Bar-le-Duc, AD Meuse, 11 F 89 n° 4

<< < / > >>

Numéro113

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date01/06/1085(fiabilité :édition)

LieuMetz(lat :Mettis)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurEmpereur Henri IV

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-MARIE-MADELEINE  de  VERDUN

Regeste

Henri IV, empereur, donne à l'évêque Thierry de Verdun, en récompense de sa fidélité, des biens de la comtesse Mathilde, notamment Mouzay et Stenay, et lui confirme d'autres possessions.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA TERTIUS ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS.
l.2 Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos dilecto patri nostro Virdunensi episcopo TIEDERICO ob fidele servitium ipsius ac per interventum
l.3 fidelium nostrorum Hammanburgensis archiepiscopi LIEMARI, Lausannensis episcopi BURCHARDI necnon cancellarii nostri HERIMANNI et capellani nostri JOHANNIS ad usum suum et in proprietatem Sanctȩ
l.4 MARIAE Virdunensis ea predia dedimus, quȩ comitissȩ Mathildis fuerant et in potestatem nostram seu proprietatem lege et judiciario jure pervenerant, videlicet Musacum Majus et
l.5 Minus et Satiniacum. Confirmamus etiam illi abbatiam Juviniaci, castellum Mirevualdi cum foreste quȩ dicitur Wavria et curtem quȩ dicitur Bonumvillare duce advocato et marito
l.6 Godefrido Beatricis matris ejus per manus nobilium Gotberti, Rofridi, Isenbardi sibi et acclesiȩ suȩ traditum et investitum, antequam comitissa Mathildis rea fuisset majestatis imperialis.
l.7 Confirmamus Pittei Villare, predium Arei ab eodem Godefrido datum, Gemmacum a Godefrido juniori filio ejus pro remedio utriusque datum, curtem Macram, curtem Duriam nostrȩ proprietatis
l.8 a Johanne, cujus erat beneficium, pecunia sua redemptam pro anima nostri HEINRICI imperatoris patris et devota interventione matris AGNETIS sibi et aecclesiȩ suȩ donatam, alodium quod
l.9 dicitur Heleschi cum aecclesia et omnibus appenditiis suis datum, Romȩ acquisitum, Sutriȩ manu et regia carta confirmatum, alodium Heinrici de Asche apud Lesuram, super ripam
l.10 Mosellȩ situm, consensu matris et filiorum sibi et aecclesiȩ suȩ traditum. Omnia tempore suo et antecessorum suorum acquisita confirmamus, predia a duce Godefrido et a filio ejus
l.11 tradita confirmamus, predia supranominata comitissȩ Mathildis facta nostri juris, postquam judicata est rea majestatis imperialis, donamus et corroboramus cum omnibus appenditiis
l.12 suis, terris, cultis, incultis, areis, aedificiis, mancipiis, campis, silvis, viis, inviis, quesitis, inquirendis, pascuis, venatione, piscatione, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, exitibus
l.13 et reditibus, seu cum omni utilitate, quȩ ullo modo inde potest vel poterit provenire. Et ut haec nostrȩ donationis auctoritas omni ȩvo stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde
l.14 conscribi, quam, sicut infra videtur, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione jussimus insigniri.
l.15 SIGNUM DOMNI HEINRICI TERTII ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI [monogramme] (MPR). [colonne1] Data kalendis JUNII, anno dominicȩ incarnationis MLXXXVI, indictione VIII, anno autem domni Heinrici imperatoris regni quidem XXX, imperii autem II. Actum Mettis. In Christi nomine, feliciter. Amen. [colonne2] HERMANNUS CANCELLARIUS VICE WEZELONIS ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT (RUI).

Bibliographie

GLADISS (D. von), Die Urkunden Heinrichs IV., Berlin puis Hanovre, 1941- 1978 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 6), n° 373.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°113 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°113»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte113/. Date de mise à jour : 29/03/12.