Nom de la loi

Loi Cornelia de maiestate

Date

82/81 av. J.-C.

Rogator

L. Cornelius Sulla

Thèmes

Sources

Amm., 19, 12, 17
Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. Nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum ; cuius retinendae causa ualidius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus uel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.
 - Ascon., p. 48 St.
Sequenti deinde anno M’. Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. detulit nomen Publius, subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu auocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumuenti sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non desisterent.
 - Ascon., p. 50
[In hac causa tres sunt quaestiones : prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit ; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit nomine maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]
 - Cic., Fam., 3, 11, 2
Nec tam gloriosum exitum tui iudicii exstitisse, sed tam prauam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. « De ambitu uero, quid interest, inquies, an de maiestate ? » Ad rem nihil ; alterum enim non attigisti, alteram auxisti ; uerumtamen ea est maiestas, ut Sulla uoluit, ut in quemuis impune declamari liceret, ambitus uero ita apertam uim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur ; qui enim facta aut non facta largitio ignorari potest ? Tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit ?
 - Cic., Pis., 50
Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae grauissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset — mitto exire de prouincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges ueteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime uetat ?
 - Cic., Fam., 1, 9, 25
Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega prouincias, si curiata lex non esset, se comparaturum cum collega tibique successurum : legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse ; se, quoniam ex senatus consulto prouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset.
 - Cic., Fam., 3, 6, 3
Hoc ego meo facto ualde detector, nihil enim potuit fieri amantius ; considera nunc uicissim tuum : non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum uidere posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis, qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut leuissime dicam, et fugientis congressum, meum uero coniunctissimi et amicissimi esse uideatur.
 - Cic., Fam., 3, 6, 6
Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intelligant, curabo : de tuo in me animo iniquis secus existimandi uideris nonnihil loci dedisse ; id si correxeris, mihi ualde gratum erit. Et, ut habere rationem possis, quo loco me salua lege Cornelia conuenias, ego in prouinciam ueni pridie Kalendas Sextiles, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra moui ab Iconio pridie Kalendas Septembres.
 - Cic., Verr., 2, 1, 2
Emerserit ex peculatus etiam iudicio : meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberauit, uideat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reseruauit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, uerum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse ueritum ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos ; fateatur, id quod negari non potest, se priuatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. Hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam.
 - Cic., Verr., 2, 5, 50
Recitentur foedera. Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum uirtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis : qui ex foedere ipso nauem uel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos nauigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt.
 - Cic., Clu., 97
At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime.
 - Cic., Clu., 99
Quid, quod Staienus est condemnatus ? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum. Non recito testimonia hominum honestissimorum, quae in Staienum sunt dicta ab eis qui M. Aemilio, clarissimo uiro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt ; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DC milibus, quae ille cum accepisset nomine iudicii Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit.
 - Tac., Ann., 1, 72, 2
Non tamen ideo faciebat fidem ciuilis animi ; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset : facta arguebantur, dicta inpune erant. Primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus Cassii Severi libidine, qua uiros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamauerat ; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re spondit. Hunc quoque asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.

Bibliographie

  • Bauman, Crimen Maiestatis, 68-90
  • Ferrary, J.-L., « Lois et procès de maiestate dans la Rome républicaine », Recherches, Pavie, 2012, 462-489, part. 466-473.
  • Lengle, Untersuchungen, 45-55
  • Levick, B. M., « Poena legis maiestatis », Historia 28, 1979, 358-379, part. 363-365
  • Rotondi, LPR, 360
  • Thomas, Y., « L’institution de la majesté », Rev. de Synthèse 112, 1991, 331-386, part. 366-368

Commentaire

Nous possédons peu d’informations explicites sur cette loi sullanienne, mais on ne saurait accepter l’hypothèse de Bauman, que l’objet en ait été limité au contrôle des gouverneurs de province, tandis que la sédition et la trahison auraient continué à être justiciables des lois Appuleia et Varia. Rien ne suggère qu’on ait continué après 81 à introduire des accusations en vertu de ces deux lois. C’est au contraire en vertu de la loi de Sulla que fut accusé en 66 et 65 C. Cornelius pour avoir causé des troubles comme tr. pl. en 67 (Ascon., p. 48 St Sequenti deinde anno M’. Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. detulit nomen Publius, subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu auocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumuenti sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non desisterent. ; Ascon., p. 50[In hac causa tres sunt quaestiones : prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit ; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit nomine maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]). D’autre part la loi Cornelia de sicariis, heureusement mieux connue, montre que le principe de la législation sullanienne en matière criminelle était de réunir en une seule loi tous les crimes relevant d’une même quaestio, et pour cela de reprendre de façon tralatice des textes antérieurs, qui se trouvaient de cette façon abrogés de fait, en même temps qu’étaient introduites certaines dispositions nouvelles. La loi sullanienne devait sanctionner les trois grandes catégories de crimes définies par Kübler (RE, 14, 1928, 549) et reprises par Thomas : "Landesverrat", "Hochverrat" et "Verletzung der Beamten- und Bürgerpflicht" (cf. déjà Tac., Ann., 1, 72, 2Non tamen ideo faciebat fidem ciuilis animi ; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud ueteres idem, sed alia in iudicium ueniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset : facta arguebantur, dicta inpune erant. Primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractauit, commotus Cassii Severi libidine, qua uiros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamauerat ; mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re spondit. Hunc quoque asperauere carmina incertis auctoribus uulgata in saeuitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.).

On peut se demander, à lire le commentaire d’Ascon. au Pro Cornelio, de Cic. (p. 48-50 St.), si la loi n’avait pas, dans le cadre de la répression de la sédition, explicitement sanctionné le non-respect de l’intercession : l’intercession était une arme de contrôle de la vie politique (cf. Cic., Leg., 3, 11Intercessor rei malae salutaris ciuis esto et Cic., Leg., 3, 42Parere iubet intercessori, quo nihil praest<abil>ius : inpediri enim bonam rem melius quam concedi malae), dont l’affaiblissement ou l’abolition de l’initiative législative des tribuns avait assurément diminué l’importance de 82/81 à 70, mais qu’il put sembler utile de conserver. La loi punissait aussi expressément la sédition provoquée à l’armée (Cic., Clu., 97At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. ; cf. Vlp., 7 de off. procos.D., 48, 4, 1, 1Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum Romanum uel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent : quo armati homines cum telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur : cuiusue opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue imperium potestatemue habet occidatur : quoue quis contra rem publicam arma ferat : quiue hostibus populi Romani nuntium litterasve miserit signumue dederit feceritue dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam : quiue milites sollicitauerit concitaueritue, quo seditio tumultusve aduersus rem publicam fiat). À la répression de la trahison, on peut rapporter un texte de Cic., Verr., 1, 5, 50Recitentur foedera. Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum uirtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis : qui ex foedere ipso nauem uel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos nauigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt., selon lequel Verres aurait porté atteinte à la majesté du peuple romain en n’exigeant pas de Messine le navire que cette cité devait fournir en vertu de son traité avec Rome (cf. Scaeuola 4 reg., D. 48, 4, 4Cuiusque dolo malo iureiurando quis adactus est, quo aduersus rem publicam faciat : cuiusue dolo malo exercitus populi Romani in insidias deductus hostibusue proditus erit : factumue dolo malo cuius dicitur, quo minus hostes in potestatem populi Romani ueniant : cuiusue opera dolo malo hostes populi Romani commeatu armis telis equis pecunia aliaue qua re adiuti erunt : utue ex amicis hostes populi Romani fiant : cuiusue dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo Romano minus obtemperet : cuiusue opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia iumenta hostibus populi Romani dentur aduersus rem publicam.). D’autres passages des Verrines, sont d’emploi plus délicat (Verr., , 4, 88 par exemple), mais il n’est guère douteux que le fait de garder chez soi des otages alors qu’on n’avait plus l’imperium et qu’on était redevenu un priuatus tombait sous le coup de la loi Cornelia : Cic., Verr., 2, 1, 2Emerserit ex peculatus etiam iudicio : meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberauit, uideat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reseruauit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, uerum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse ueritum ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos ; fateatur, id quod negari non potest, se priuatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. Hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam., explicitant Cic., Verr., 2, 5, 63-79 (cf. Marcian., 14 inst., D., 48, 4, 3 Lex autem Iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri : qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. Eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumue habuerit exercitum comparauerit : quiue, cum ei in prouincia successum esset, exercitum successori non tradidit : quiue imperium exercitumue populi Romani deseruerit : quiue privatus pro potestate magistratuue quid sciens dolo malo gesserit : quiue quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curauerit.). On notera que, Verres étant sénateur, ce texte ne suffit pas à établir que tout citoyen romain était passible d’une accusation de majesté aux termes de la loi Cornelia. Tous ceux, peu nombreux il est vrai, dont nous savons qu’ils furent accusés de majesté entre Sulla et César étaient de rang sénatorial. On peut également observer qu’aucune accusation de majesté ne fut intentée contre Clodius lorsque, non encore sénateur, il fomenta une sédition dans l’armée de Lucullus son beau-frère, et que Cicéron, s’il a recours au verbe sollicitare utilisé ailleurs pour qualifier un crime de majesté, s’abstient en revanche de prononcer le mot même de maiestas (Cic., Har. resp., 42Post exercitu L. Luculli sollicitato per ne fandum scelus fugit illim, Romaeque recenti aduentu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praeuaricaretur ; cf. Cic., Cluent., 97At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur et D., 48, 4, 1, 1Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum Romanum uel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent : quo armati homines cum telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur : cuiusue opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue imperium potestatemue habet occidatur : quoue quis contra rem publicam arma ferat : quiue hostibus populi Romani nuntium litterasve miserit signumue dederit feceritue dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam : quiue milites sollicitauerit concitaueritue, quo seditio tumultusve aduersus rem publicam fiat ; Ph. Moreau, Religio Clodiana, Paris, 1982, 175-180). Tout argument e silentio est fragile, mais rien en tout cas n’infirme l’hypothèse qu’avec la loi de Sulla encore le crimen maiestatis restait réservé aux magistrats et aux sénateurs, comme l’était le crimen repetundarum (en ce sens Bauman, 87-88).

Cic., Pis., 50Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae grauissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset — mitto exire de prouincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges ueteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime uetat ? indique que l’interdiction de sortir des limites de sa province à la tête d’une armée et de mener une guerre sans l’ordre du Sénat ou du peuple (cf. D., 48, 4, 3quiue imperium exercitumue populi Romani deseruerit) était une clause de la loi Cornelia de majesté, et qu’elle était reprise de lois plus anciennes (nous savons maintenant par la loi sur les provinces prétoriennes que l’une d’entre elles était une loi Porcia [notice 621]). La loi Cornelia qui obligeait à quitter sa province dans les trente jours suivant l’arrivée de son successeur (Cic., Fam., 3, 6, 3Hoc ego meo facto ualde detector, nihil enim potuit fieri amantius ; considera nunc uicissim tuum : non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum uidere posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis, qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut leuissime dicam, et fugientis congressum, meum uero coniunctissimi et amicissimi esse uideatur.) est presque certainement aussi la loi de majesté, si l’on pense à D., 48, 4, 3quiue imperium exercitumue populi Romani deseruerit. Pour prévenir toute ambiguïté, une telle obligation devait être accompagnée d’une clause (probablement tralatice) précisant que les gouverneurs de province conservaient néanmoins leur imperium jusqu’au moment de leur retour à Rome (voir, pour une clause de formulation différente, mais contenant ce type de précision ἕωϛ τούτου ἕωϛ ἂν εἰϛ πόλιν ̔Ρώμην ἐπανέλθηι, la loi sur les provinces prétoriennes [notice 320], RS n° 12, Cnide IV, l. 31-39ἐὰν οὗτ[ο]ς ὁ στρατηγὸς ὧι τῆς ̓Ασίας Μακεδονίας τε | ἐπαρ[χ]εία ἐγένετο τῆς ἀρχῆς αὑτὸν ἀπείπηι ἢ ἀπείπη|ται, ὡς ἐν ἐπιταγῆι ἐξουσία πάντων πραγμά|των ἐ[π]ιστροφήν τε ποιεῖσθαι κολάζειν δικαιοδοτεῖν | κρείνει[ν κ]ριτὰς ξενοκρίτας διδόναι ἀναδόχων κτημά|των ΤΕ[.]ΓΑΡΟΔΟΣΕΙΣ ἀπελευθερώσεις ὡσαύτως κα|τὰ τὴν δικαιοδοσίαν ἔστω καθὼς ἐν τῆι ἀρχῆι ὑπῆρ|χεν οὗ[τ]ός τε ὁ ἀνθύπατος ἕως τούτου ἕως ἂν | εἰς πόλ[ι]ν ̔Ρώμην ἐπανέλθηι ἔστω). C’est probablement ce qui explique que, transformant abusivement une clause purement conservatoire en clause substantielle, Ap. Claudius Pulcher cos. 54 ait pu prétendre partir en Cilicie même s’il ne disposait pas de lex curiata de imperio, en affirmant : se, quoniam ex senatus consulto prouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum quoad in urbem introisset (Cic., Fam., 1, 9, 25Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam, sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega prouinciam ; si curiata lex non esset, se paraturum cum collega tibique successurum, legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse ; se, quoniam ex senatus consulto prouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum quoad in urbem introisset. Ego quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat nescio ; uarias esse opiniones intellego ; l’absence de loi curiate interdisait en principe de conduire une armée : Cic., Leg. agr., 2, 30Consulibus legem curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum – neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem ; tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, <furiosum> existimamus – ; hic tribunus plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem).

La loi Cornelia contenait donc toute une série de prescriptions, interdictions et obligations qui rendaient le crimen maiestatis beaucoup plus précis qu’il ne l’avait été du temps de la loi Appuleia : seules certaines d’entre elles nous ont été conservées, au hasard des textes, et notre vision risque d’être faussée par le fait que le texte des Verrines nous est parvenu, mais non celui du Pro Cornelio, (à l’exception du commentaire d’Ascon.). À supposer que Cic. (Cic., Fam., 3, 11, 2est maiestas, etsi Sulla uoluit ne in quemuis impune declamari liceret, <ambigua> ; ambitus uero ita apertam uim habet) ait bien écrit ce texte (voir, sur son établissement très controversé, le commentaire de Shackleton Bailey, avec la bibliographie antérieure), l’idée n’est probablement pas que la loi Cornelia contenait une clause particulière sanctionnant les accusations non fondées (en ce sens, notamment, Bauman, 247-250), mais plutôt, tout simplement, que Sulla, en précisant ce qu’était le crimen maiestatis, avait contribué (sans y parvenir totalement) à limiter l’usage abusif qu’on avait été tenté d’en faire.

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary. "Loi Cornelia de maiestate", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice39/. Date de mise à jour :28/11/14 .