Poitiers, AD Vienne, C 3 n° 29, CPR n° 9

<< < / > >>

Numéro1135

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/969(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume IV, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireMainard

Regeste

Guillaume IV, duc d'Aquitaine et abbé de Saint-Hilaire, concède à Mainard des biens situés à Reniacus, moyennant un cens annuel de trois sous.

Fac-similé

Texte

l.1 WILELMUS, divina ordinante clemencia Aquitaniensium dux atque preciosissimi confessoris Christi Hylarii abbas. Notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesiae tam
l.2 praesentibus quam etiam et futuris qualiter accedens ante nostram praesentiam patruus noster domnus Ebolus, sanctȩ Lemovicensis sedis episcopus atque jamdicti Beati Hylarii archiclavus, deprecatus est nos ut ali-
l.3-quid ex fraterno frausto quod est ex ratione beati Hylarii pertinentem, ex curte Cujon que est situm in villa que dicitur Reniacus, quantumcumque inibi jamdicto episcopo tenere videbitur, per consensum Archambaldi
l.4 ipsius curtis praepositi, cuidam viro nomine Mainardo, et duobus successoribus ejus quoscumque elegere voluerit, sub censu solidorum III concedere deberemus, quod ita et fecimus. Eo videlicet modo ut quam-
l.5-diu advixerint, teneant atque possideant cum mansionibus, pratis et vineis et puteo uno et terra arabili et jamdictum censum ad festivitatem sancti Hylarii que evenit kalendis novembris partibus fratrum persol-
l.6-vere non obmittant. Quod si ex ipso censu tardi aut neglentes pro aliqua difficultate apparuerint, geminatum censum reddant et jamdictas res nullo modo perdant. Precamur itaque omnes
l.7 successores nostros qui post nos futuri sunt ut hanc auctoritatem a nobis inviolabiliter factam conservent sicut suam a sequentibus obtaverint conservari. Ut autem hujuscaemodi ma-
l.8-nufirma stabilis et inconvulsa suo tempore firma permaneat, eam cum fidelibus nostris pariter firmavimus, eam [...?...] episcopo et praefati coenobii archiclavo cum aliis fratribus
l.9 inibi Deo excubantibus roborari decrevimus. SIGNUM WILELMI COMITIS ET ABBATIS. SIGNUM EBOLUS EPISCOPUS LEMOVICENSIS URBIS ATQUE CLAVIGER SANCTI HILARII.
l.10 Signum Adraldo vicecomiti. Signum Arbertus vicecomes. Signum Kadeloni vicecomiti. Signum Rotgarius cantor necnon praepositus. Signum Archambaldus praepositus. Signum Psalomoni subdecani.
l.11 SIGNUM BENEDICTO. SIGNUM JOSBERTO. SIGNUM ARBERTO. SIGNUM GIRORIO. SIGNUM ADEMARO. Signum Richardo. Signum Ansterio. Signum Aldoino. Adraldo. Rainaldo.
l.12 Issembardo. GOSCELMO. Gosleno. Rotberto. Josberto. Framnulphus sacerdos.
l.13 GOSFREDO. WIDONI. GIRORIO. RATFREDO.
l.14 Salomon [rogitus scripsit].
l.15 Data [...?...] januario, anno Domni DCCCCLXVIIII, indictione XI.

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 40-41, n° 36.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1135 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1135»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1135/. Date de mise à jour : 29/03/12.