La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 207 n° 57
Numéro1031
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1092(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèsePoitiers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAbbaye de MARMOUTIER
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-CROIX de TALMONT
Regeste
Texte
l.2 Majoris Monasterii et monachos Sanctȩ Crucis de Talemundo de ȩcclesiis scilicet sancti Nicholai et beati Martini de Brandio
l.3 et de ȩcclesia Sanctȩ Fidis, quas dedit Ragimundus Deo ac sancto Martino; cujus calumniȩ concordia prelocuta et definita
l.4 fuit apud Funtanas, in presentia domni PETRI, Pictavensis episcopi, hoc modo. Suadente, siquidem ipso episcopo et jubente
l.5 sed et dictante tenorem sive modum ipsius concordiȩ, pepigimus Alexandro abbati Sanctȩ Crucis et monachis ejus, qui pre-
l.6-sentes erant, ipsis hoc laudantibus, quod pro pacis et concordiȩ gratia, daremus, nos monachi Majoris Monasterii, monachis
l.7 Sanctȩ Crucis duos solidos singulis annis pro memoratis ȩcclesiis de Brandio et de Sancta Fide. Domnus etiam Ragimundus,
l.8 filius scilicet Beringarii, volens nobis acquietare ȩcclesias illas, promisit nostri gratia se daturum eis, id est abbati supradicto
l.9 et monachis ejus, X libras denariorum, causa istius concordiȩ, et insuper fieri homo ejusdem abbatis; et hoc totum gratia hujus pacis,
l.10 videlicet ut supradictas ȩcclesias solutas et quietas in perpetuum teneremus. Totum hoc factum est dictante episcopo memorato, testibus
l.11 ex parte nostra: Ragimundo filio Beringarii et Giraldo fratre ejus, Ugone de Casa et fratre ejus Haimerico, Petro Mes-
l.12-chinoto. Ex parte episcopi: abbate de Mallezisiaco, Gaufredo, Haimerico Hairico decano Pictavensi, Rainerio capel-
l.13-lano. Ex parte abbatis de Talamonte fuit: Astabulus, Robelinus monachus, Achardus de Paluello monachus, Stephanus prior de Sancto Ci-
l.14-priano, Rodulfus monachus de Monasteriis. Porro ut hȩc concordia inviolabilis in perpetum permaneret, confirmata est
l.15 in capitulo Sanctȩ Crucis, sicut eam diximus Fontanis fuisse definitam. Concessit igitur eam ipse abbas Alexander in primis et totus
l.16 conventus Sanctȩ Crucis, a maximo usque ad minimum; et assurexerunt concedendo et habuerunt inde X libras supramemoratas
l.17 et ipse Ragimundus devenit homo ipsius abbatis junctis manibus. Hoc viderunt et concesserunt: Estabilis prepositus loci illius, Gau-
l.18-fridus Rufus, Enisandus, Giraldus cellarius et cȩteri. Huic placito affuerunt, de monachis nostris: Radulfus prior, Petrus Laidez,
l.19 Gualterius Asinarius. Reddimus autem monachis Sanctȩ Crucis de ȩcclesiis illis, duos solidos de censa unoquoque anno, primo die
l.20 post Natalem Domini. Hoc placitum, quod Ragimundus fecit de ȩcclesiis illis cum Alexandro et monachis ejus, vidit et au-
l.21-divit: Ugo de Casa, Petrus de Bullio, Guillelmus filius Arberti, Giraldus filius Beringarii, Petrus Meschinotus, Ascelinus
l.22 Porcherius.
Notes
Bibliographie
MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 75-77.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1031 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1031»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1031/. Date de mise à jour : 29/03/12.