Poitiers, AD Vienne, G 591 C 2 n° 4
Numéro1064
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/876(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAdraldus et Adalgarde son épouse
BénéficiaireChapitre de SAINT-HILAIRE de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 confessor miro corpore requiescit tumulatus, et venerabilis vir Frotarius episcopus, vel abba, unacum ipsa congregatione ibidem consistencium abbatice
l.3 fungere videtur officium. Quia oportet unumquemquȩ dum in hunc seculum consistet, pro animas nostras salute tractare, ut de rebus
l.4 transitoriis, si quaslibet locis sanctorum tribuendo praemium sibi in futuro debet mercari. Ideo ergo in Dei nomine, Adraldus et uxor
l.5 mea Adalgardis, tractans et considerans fragilitatem seculi vel pro animas nostras salutem, ut ipso preciosissimo domno Hilario intercessore
l.6 ante tribunal Christi habere mereamur, dono a prefato monasterio vel ad ipsos cumfratres qui ibidem degent, vel ad successores eorum
l.7 super eorum stipendia in eorum peculiariae donatum, que in perpetuum esse volo, et de jure nostro in jure eorum tradimus atque
l.8 transfundimus, in pago Pectavo, in vicaria Salvense, in villa cujus vocabulum est Nova Villa. Hoc est mansus noster quem ex here-
l.9-ditate parentorum meorum legittime mihi obvenit, et tam de comparato quem de atracto, vel de qualibet ingenio a me noscitur
l.10 pervenisse praeter excepto manso Sigurio vel Sigario, vel uxore sua et infantes eorum vel eorum pecculiaria. Et do-
l.11-namus ibi de mancipiis nostris his nominibus: Leotario, Doleno cum uxore sua vel infantes eorum, necnon cum pe-
l.12-culiaria, et Adalberto cum ejus pecculiaria. Et ipsas res superius nominatas cum casis, casilis, curtiferis, cum omni suprapo-
l.13-sitis eorum, tam terris, vineis, cum illo brolio, pratis, aquis aquarumve decursibus, cultum et incultum, quesitum vel ad inque-
l.14-rendum, quantumcumque a presente tempore in ipsa jamdicta villa superius nominata vel in ipso agro habere vel possidere
l.15 videamus, totum et ad integrum ad ipsos cumfratres, sicut jam superius, in eorum stipendia a presente per hanc epistolam donavimus, ut faciant
l.16 exinde omnique tempore, tam ipsis quam et successores eorum in eorum stipendia faciant quicquid voluerint. Si quis vero, si nos ipsi
l.17 aut ullus de propinquis nostris seo quislibet ulla emissa persona qui contra hanc epistola donationis a nos facta venire, agere aut inquietare
l.18 praesumserit, in primis ira Dei incurrat et insuper de auro libras tres, argento pondera L coactus exolvat et quod petit non vindicet. Set praesens epistola donationis
l.19 omnique tempore firma et stabilis valeat perdurare cum stibulatione subnixa, manus nostras proprias firmare placuit, et ad bonis viris hominibus
l.20 ad roborandum decrevimus. Signum Adraldo, signum Adalgart, qui donatione ista fieri rogaverunt. Signum Ramnulfo.
l.21 Signum Osberto. Signum Ragenaer. Signum Godino. Signum Ebrart. Signum Unger. Signum Hucberto. Signum Andreas
l.22 Signum Josep. Signum Baseno. Signum Vuicher. Signum Jamoni. Signum Leotaer.
l.23 Data cessio ista vel donatio in mense febroarii, anno XXXVI regnante Karolo rege.
l.24 [chrisme] Allo rogitus [scripsit].
Notes
Bibliographie
REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 10-11, n° 7.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1064 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1064»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1064/. Date de mise à jour : 08/12/14.