Poitiers, AD Vienne, G 591 C 2 n° 21

<< < / > >>

Numéro1120

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date957(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGuillaume III, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireHubert

Regeste

Guillaume III, comte de Poitou et abbé de Saint-Hilaire de Poitiers, donne à Hubert des terres et un moulin situés dans la villa Gippiaco et dépendants de Saint-Hilaire.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Willelmus, nutu divino Pictavensium comes et abbas videlicet almi Hylarii, perliquidum ac manifestum esse volo omnibus fidelibus sanctȩ Dei aecclesiȩ, prȩsentibus scilicet atque futuris, qualiter accessit
l.2 ad nostram sublimitatem Ebolus episcopus et claviger supradicti domni Hylarii, subtilitem obsecrans ut ad quendam suum hominem nomine Ucbertum terram ex suo beneficio et ex teshauro jamdicti
l.3 sancti Hylarii, quȩ est in villa Gippiaco, quȩ olim fuit Frotbaldi canonici Sancti Hylarii et Psalomonis sicut continetur ipsa terra, eidem Ucberto et duobus successoribus suis quoscumque elegerit, sub censo
l.4 solidorum V per manus firmitatis nostrȩ concederemus. Et in eadem villa ex suo frosto unum molendinum, qui habet has laterationes: uno latere, hereditas Giraldi et fratris ejus Drotmari,
l.5 ex alio, fraustus dominicus, ex aliis partibus, pervium, et super ipsum molendinum duos juctos et medium, ex uno latere, aquȩ, et ex alio latere, duos juctos et medium, et terram a beneficio Adraldi usque
l.6 ad ipsum molendinum, sicut aqua decurrit, habentem perticam unam ex parte marisco, et pertica unde mensuratum est habet pedes VIIII et medium, sed interjacet fraustus dominicus. Et ab ipso molen-
l.7-dino sicut aqua decurrit usque ad aliam aream farinarii quȩ is laterationibus circumfertur: uno latere, de ipsa terra complantus Bernardi, alio, hereditas Arnaldi, tercio, terra sancti
l.8 Florenti, unam perticam concedimus ex parte marisco cum medietate aquȩ. Et ab ipsa area sicut cursus aquȩ tenet, ducentum perticas, a suprascripta in longitudine ex utroque latere, et duas perticas
l.9 ex uno latere in latitudine, et duas ex alio a capite usque in finem. Cujus peticionem non rennuimus, sed libenti animo excepimus, et quod petit voluntare implevimus, eo scilicet pacto,
l.10 ut annis singulis ad festivitatem sancti Hylarii que evenit kalendis novembris rectori qui eundem beneficium in regimine habere videbitur suprascriptum censum persolvere non obmittat.
l.11 Quod si ex jamdicto censu pro aliqua dificultate aut ipse aut sui heredes tardi aut neclegentes apparuerint, geminatum censum reddant, et jamdictas res nullo modo perdant. Precamur
l.12 itaque omnes successores nostros qui pos nos futuri sunt, ut hanc auttoritatem a nobis inviolabiliter factam conservent, sicut suam a sequentibus obtaverint conservari. Et ut hujuscȩmodi
l.13 manufirma stabilis et inconvulsa omni tempore permaneat, eam cum fidelius nostris pariter firmavimus, eamque domno Ebbloni episcopo atque supradicti coenobii Sancti Hylarii archiclavo, cum aliis fratribus inibi
l.14 Deo militantibus, quorum asensu et voluntate haec manufirma facta est, ad roborandum tradidimus. [croix] Signum Wilelmi comitis. Signum Ebbloni episcopi atque archiclaviger. Signum Psalomon [...?...]
l.15 Signum Rotgarius cantor. Signum Aimericus. Signum Girorius. Signum Benedictus. Signum Rigaudus. Signum Ricardus. Signum Ademarus. Signum Issembardus. Signum Rainaldus. Signum Archambaldus. Signum Bertrannus.
l.16 Signum Leodegarius. Signum Bernardus. Signum Adalrannus. Signum Psalomon. Signum Gosbertus. Signum item Gosbertus. Signum Ansterius. Signum Adalbaldus. Signum Goslenus.
l.17 Signum item Ademarus. Signum Heribertus. Signum Gosfredus. Signum Goscelmus. Signum Aldoinus. Signum item Rotgarius. Signum Costantinus. Signum item Adalbaldus. Signum Rotbertus [ruche]. Signum Framnulfus.

Notes

ligne 16 : "Psalomon" en caractères grecs. 1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 30-32, n° 26.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1120 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1120»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1120/. Date de mise à jour : 29/03/12.