La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 195 n° 33

<< < / > >>

Numéro1046

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1133(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurConstantin Asinarius  de  CRISTOLIO

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Constantin Asinarius confie à l'abbaye de Marmoutier un de ses fils, pour y prendre l'habit monastique. Outre le don dû en cette circonstance, il cède à l'abbaye un millier d'oignons par an et à sa mort le tiers de tous ses biens meubles.

Texte

l.1 Notum sit omnibus hȩc audire volentibus quoniam Constantinus, cognomento Asiniarus, de
l.2 Cristolio, propter aliquid amoris quod sibi fratres nostri, sollicitudinem rerum nostrarum in illa pa-
l.3-tria gerentes, ostenderant, ab ipsis etiam fratribus frequenter suasus, cȩpit per eosdem inquirere qualiter
l.4 unacum omnibus nobis familiaritatem haberet nostramque societatem. Hujus autem inquisitionis textum iste
l.5 secutus est finis. Assumpto nanque secum ipse quodam filiorum suorum parvulo unacum domno Constantio
l.6 monacho nostro, tunc obȩdientiam Salartanȩ procurante, cujus etiam studio totum hoc inchoatum erat,
l.7 venit, ad Majus Monasterium omnino sic animatus ut, si quolibet modo posset, ipsum infantulum nobis in servi-
l.8-tium omnipotentis Dei, sub monachico habitu, traderet nutriendum. Quod, etsi non statim, tamen
l.9 obtinuit tandem hoc modo. Nam, excepta tunc data pro illo substantia, donum quoque fecit ipse
l.10 sollemniter beato Martino et nobis unius miliarii sepiarum annuatim reddendi, dum advive-
l.11-ret, necnon et tertiȩ partis totius rerum omnium suarum mobilium, ubicumque essent, post
l.12 mortem suam. Reliquas vero partes duas ad usum retinuit uxoris suȩ filiorumque suorum etiam et ipsa-
l.13-rum rerum quȩ tunc essent in illa patria sub manu monachorum nostrorum, etiam si nostra tertia nobis
l.14 auferretur alicubi. Qua conventione in capitulo nostro ab utraque parte concorditer aucto-
l.15-rizata, petivit idem a domno abbate sibi consentiri, tantum in vita sua, medietatem cujusdam
l.16 marisci nostri Salartanȩ proximi. Quod et eo tenore impetravit ut et, post mortem ejus, nullus filiorum
l.17 suorum in illo marisco quicquam reclamaret paternȩ possessionis. Et ut ipse conventionem istam ab
l.18 omnibus filiis suis et uxore auctorizari faceret, his ita gestis recessit ille posito super
l.19 altare dominicum dono supradictarum rerum, videntibus istis, quorum ista sunt vocabula,
l.20 testibus. [colonne1] Adam presbitero, Rainaldo Vinito, Herveo sartore, [colonne2] Ingelrico sutore, Arnulfo macione, Boselino pistore, [colonne3] Gauzlino forestario, Hilduino sartore, Nihardo coquo, [colonne4] Rotberto Francisco.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 183-184.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1046 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1046»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1046/. Date de mise à jour : 29/03/12.