Nîmes, AD Gard, H 785

<< < / > >>

Numéro1000

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date12/09/1095(fiabilité :texte)

LieuAvignon(lat :Avennione)

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-GILLES

Regeste

Urbain II, pape, reconnaît la liberté et l'immunité de l'abbaye de Saint-Gilles, lui confirme l'église Saint-André de Bernis et l'abbaye de Saint-Eusèbe.

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS IN CHRISTO FILIIS ODILONI, ABBATI MONASTERII SANCTI EGIDII, ET UNI-
l.2-VERSȨ CONGREGATIONI SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Gratiȩ supernȩ miserationi tam per nos quam et per vestram
l.3 religionem agendȩ sunt, quia nos ad vestrum coenobium pervenire, et una vobiscum beati EGIDII sollem-
l.4-nitatem celebrare disposuit. Unde nos erga beatum EGIDIUM ampliori devotione ferventes, tam
l.5 vero quam vestra omnia ampliori sedis apostolicȩ munimine protegere et confirmare curamus. Omnem igitur
l.6 libertatem seu immunitatem vobis ac vestro coenobio per antecessorum nostrorum privilegia contributam nos
l.7 quoque presentis decreti pagina roboramus et quicquid super ea nos vobis hactenus concessisse
l.8 cognoscimur. Unde etiam vestrȩ quieti attentius providentes, Neumasensem episcopum vobis infestum nostra studuimus
l.9 auctoritate coercere. Cum enim vos super ecclesia SANCTI ANDREȨ de Bernice et aliis quibusdam, quas antecessorum
l.10 suorum temporibus possederatis, inquietaret nos ei omnino ab hujusmodi molestiis cessare precepimus,
l.11 et sic vobis omnia quieta dimittere, sicut antecessorum suorum tempore vos possedisse consisterat.
l.12 Abbatiam preterea beati Eusebii et omnes possessiones, quas hodie juste possidere videmini, vobis
l.13 vestrisque successoribus perpetuo possidendas apostolica auctoritate firmamus. Statuimus etiam ut de cetero nulli
l.14 archiepiscopo vel episcopo liceat super vestrum coenobium vel abbatem manum excommunicationis aut interdictionis
l.15 extendere, sed in beati PETRI et ejus vicariorum manu quieti semper ac liberi per omnipotentis Dei gratiam maneatis,
l.16 penitentibus vero qui pro suorum scelerum venia coenobii vestri basilicam, in qua beati EGIDII corpus quiescere dinoscitur,
l.17 expetierint, eam intrare, et illic domino sua concedimus vota persolvere. A conjugiis etiam liberos ad
l.18 monachatum admitti sine episcoporum contradictione concedimus. Vos enim pro ejusdem beati EGIDII
l.19 meritis et religionis vestrȩ reverentia quietos omnino persistere, et tamquam oculi nostri pupillam
l.20 volumus custodiri. Hȩc omnia ut in perpetuum firma et intemerata permaneant Dei omnipotentis patris
l.21 et filii ac sancti spiritu judicio et potestate sancimus.
l.22 Datum Avennione per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ, PRIDIE IDUS septembris, indictione III, anno dominicȩ incarnatione MoXCoVIo, pontificatus autem domni
l.23 URBANI secundi papȩ anno octavo.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5577.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 6, Instr, p. 184.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, col. 425-426, n° 151.

GOIFFON (Abbé Etienne), Bullaire de l'abbaye de Saint-Gilles, Nîmes, 1882, p. 33.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°1000 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1000»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1000/. Date de mise à jour : 29/03/12.