Poitiers, AD Vienne, G 486 C 2 n° 20

<< < / > >>

Numéro1119

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date955(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurRoderic, prévôt  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Roderic, prévôt de Saint-Hilaire de Poitiers, donne à Saint-Hilaire la moitié de l'église Saint-Pierre de Paizé.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Rodericus clericus atque prepositus almi Hylarii precipui confessoris,
l.2 notum esse volo sanctȩ Dei ecclesiȩ fidelibus tam presentibus quam et futuris, quia dedi domno meo Hylario dimidiam
l.3 meam ȩcclȩsiam in honore sancti Petri dedicatam, in villa que dicitur Paiziaco, pro redemptione anime meae et parentum
l.4 meorum. Hanc itaque aecclesiam, quem mihi jure cedebat ex parte matris meae sine participatione fratrum vel propin-
l.5-quorum meorum, tradidi in dominium sancti Hylarii cum omnibus ad ipsam mediam pertinentibus aecclesiam, per consensum et voluntatem
l.6 Narberti videlicet atque Goscelmi fratrum meorum. Placuit autem mihi ut post meum obitum cuidam meo consanguineo Bernardo
l.7 soli dimitterem, qui singulis annis in censu persolveret senioribus II solidos, quod ita et feci. Si quis ergo ex propinquis aut here-
l.8-dibus meis seu istius mei soli successoris aut alia quelibet persona fuerit, qui hanc donationem inquietare presumpserit, primitus
l.9 iram omnipotentis Dei subeat et sanctȩ Mariȩ semper virginis beatique Hylarii atque omnium sanctorum incurrat, damneturque cum Juda Domini
l.10 proditore, postea vero mille libras de auro purissimo coactus exsolvat, et quod petit non vindicet, sed omni tempore firma permaneat hec ratio.

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 29, n° 24.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1119 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1119»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1119/. Date de mise à jour : 29/03/12.