La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 197 n° 43

<< < / > >>

Numéro1013

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1066(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAdalindis et alii

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Notice récapitulant les donations de biens situés à Prisciacum effectuées en faveur de l'abbaye de Marmoutier, en particulier la moitié de l'église et du bourg offerte par Adelende, épouse d'Engebaud Gohellus.

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti Martini, Adelendem
l.2 uxorem Ingelbaldi Gohelli, donasse sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni Alberti abbatis, medietatem ȩcclesiȩ Sancti
l.3 Germani de Prisciaco et burgi qui est in eodem loco, quicquid scilicet habebat sive in eadem ecclesia sive in ejus parechia:
l.4 donante quidem hȩc unacum ipsa jamdicto marito suo; sed ad ipsam propriȩ vel res donatȩ vel earum videbatur pertinere donatio.
l.5 Unam itaque solummodo domum in eodem sibi burgo retinuerunt, ad opus videlicet unius cujuslibet sui quem ibi vellent habere servi-
l.6-entis, ita dumtaxat ut eandem domum in feuum deberent deinceps tenere de nobis. Quam donationem Zacharias quidam nomine, de cujus habe-
l.7-bantur feuo, quȩ donabantur auctorizavit, accepto uno equo, tam pro istarum quam pro aliarum quarumdam rerum auctoramento.
l.8 Auctorizavit et vicecomes Haimericus Toarcensis et Ermengardis mater ipsius. Ejusdem aecclesie quartarium, sicut habuerat
l.9 pater suus, et prorsus integrum ejusdem burgi quartarium donavit nobismet Rainerius filius Guarnerii, et annuerunt Aimericus,
l.10 Papinus atque Susanna liberi sui. In ipsius ȩcclesiȩ parechia donavit item nobis Gualterius Ferronius unam bordariam terrȩ dimidiam
l.11 apud boscum quem appellant Coriletum Chevronem, qui et ipse intra eandem continetur predictȩ bordariȩ medietatem, et dimidiam
l.12 apud Marcaisum Baionis. Auctoramentum istius donationis pertinebat ad Tetbaldum, armigerum Drogonis, et annuit. In eadem
l.13 parechia, donavit rursus nobis Rodulfus Trotinus unum jugerum pratorum et unam terrȩ mansuram, sed per IIIIor partes in totidem locis
l.14 divisam. Majorem harum IIIIor partium auctorizavit nobis Guillelmus Bastardus, cujus erat fevi. Reliquas tres suprafatus Rainerius
l.15 Guarnerii filius et jamdicti filii sui. Intra parechiam ipsam, prata omnia, quȩ communiter habebant, nobis item donaverunt Ainardus Balbus
l.16 et Benedictus Ollarius. Et hic quidem Benedictus ab Ermenfredo fratre nostro, rebus nostris in locis illis tunc temporis preposito, XIIcim pro hoc
l.17 denarios accepit. Ainardus ille Stephanum penitionem, ad tradenda prata, misit; licet ille, propter guerram quȩ tunc in illis erat
l.18 locis, illo ire timuerit. Hȩc ad certitudinis dicuntur insignia. In sepedicta parechia, donavit nichilominus nobis jam nominatus
l.19 Guillelmus Bastardus dimidium jugerum prati, pro quo tamen accepit a predicto fratre nostro canem nomine Gualernam. Hȩc omnia, quod et
l.20 plura sint et minuta, posteris nostris hac una cartula placuit notificari, omniumque testes inferius annotari; non quidem
l.21 omnibus omnia, sed aliis testificantibus alia pro loco vel tempore quo gesta sunt singula: Gausfredus frater Gilduini vicecomitis Blesensis,
l.22 Guillelmus Bastardus, Hildemarus prepositus, Othbertus homo Rainerii, Rainaldus presbiter, Ascelinus presbiter, Albuinus Supplicellus,
l.23 Durandus maritus filiastre Gualterii Ferronii, Hildegarius de Prisciano, Herbertus Gradella, Bertinus serviens Za-
l.24-chariȩ, Gausbertus serviens ejusdem, Stephanus Penicio.

Notes

1

Bibliographie

MARCHEGAY (Paul), Cartulaires du Bas-Poitou, Les Roches-Baritaud, 1877, p. 199-200.

VERITE (Isabelle), Des pancartes dans les fonds des prieurés de Marmoutier ? L'exemple des prieurés poitevins, dans Pancartes monastiques des XIe et XIIe siècles, éd. M. Parisse, P. Pegeot et B.-M. Tock, Turnhout, 1998, p. 63-93, p. 68, pl. 7.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1013 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1013»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1013/. Date de mise à jour : 29/03/12.