Reims, AD Marne, 54 H 200 n° 1

<< < / > >>

Numéro104

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/08/1119(fiabilité :édition)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche655   mm

Largeur en bas513   mm

AuteurRaoul, archevêque  de  REIMS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS  de  REIMS

Regeste

Raoul, archevêque de Reims, confirme à l'abbaye Saint-Denis de Reims la donation d'un alleu par Richer Bauderan ; celui-ci avait acquis cette terre contre un cheval d'au moins 60 sous avant de finir ses jours à Saint-Denis comme chanoine régulier.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] [chrisme] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS,
l.2 RODULFUS, divina miseratione Remensis ȩcclesiȩ humilis minister, fidelibus tam futuris quam presentibus in perpetuum.
l.3 Suscepti officii auctoritate compellimur, pro ȩcclesiarum nobis commissarum statu sollicitudinem gerere, et eis pacem quantum in nobis est providere.
l.4 Proinde quȩ in presentia nostra gesta sunt decrevimus presenti paginȩ commendare, ut si quando inde fuerit orta calumpnia, auctore Deo sopiatur ex ea veritate cognita.
l.5 Richerus siquidem Baderannus a Girello terram in campo fiscali aliquandiu tenuit, de qua ei duos solidos pro censu pluribus annis persolvit.
l.6 Postmodum vero quendam equum, sexaginta solidos aut eo amplius valentem Girello dedit, ita nimirum quod Girellus terram illam quam ad censum tenuerat
l.7 sibi in alodium daret. Girellus autem equum recepit, et terram Richero in alodium dedit, qui eam quiete et absque omni calumpnia diu possedit.
l.8 Tandem spiritu penitentiȩ ductus, eandem terram ȩcclesiȩ Beati Dyonisii martiris in alodium perpetuo possidendum contulit, assentientibus et laudantibus hoc
l.9 uxore sua Poncia et filiabus suis Gelvide et Matilde et earum filiis. Porro idem Richerus seculo abrenuncians, in eadem ȩcclesia factus canonicus,
l.10 ibidem vitam finivit. Presentis itaque paginȩ auctoritate predictam terram ȩcclesiȩ Beati DYONISII perpetua stabilitate firmamus,
l.11 ex parte Dei et nostra interdicentes, ne quis temerario ausu eam in posterum pervadat, vel inde calumpniam movere presumat, nisi periculum
l.12 et dampnationem animȩ suȩ velit incurrere. Ut autem hȩc pagina pondus auctoritatis habeat, sigilli nostri inpressione,
l.13 ac probabilium virorum testimoniis eam corroborari precipimus. Signum ODONIS abbatis Sancti Remigii. Signum HUGONIS abbatis
l.14 Altovillarensis. Signum JOFRIDI abbatis Sancti Theoderici. Signum HAIDERICI Mosomensis abbatis. Signum JORANNI abbatis Sancti Nichasii. Signum HUGONIS abbatis Sancti Basoli.
l.15 Signum URSIONIS abbatis Sancti DYONISII. Signum Nicholai archidiaconi. Signum Ebali prepositi. Signum Jofridi decani. Signum Lamberti cantoris. Signum Girardi, Adȩ,
l.16 et Odonis sacerdotum. Signum Fulconis, Fulcradi, et Richardi diaconorum. Signum Symonis, Gervasii, et Leonis subdiaconorum. De canonicis Sancti Dyonisii:
l.17 signum Walteri decani, Theoderici, et Jofridi, sacerdotum. Signum Stephani, Petri, et Odalrici diaconorum. Signum Nicholai, Hugonis, et Teoderici, subdiaconorum.
l.18 Signum Balduini dapiferi. Signum Erlaudi vicedomini. Signum Heriberti, Hugonis, Clari, Vancelini, Bertranni, Walteri, Johannis, Thome, Ernaldi, Gerardi, Otranni,
l.19 Richeri, Rodulfi.
l.20 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo centesimo nono decimo, indictione undecima,
l.21 regnante gloriosissimo rege Francorum, anno duodecimo,
l.22 anno autem archiepiscopatus nostri terciodecimo.
l.23 Fulcradus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
l.24 [sceau].

Bibliographie

DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 451-453, n° 172.

GOULLET (Monique) et PARISSE (Michel), Traduire le latin médiéval. Manuel pour grands commençants, Paris, 2003, p. 59-63 (édition et étude).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°104 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°104»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte104/. Date de mise à jour : 29/03/12.