Poitiers, AD Vienne, G 591 C 2 n° 7

<< < / > >>

Numéro1071

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/09/892(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAmateus, Godelindis son épouse et Huntberga leur fille

BénéficiaireDeodonus

Regeste

Amateus, Godelindis, son épouse, et Huntberga, leur fille, vendent à Deodonus une terre labourable située dans la villa de Baunai, dans le pagus de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Quamobrem igitur ego, in Dei nomine, Amateus et uxor mea Godelindis, necnon et filia nostra Huntberga,
l.2 constat nos vendere unanimiter et ita vendidimus, tradere et ita tradidimus ad alico homine Deodoni, hoc est
l.3 terra arabile qui est in pago Pictavo, in vicaria Bragense, in villa cujus vocabulum est Boznaico. Habet ipsa terra
l.4 plus minus juctos II. Habet laterationes et abjacentias, de uno latus terra sancti Gervasi, in alio vero latus
l.5 alodo Aledoni, et in uno fronte alodo Aledoni, et in alio vero fronte alodo Arnulfo. Deinde ipsa terra quomodo est
l.6 circumcincta a die presente tibi vendidimus, tradidimus atque transfundimus. Et recepimus a te de jamdicta terra
l.7 pretium in quo nobis bene complacuit atque convenit, hoc est in argento solidos IIII et medium, tantum ab hac die et dein-
l.8-ceps facias de ipsa terra insuper omnia quicquid volueris, neminem contradicentem. Si quis vero, si fuerit post hunc diem
l.9 nos ipsi aut ullus de heredibus ac coheredibus nostris aut ulla interposita persona qui contra hanc venditione venire,
l.10 agere aut inquietare presumpserit, contra cui litem intulerit, socio fisco dominico, in argento solidos XV multa componat,
l.11 et minime vindicet sed presens hec venditio firma et inviolabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Proinde
l.12 manibus etiam nostris propriis subter firmavimus et qui post nos firmarent rogavimus.
l.13 Signum Amateum et Godelinde et filiam illorum Huntbergane. Signum Alibertane, venditione a nobis facta. Signum Helias.
l.14 Signum Heriberto. Signum Addane. Signum Teutiarde. Signum Odelrici. Signum Etolane. Signum Aimerici. Signum Frotberto.
l.15 Signum Beringario. Signum Sigoino. Signum Wiglebaldo. Signum Gauzberto. Signum Bertino. Item signum Heliam.
l.16 Signum Erloino. Signum [...?...]nulfo. Signum Amnerici.
l.17 DATA VENDITIO ISTA III IDUS SEPTEMBRIS, IN ANNO V REGNANTE ODONI REGIS NOSTRI.
l.18 BERTINUS SACERDOS ROGITUS SCRIPSIT ET [SUBSCRIPSIT] [ruche] [chrisme].

Notes

1

Bibliographie

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 14-15, n° 10.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1071 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1071»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1071/. Date de mise à jour : 08/12/14.