Poitiers, AD Vienne, G 484 C 2 n° 1ter

<< < / > >>

Numéro1053

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date07/768(fiabilité :édition)

LieuPoitiers(lat :Pictavis civitate)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditioncopie

AuteurPépin le Bref, roi des FRANCS

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

Regeste

Pépin le Bref, roi des Francs, confirme l'immunité de Saint-Hilaire de Poitiers.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Pippinus, gratia Dei rex Francorum, vir inluster, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus atque junioribus vestris vel missis nostris discurrentibus. Ad mercedem nostram Christo auspici sine dubio plenius
l.2 credimus pertineri, si peticionibus sacerdotum placitis auribus obaudimus et ea, quae recta poposcerunt, ad effectum perducimus. Quamobrem cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, eo
l.3 quod venerabilis vir Bertinus abba de monasterio Sancti Hilarii patronis nostri Pectavis civitate, ubi ipse praeciosus corpore requiescit, emunitates anteriorum regum nobis protulit relegendas,
l.4 ubi cognovimus eos pro aeterna salute ad ipso sancto loco talem indulsisse beneficium, ut in villas praefati monasterii vel homines eorum ubique commanentibus, qui ibidem rectae aspiciunt, nullo un-
l.5-quam tempore judex publicus ad causas audiendas vel freda undique exigenda seu mansiones aut paratas faciendum vel quascumque reddibuciones requirendas ingredere non deberent; sed pro in-
l.6-tegra firmitate petiit memoratus Bertinus abba suique monachi, ut hoc circa ipsa casa Dei per nostram auctoritatem denuo generaliter in omnibus confirmare deberemus. Quod nos pro reverencia domni
l.7 et patronis nostri sancti Hilarii benignissimo animo illud praestitisse vel confirmasse conperite. Praecipientes enim, ut neque vos neque juniores seu successoresque vestri in villas ipsius sancti loci aut
l.8 hominibus suis, qui ad ipso monasterio rectae aspiciunt, ad causas audiendum aut freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec fidejussores tollendum vel quas
l.9 plures reddibuciones requirendum poenitus ingredere non praesumatis, sed quicquid exinde fiscus noster augmentare potuerat, inspectas ipsas emunitates anteriorum regum,
l.10 sicut per eosdem declaratur fuisse [indultum], tam de ipsas res, quae praesenti tempore ad ipsam casam Dei legitime obtingunt, quam et de eas, quae a Deo timentibus hominibus ibidem inantea
l.11 fuerit condonatum, in luminaribus ipsius sancti loci vel stipendia monachorum perpetualiter debeat proficere in augmentis, quatenus ipsius congregationi pro stabilitate
l.12 regni nostri melius dilectet Domini misericordiam adtencius exorare. Et ut haec praecepcio firmior habeatur et melius conservetur, subter eam decrevimus adfirmare.
l.13 Signum [croix] Pippini gloriosissimi regis. [chrisme] Hitherius recognovit [ruche] [sceau].
l.14 Data in mense julio, anno XVII regni nostri, Pictavis civitate.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 677.

REDET (L.), Documents pour l'histoire de l'église de Saint-Hilaire de Poitiers, dans Mémoires de la société des antiquaires de l'ouest, 1847, p. 1-362, p. 1-2, n° 1.

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 32-33, n° 24.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 5 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1053 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1053»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1053/. Date de mise à jour : 08/12/14.