La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 186bis n° 30
Numéro1048
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1124(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurG. Béranger et Pierre, fils de Tetmerius
BénéficiaireGuillaume, abbé de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 Noscat dilectio fraternitatis vestrȩ jus quod ȩcclesia vestra, in ȩcclesiis de Insula que vulgo dicitur Oeas, habere videbatur, summa negligentia
l.3 et absque ulla valente causa immerito amisisse. Testor etenim, coram Deo et hominibus, quod pater meus Berengerius et frater meus Raimundus
l.4 nullum, de ȩclesiis predictis seu de terra illa, monachis Sancti Cipriani donum procul dubio fecerunt. Quod si aliquis in juditio inpugnare
l.5 voluerit, quod jus et et justitia inde exigerit me vobis facturum promitto. Ut autem cause vestrȩ certius argumentum cognoscatis, que dixerit
l.6 Petrus Tetmerii audite: Miror, ego Petrus, miror valde quia, quod vestrum est, ad injustis usurpatoribus possideri sustinetis. Pater etenim meus
l.7 in fine vite sue, cogente mortis necessitate, ad se me venire precepit, et ait: fili karissime, timeo vheementer regnum Dei perdere, quia jus
l.8 monacorum Majoris Monasterii, quod habebant in ȩclesiis illius Insule que vocatur Oeas, avaritiȩ inebriatus veneno, per falsum sacramentum duorum
l.9 vivorum, quos ego pegerare cogi, monacos Sancti Cypriani injustȩ perferendo, possidere diutius toleravi; quorum unus subitanea morte ocupatus,
l.10 alter vero furia invectus humanum amittendo sensum, terribiles pȩnas mortis sustinuerunt. Hujus igitur mortis pȩnas pertimescens,
l.11 fili karissimȩ, rogo quatinus ab ȩternȩ mortis faucibus me eripias, monachis Turonensibus benigne reddens quod eis, per prevaricati-
l.12-onem predicti sacramenti, injuriosus abstuli. Hujus confessionis testes sunt qui mecum audierunt: Claricia mater
l.13 mea et W. celerarius ejus. Hujus igitur divulgate veritatis testimonium. Aprobare paratus sum quomodo jus et justitia ex-
l.14-postulaverint. VALETE.
Notes
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1048 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1048»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1048/. Date de mise à jour : 29/03/12.