipsos pro se ipsis bona operari nequeunt,
l.4 non ob id tamen a praemio ȩternae felicitatis exules erunt, si robore collatarum sibi divitiarum Deo fam[...?...] mercedis quasi superimpositos vineae botrus spiritales ulmi sustentare non desinunt. Hi sunt nimirum
l.5 quos in juditio blande rex allocuturus est: Quod uni, inquiens, ex minimis meis fecistis, michi fecistis [...?...]. Queis praemia haec agentes subsequantur, satius est ut alia exercendo ea promereamur, quam infructuosae audiendo
l.6 cum eo qui scit voluntatem domini sui servo, et non facit, digna plagis atrociter vapulemus. Haec ego, in Dei nomine, GUILELMUS, Aquitaniensium dux, perpendens consideransque futuram aliquando districti judicii disces-
l.7-sionem, pro remedio animȩ meae sive liberatione, plene fidei devotione, de proprio jure hereditatis meae vel benefitio meo sive terra mea. Cȩdo atque transfundo domino Deo meo ad opus hospitale pauperi, quendam terra mea,
l.8 quod est in pago Pictavo, in villa que dicitur Gileveto, terra mea cum brocillis et silvis, cum omni frausto meo, vel quantumcumque ad ipsam villam pertinet de frausto meo. Et in alia villa que vocantur Voginolio, terra mea quod est fraustus meus,
l.9 cum silva et prato jucto uno, et fuit Petroni. In ipsa villa de pratos juctos VIII. Et cedo terra mea, quod est fraustus meus, in villa que vocantur Monte Malo, cum silva. Et cedo terra mea de Voginolio que fuit Rotgerii.
l.10 Et cedo atque transfundo unum masnilem que vocantur Campobriconi cum terris arabilis et brocillis, vel quaecumque visus sum habere in eo masnile. Et in alia villa que vocantur Cissiaco, hoctava una de terra cum
l.11 vineis, et fuit Rotgerii. Eo videlicet modo ut ab hodierna die subaudis jamdicta terra pro remedio animae meae dono, cedo atque trado ego Guilelmus ad hospitale pauperi, ut ipse dominus Deus meus sit michi adjutor et in au-
l.12-silium in futuro seculo. Quatinus quicquid in hoc seculo requie iniquitatis reatu fallente diabolo contraxi, totum ineffabilis misericordia deleat et abstergat, cumque clementia absolutus ad ȩternam patriam pervenire,
l.13 valeam inlesum. Si quis vero post obitum meum, ullus heres, aut propinquus vel quislibet persona contra hanc donationem aliqua calumpnia inquietaverit, in primis iram Dei et sanctissimȩ virginis Mariae cum beato Hylario
l.14 et omnibus sanctis incurrat. Jam subaudis helemosina sit facta omni die in potestate vel in atria beatissimi Hylarii, et in amore confessoris jamdicti Hylarii est constructa, ut ipse confessor praebeat in auxilium in futuro seculo
l.15 factus adjutor. Eo videlicet modo ille qui hanc helemosinam fecerit et custodierit, ad nullum hominem servicium non faciat, nisi pro sua voluntate, si non est ad hospitale pauperi, hibi serviat die hac nocte ad ospitale.
l.16 EAS RES NOSTRAE auctoritatis scriptas cuidam homo, nomine Sieberto, concedere deberem, quod ita [...?...] subaudis res nominatas jam nominatus Siebertus in servicio Dei omnipotentis et beatissimi Hylarii cum omnibus sanctis Dei
l.17 et ad hospitale pauperi ut quamdiu vixerit teneat atque possideat, et faciat hanc helemosinam nemine contradicente. Ipse presbiter nec nullus homo suus successor, nullum servitium faciant nisi quomodo libet, si ad hospitale non est.
l.18 [signum] Guilelmi comitis et abbatis. Signum Emma comitissa. Signum item Guilelmi filium ejus. Signum Guilelmi comitis Engolismae. Signum Gilbertus episcopus. Signum Aldigerius episcopus. Signum Guido vicecomes. Signum Ademarus filius Guidoni. Signum Rodulphus. Signum Ademaro.
l.19 Signum Gunterio. Signum Ansemaro. Signum Girardo. Signum Custantio. Signum Hugo. Signum Joszolino. Signum Engelelmo. [signum] Bernardus abbas. Signum Acfredus vicecomes. Signum Boso, Signum Savaricus archiclavus Beati Hylarii. Signum Rainaldus decanus.
l.20 Signum Salomon praecentor. Signum Rotbertus praepositus. Signum Raino. Signum Arberto. Signum Letardo. Signum Iterio. Signum Engelbaldo. Signum Hugo. Data mense januario, regnante Rotberto rege. [Salomon rogitus scripsit].

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 54-56, n° 47.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1151 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1151»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1151/. Date de mise à jour : 29/03/12.