Nom de la loi

Loi ou plébiscite accordant aux Gaditains la citoyenneté

Date

49 av. J.C.

Thèmes

Sources

Dio, 41, 24, 1
παραλαμβάνων τε οὖν ἅμα αὐτοὺς καὶ καθιστάμενος διέδραμε μέχρι Γαδείρων. καὶ ἐλύπησε μὲν οὐδένα οὐδὲν πλὴν χρημάτων ἐκλογῆς (ταῦτα γὰρ παμπληθῆ ἐσέπραξεν), ἐτίμησε δὲ καὶ ἰδίᾳ καὶ κοινῇ πολλούς· καὶ τοῖς γε Γαδειρεῦσι πολιτείαν ἅπασιν ἔδωκεν, ἣν καὶ ὁ δῆμός σφισιν ὕστερον ἐπεκύρωσε.
 - Per. Liv., 110
C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et M. Petreium, legatos Cn. Pompei, cum VII legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. Massilienses duobus navalibus proeliis victi post longam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt. C. Antonius, legatus Caesaris, male adversus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est. in quo bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostibus navibus clusa, potius quam in potestatem hostium venirent, inter se concurrentes occubuerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum prospere adversus Varum, Pompeianarum partium ducem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exercitu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit.

Bibliographie

  • Rotondi, LPR, 415
  • Henderson, M. I., « Julius Caesar and Latium in Spain », JRS 32, 1942, 1-13
  • Grant, M., From Imperium to Auctoritas, Cambridge, 1946, 171
  • Vittinghoff, F., Römische Kolonisation und Bürgerrechtspolitik unter Caesar und Augustus, AAWM, 1951, 14 (Wiesbaden, 1952), 33 et 75-76
  • Saumagne, Ch., Le droit latin et les cités romaines sous l'Empire, Paris 1965, 71-76
  • Brunt, IM, 602
  • Galsterer, H., Untersuchungen zum römischen Städtewesen auf der iberischen Halbinsel, Berlin, 1971, 17-9
  • Dispersia, G., « La concessione della cittadinanza romana a Gades nel 49 a. C. », CISA , 1, Milan, 1972, 108-20
  • Yavetz, Caesar, 73-5
  • Rodriguez Neila, J., El municipio romano de Gades, Cadix, 1980, 44-57
  • Gonzalez, J. , « Tabula Siarensis, Fortunales Siarenses et municipia ciuium Romanorum », ZPE , 55, 1984, 55-100, part. 90-96
  • Garcia-Bellido, M. P., « ¿Colonia Augusta Gaditana? », AEA , 61, 1988, 324-35.

Commentaire

Le ralliement de Gadès à César, alors que Varron avait prévu de s'y retrancher avec deux légions et une flotte, permit une rapide et totale reddition des forces pompéiennes en Espagne (cf. Caes., Civ., 2, 18-21 Dilectum habuit tota provincia, legionibus conpletis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit. frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, conplures praeterea [in] Hispali faciendas curavit. pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gadis contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium equitem Romanum familiarem Domiti, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Galloni contulit. ipse habuit graves in Caesarem contiones. saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse; haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. quibus rebus perterritos civis Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modios CXX milia polliceri coegit. quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat, et iudicia in privatos reddebat, qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent; eorum bona in publicum addicebat. provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. cognitis iis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gadis conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. in insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat. Caesar etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat. Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse cum DC equitibus magnis itineribus praegreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortis duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. isdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit. Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gadis contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur; tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur, simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. his cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. ille ad eum Sex. Caesarem mittit atque huic tradi iubet. tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniae, tradit, et, quid ubique habeat frumenti ac navium, ostendit. Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere, Hispanis, quod praesidia expulissent, Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicavissent, tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmavissent. pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit iis quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. tributis quibusdam publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gadis proficiscitur; pecunias monimentaque quae ex fano Herculis conlata erant in privatam domum, referri in templum iubet. provinciae Q. Cassium praeficit; huic IIII legiones adtribuit. ipse iis navibus quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant. eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit. ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit. ). L'octroi aux Gaditains de la citoyenneté (romaine), dont César lui-même ne parle pas, est mentionné dans Per. Liv., 110C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et M. Petreium, legatos Cn. Pompei, cum VII legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. Massilienses duobus navalibus proeliis victi post longam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt. C. Antonius, legatus Caesaris, male adversus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est. in quo bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostibus navibus clusa, potius quam in potestatem hostium venirent, inter se concurrentes occubuerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum prospere adversus Varum, Pompeianarum partium ducem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exercitu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit. et par Dion, qui ajoute que ce privilège fut ensuite ratifié par le peuple. Leur source commune doit être Tite-Live, et il n'y a pas de raison décisive pour supposer que Gadès aurait seulement reçu le droit latin (Henderson, Saumagne, González, García-Bellido). L'introduction du statut municipal est tantôt considérée comme contemporaine de l'octroi du droit de cité (Vittinghoff, Galsterer, Brunt, IM, 602, Rodriguez Neila), tantôt comme une seconde étape, augustéenne (Grant, Dispersia). En 43 déjà Gadès avait des IIIIuiri (Pollion ap. Cic., Fam., 10, 32, 2Sed praeter furta et rapinas et uirgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem, quae C. Caesar : ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum deduxit—tot enim fecerat ordines equestris loci—; quattuoruiratum sibi prorogauit.), mais le seul nom connu par des inscriptions est celui de municipium Augustum Gaditanum (CIL, II, 1313M. Antonio . M. f./Gal. Syriaco . IIuir/mun. Aug. Gad[ et CIL, II, 1729Memoria/Q. Antoni . C. f./Gal. Rogati/Decurionis/Aug. Gadiu[), et les monnaies ne portent pas d'ethnique (Roman Provincial Coinage, eds. A. Burnett, M. Amandry, P. Pau Ripollés, 1992, 80-3 [la monnaie portant la légende COL. A. GAD. qui est le point de départ de l'article de García-Bellido est d'authenticité très douteuse]), tandis que Plin., Nat., 4, 119oppidum ciuium Romanorum qui appellantur Augustani urbe Iulia Gaditana) pose plus de problèmes qu'il n'aide à apporter une solution. En ce qui concerne la ratification par le peuple du privilège accordé par César, rien ne permet d'affirmer que cette mesure fut une loi Iulia, ni de la dater de 49 comme on le fait habituellement (Lange, Rotondi, Berger ; Yavetz, admettant toutefois que la date du vote de la loi reste incertaine). L'existence d'une législation césarienne pendant les onze jours de sa première dictature est en fait fort douteuse. Elle aurait impliqué une exemption des règles du trinundinum, que le sénat pouvait accorder, mais qui aurait nui à la volonté affichée de paraître n'exercer cette charge que pour remédier à la crise provoquée par le départ des consuls pompéiens, en permettant par la tenue des élections le maintien d'une continuité des magistratures. Lorsqu'il voulut faire revenir des exilés victimes des lois pompéiennes de 52, César le fit par l'intermédiaire de lois prétoriennes ou de pl. sc. proposés par ses partisans (Caes., Civ., 3, 1, 4Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio ciuilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem., cf. notice n°900 et notice n°901). Il put agir de la même façon pour l'attribution de la citoyenneté romaine aux Transpadans : Dion se contente de lui en attribuer la responsabilité, tout comme celle du retour des exilés, sans préciser les modalités utilisées (Dio, 41, 36, 2-32. καὶ ὃς ὑπέστη μὲν τὴν ἀρχήν, ἐπειδὴ πρῶτον ἐς τὴν πόλιν ἐσῆλθεν, οὐ μέντοι καὶ φοβερὸν οὐδὲν ἐν αὐτῇ ἔπραξεν, ἀλλὰ τοῖς τε ἐκπεπτωκόσι κάθοδον πᾶσι πλὴν τοῦ Μίλωνος ἔδωκε, καὶ τὰς ἐς νέωτα ἀρχὰς ἀπέδειξεν ῾ἐς γὰρ τὸ παρὸν τότε οὐδένα ἀντὶ τῶν ἀπόντων ἀνθείλοντο : 3. καίτοι μηδενὸς ἀγορανόμου ἐπιδημοῦντος οἱ δήμαρχοι πάντα τὰ ἐπιβάλλοντα αὐτοῖς διήγαγον᾽, ἱερέας τε ἀντὶ τῶν ἀπολωλότων ἀντικατέστησεν, οὐ πάντα τὰ κατ᾽ αὐτοὺς ἐν τῷ τοιούτῳ νενομισμένα τηρήσας.), et César lui-même n'en parle pas (cf. notice n° �). Enfin, s'il remédia au problème des dettes (Caes., Civ. 3, 1, 2-32. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae pecuniae soluerentur, constituit ut arbitri darentur ; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur. 3. Hoc et ad timorem nouarum tabularum tollendum minuendumue, qui fere bella et ciuiles dissensiones sequi consueuit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimauit.), ce fut par la remise en vigueur d'une loi ancienne tombée en désuétude et sans doute par la promulgation d'un édit, plutôt que par voie législative : la lex Caesaris dictatoris de Tac., Ann., 6, 16, 1Interea magna uis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant aduersum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cauentur, omissam olim, quia priuato usui bonum publicum postponitur. date de 46 ou 45 plutôt que de 49 (, "Caesar, Cicero and the problem of Debt", JRS, 56, 1966, 133-4 et 138, cf. notice n° �, et, sur l'usage de constituere, les remarques de Yavetz, Caesar, 62, non reprises dans la discussion des p. 134-7).

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary. "Loi ou plébiscite accordant aux Gaditains la citoyenneté", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice438/. Date de mise à jour :17/11/19 .