Poitiers, AD Vienne, G 591 C 2 n° 24

<< < / > >>

Numéro1124

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/961(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurEtienne

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Étienne donne à Guillaume, son oncle, deux alleux situés à Masdre et Mont, dans les vicariae de Melle et Rom, au pagus de Poitiers et qui reviendront à Saint-Hilaire de Poitiers à la mort de Guillaume.

Fac-similé

Texte

l.1 Lex prestat et mos anticus servatur ut faciat unusquisque homo de propriis facultatibus suis justum quod sibi rectumque esse videtur. Quapropter ego, in Dei nomine, Stephanus, placuit mihi atque bona
l.2 decrevit voluntas non cogente sed Deo voluntas, ut aliquid ex rebus meis sub censum cedere atque donare volo, quod ita et feci, cuidam abhunculum meum, nomine Guilelmo. Hoc est allodus qui cernitur esse in pago Pictavo,
l.3 in vicaria quae vocatur Mello et in villa quae taxatur Masdre, cum vineis, pratis, farinarium, terris, cultum sive incultum, servos atque ancillas, Guosbert et uxor sua, seu Custancius et infantibus illorum, et quantumcumque de eorum nati fuerint,
l.4 et quantumcumque in praedicta villa visus sum abere totum et ad integrum sub censum tibi dono et de jure meo in tuam trado dominationem et potestatem ad abendum et possidendum jure proprietario nemine contradicente,
l.5 et est censum annis singulis in servicio sancti Ylarii solidos III. Et dono tibi karissimus meus abhunculus in ipso pago et in vicaria quae vocantur Rodom et in villa quae noncupantur Monte, alodum meum cultum et incultum, quesitum
l.6 et adinquirendum, et quantumcumque in praedicta villa visus sum adabere. Sub censum solidorum II annis singulis totum et ad integrum tibi dono, et de jure meo in tuam trado dominationem et potestatem, ad abendum et possidendum.
l.7 Proinde dono tibi abhunculus meus, ut si obitus mihi evenerit, pro anima mea reddere facias solidos L et istas res teneas et possideas, quamdiu vixeris, et post tuum quoque discessum cum homni ȩmeliorata sancti Ylarii remaneat.
l.8 Si quis vero, si ego ipse aut ullus intromissa persona fuerit hanc cessionem infringere voluerit, solidos D coactus exsolvat. Presens vero cessio ista omnique tempore in Dei nomine valeat perdurare cum stipulatione subnixa.
l.9 Signum Stephanus, cessio ista a me facta vel adfirmata. Signum Teothbaldus. Signum Tethfredus. Signum Rotbertus vicarius. Signum Vuitardus vicarius. Signum Druzoni.
l.10 Signum Erbertus. Signum Adrebaldus. Signum Vivianus. Signum Aimerici clerici. Signum item Aimerici. Signum Mainardus.
l.11 DATA MENSE AGUSTUS, LUNA XI, ANNO VII REGNANTE LOTHERIO REGE. CONSTANTINUS [SCRIPSIT ET SUBSCRIPSIT].

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 33-34, n° 29.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1124 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1124»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1124/. Date de mise à jour : 29/03/12.