La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 183 n° 19

<< < / > >>

Numéro1041

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1098(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAbbaye  de  SAINTE-CROIX  de  TALMONT

BénéficiaireFONTAINES-EN-TALMONDAIS, PRIEURÉ DE MARMOUTIER

Regeste

Suite à un procès et à un duel judiciaire, l'abbaye de Marmoutier et son prieuré de Fontaines récupèrent un marais que Guillaume le Jeune de Talmont leur avait donné et que les moines de Talmont et les chanoines des Angliers leur contestaient.

Fac-similé

Texte

l.1 Ne edax vetustas, delendo abolere et abolendo delere, summarum memoriam
l.2 rerum prevaleat, pia antecessorum nostrorum ac clemens auctoritas sub lit-
l.3-terarum sigillo ascriptum statuit relinquendum quicquid postmodum sciri posteris
l.4 foret necessarium. Ea quippe quȩ divino cultui mancipantur et ab Deum timentibus viris
l.5 pro suis parentumque suorum animabus a descendentibus in lacum, salvandis ȩcclesiarum cultoribus
l.6 distribuere, si non litterarum noticiȩ tradita per desidiam relinquerentur, in abolitionem
l.7 oblivionis pre vetustate mergerentur. Sed quia multorum series causarum litte-
l.8-ris intexta ad effugandas lites solet nescientibus pretendere veritatem, quȩ utilita-
l.9-te non caruerint ad successorum noticiam per inscriptas cartulas a nobis quoque trans-
l.10-mittantur. Haec igitur est diffinitio controversiȩ quam habuerunt mona-
l.11-chi sancti Martini Majoris Monasterii qui, Deo ac Deo dilecto Johanni Evan-
l.12-gelistȩ servientes, Fontanis morabantur, cum monachis Sanctȩ Crucis de Tala-
l.13-monte et cum canonicis de Angulis atque omnibus qui, tam injusto dono Pipini
l.14 filii Chaalonis quam sua fraude, totum mariscum eorum de Angulis, sicut a sterio Chaionis
l.15 fluminis atque a sterio Sanctȩ MARIAE clauditur, a prisca donatione quam Guillel-
l.16-mus Juvenis de Talamonte Sancto MARTINO ac Sancto Johanni fecerat, separare
l.17 violentis manibus temptaverunt. Prefatus itaque Pipinus, cum nepos illius
l.18 memorati GUILLELMI esset et hȩres, non elemosinam ejus ex integro, ut justum
l.19 fuerat, custodiendo servavit; verum etiam, jamdictum mariscum violenter
l.20 invadens, maximam partem ipsius ad claudendum sibi retinuit, reliquum
l.21 canonicis de Angulis vel quibus placuit pertinaciter distribuit. Cum vero
l.22 AINULFUS qui tunc prior de Fontanis existebat cȩterique fratres
l.23 qui cum eo erant hanc violentam pervasionem eidem Pipino aliisque simul assi-
l.24-due calumpniarentur aliquatenus, ipse tandem, illorum calumpnia
l.25 permotus, dedit pariter sancto MARTINO ac sancto Johanni decimationem
l.26 sui clausi quod erat ex eo marisco quem ille, ut relatum est, invaserat.
l.27 Sed et eundem similiter clausum eis concedens condonavit et condo-
l.28-nans concessit, ea scilicet ratione ut, si illud a se vellet separare, non
l.29 alicui, nisi sancto MARTINO monachisque ipsius rectum in eo habentibus,
l.30 donaret. Ipse autem Pipinus, paucis admodum transactis diebus mori-
l.31-ens, predictum clausum Sanctȩ Cruci de Talamonte reliquit, ut
l.32 monachi ejus tunc affirmabant.
l.33 Hoc autem postquam monachi de Fontanis
l.33 audierunt, donum illius, tanquam injustum, calumpniati sunt. Et quia calump-
l.34-nia eorum nichil eis valuit, ad comitem Pictavensem, Guillelmum videlicet, con-
l.35-querentes ac munera pollicentes accesserunt, quatinus rectum eis de mo-
l.36-nachis de Talamonte faceret qui, dono Pipini se cooperientes, mariscum eorum de
l.37 Angulis fraudulenter retinerent. At ille protinus abbatem Sanctȩ Crucis, ad hoc rectum
l.38 faciendum, Talamontis coram se venire fecit. Cum itaque, coram ipso comite, ab utrisque
l.39 partibus causȩ narratȩ fuissent, Oto de Rocha, ab eo simulque omnibus rogatus, judica-
l.40-vit quod monachi sancti MARTINI, secundum cartulam quȩ ibi lecta fuerat et quȩ erat de priore
l.41 dono, memorati scilicet Guillelmi, per duelli probationem deberent ostendere quia
l.42 mariscus de quo tanta fiebat contentio, in eodem dono sancto MARTINO ac sancto Jo-
l.43-hanni fuerit datus. Denique ad locum Monasteriorum, ubi comes mandaverat,
l.44 ab his atque illis, ad duellum faciendum, ventum est. Postremo pugiles armati ad ȩccle-
l.45-siam ambo perducuntur. Deinde coram altari uterque, ad jurandum preparatus, constitit.
l.46 Sed pugil sancti MARTINI, cum prior ad jurandum accederet et manu teneretur,
l.47 hoc sacramentum, Otone predicente, cunctis audientibus juravit: Quando Guil-
l.48-lelmus Juvenis de Talamonte, de quo dicere cogito,
l.49 terram de Fontanis et terram de Angulis donavit sancto MARTINO et sancto Johanni cartula et dono,
l.50 in eodem dono mariscum donavit. Tunc vero eum alter ex hoc sacramento perjurum cla-
l.51-mavit. Cum ergo ad aream, ubi pugiles ducebantur ad faciendum duellum, universi concur-
l.52-rentes exirent, canonici de Angulis ad Ainulfum priorem simulque alios monachos
l.53 de Fontanis venerunt, rogantes ut eos in hanc duelli probationem cum monachis Sanctȩ
l.54 Crucis reciperent. Quod ipsi libenter annuentes, non solum eos sed et omnes qui
l.55 in hoc marisco quicquam habere videbantur, in illius probationem pugnȩ communiter
l.56 receperunt. At ubi pugiles contra se ad pugnam venerunt, injusticiȩ causa
l.57 non diu stetit incerta, sed protinus a Domino denudatur. Pugil quippe monachorum
l.58 Sanctȩ Crucis aliorumque, sine mora turpiter prostratus et victus, nichil aliud eis
l.59 nisi summum dedecus et maximum dampnum adquisivit. Propter quod, dolore
l.60 ac verecundia depressi, cum omnibus aliis qui mariscum sancto MARTINO subtrahe-
l.61-re voluerunt, tristes ac flebiles recesserunt. Monachi autem de Fontanis cum
l.62 suo victore, summo Deo justo judici beatoque MARTINO patrono suo inmensas gra-
l.63-tias referentes, ad domum suam leti et alacres rediere, recuperato jure suo.
l.64 Ut ergo ea quȩ superius dicta sunt vera esse credantur, ad veritatis testimonium
l.65 corroborandum non unus sed plurimi idonei testes introducantur. S. Otonis
l.66 de Rocha, S. Bernardi fratris ejus, S. Guisleberti de Volura. S. Petri de Bullo, S. Guillelmi
l.67 filii Herberti, S. Hugonis filii ejus, S. Hengolbaldi Buzani, S. Petri Maschinoth, S. Guillelmi
l.68 fratris ejus, S. Petri Rotberti, S. Bernardi Bardeth, S. Radulfi de Forte, S. Guillelmi de
l.69 Forte, S. Gobini de Olona, S. Asselini Porcerii, S. Guillelmi filii Hugonis, S. Leovini
l.70 Maschini, S. Rennulfi filii Engosfridi, S. Alexandri fratris illius, S. Rennulfi Robelini, S. Paga-
l.71-ni Caboth, S. Gosleni filii Achardi, S. Geraldi filii Hugonis, S. Pagani fratris ejus, S. Guillelmi Salcini,
l.72 S. Petri de Peroso, S. Rainaldi Buchardi, S. Ainulfi prioris, S. Rotberti monachi, S. Guillelmi monachi,
l.73 S. Gualterii monachi, S. Alfredi monachi, S. Geraldi Barbati, S. Martini famuli, S. Johannis famuli,
l.74 S. Bernardi Noelli de Angulis, S. Oldreȩ Thionis.

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 101-104.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1041 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1041»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1041/. Date de mise à jour : 29/03/12.