La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 202 n° 51bis

<< < / > >>

Numéro1030

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1092(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurChapitre  de  SAINT-HILAIRE  de  POITIERS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Le trésorier Guillaume, le doyen Étienne et tout le chapitre de Saint-Hilaire concèdent à l'abbaye de Marmoutier une prébende et l'église Saint-Lienne.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Ego GUILLELMUS thesaurarius et Stephanus decanus ac communis conventus canonicorum Beati HYLARII, omnibus sancte matris ȩcclesiȩ filiis
l.2 tam presentibus quam futuris volumus manifestari quoniam venerabilis abbas BERNARDUS ac monachi Beati MARTINI Majoris Monasterii, ad nos venientes, deprecati sunt suppliciter
l.3 fraternitatem nostram ut quandam canonicam, quam antecessores eorum in ȩcclesia nostra habuerant, et eis largiremur, et ȩcclesiam sancti Leonii de Rupe super Oium, quȩ juris ȩcclesiȩ nostrȩ erat et nostra censiva,
l.4 ad honorem Dei et ad amplificandum ejus et beati Leonii servitium concederemus. Quorum preces nos benigne suscipientes, ob desiderabilem intercessionem beati MARTINI pro nobis ad Deum et ob
l.5 sanctas orationes ac beneficia predictorum fratrum, peticioni eorum assensum prebuimus eosque eorumque cunctos successores, communi concessione, canonicos nostros esse, sine requisitione peccuniȩ in perpetuum consti-
l.6-tuimus et ȩcclesiam sancti Leonii supradictam cum omnibus ipsi pertinentibus, cum adquisitis et adquirendis, eis cunctisque eisdem succedentibus, generali dono ac perenni auctoritate nostra concessimus. Petentibus
l.7 igitur mutua prece et fraterno amore et beneficium et familiarem societatem prenominatorum fratrum, nobis nostrisque cunctis, per tempora succedentia, successoribus generaliter ipsi taliter prebuerunt quatenus
l.8 necessitatibus ȩcclesiȩ nostrȩ et nunc viventibus canonicis nostris ac deinceps universis victuris, fraterna administratione succurrant et pro defunctis omnibus, tamquam pro suis monachis, omnipotenti
l.9 Deo generalia persolvant beneficia et nos eadem beneficia illis similiter. Ob amorem et ob interventionem beati HYLARII pro illis ad Deum, prenotati fratres nobis obtulerunt quandam egregiam cappam beati MARTINI ad honorem
l.10 et ad insignia utriusque egregii confessoris. Ad mentionem vero et ad perennem recognitionem quod ȩcclesia prefata sancti Leonii consistit ex jure ȩcclesiȩ beati HYLARII, una per concessionem prefati
l.11 abbatis ac prefatorum confratrum, constituimus quatenus in unoquoque anno, in festivitate beati HYLARII, quȩ est in capite kalendarum novembrium, reddant ipsi decem solidos nummorum
l.12 Pictavensis monetȩ in censum nobis omnibusque post nos per tempora succedentia successuris. Ut autem hujus institutionis nostrȩ pagina inviolabili auctoritate per tempora universa
l.13 firma permaneat, nos et abbas prefatus et confratres nostri prefati propriis manibus confirmavimus, confirmatam quoque personis subpositis ad confirmandum tradidimus.
l.14 S. Guillelmi thesaurarii, S. Stephani decani, S. Hugonis precentoris, S. Arnaldi subcantoris, S. Guillelmi magistri scolȩ, S. Rainaldi Letardi, S. Geraldi de Clois, S. Johannis de Foro,
l.15 S. Guillelmi de Turre, S. Girardi dapiferi, S. Leodegarii, S. Arberti de Foro, S. Petri Rohonis, S. Guillelmi de Cameris, S. Costantini Bonioth, S. Petri Garnerii, S. Aleelmi, S. Leonii,
l.16 S. Johannis Viviani, S. Rainonis. Hȩc sunt nomina laicorum: S. Aimonis, S. Alberici, S. Costantini de Bellomonte, S. Stephani Chatberti, S. Tetbaudi Gunterii. Hȩc sunt nomina mona-
l.17-corum: S. Bernardi abbatis, S. Bernardi prioris, S. Bernardi subprioris, S. Helgodi episcopi, S. Ariprandi, S. Johannis, S. Odonis, S. Evrardi, S. Andreȩ,
l.18 S. Henrici, S. Goffredi, S. Petri, S. Aleardi.
l.19 Est autem hȩc carta facta et firmata in capitulo beati HYLARII et beati MARTINI Majoris Monasterii, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo secundo, Phylipo rege Francorum regnante, Guillel-
l.20-mo Aquitanorum duce existente, Petri Pictavensi ȩcclesiȩ presidente, indictione quinta decima. Hujus vero institutionis nostrȩ scienter violatores, ex parte Dei et beati HYLARII et beati MARTINI
l.21 omniumque sanctorum Dei, excommunicamus atque maledicimus, nisi resipuerint et ad emendationem quam citius venerint. SANCTUS HYLARIUS.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 153-155.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1030 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1030»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1030/. Date de mise à jour : 29/03/12.