IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur les frontières du royaume dans la vicomté et diocèse de Narbonne

Archives nationales, J 1029, n°9

Enquête

[1]

Dominus Adam de Merollis, miles domini regis, vicarius Minerbesii, dicens se habere memoriam 60 annorum vel circa, juratus et diligenter interrogatus super omnibus et singulis capitulis predictis, dixit se, toto tempore de quo recordatur, palam et publice audivisse dici, et ita est vox communis et fama publica quod vicecomitatus Narbonensis et diocesis Narbonensis, cum districtibus et pertinentiis undique sunt notorie in et de regno Francie. Item dixit quod regnum Francie, vicecomitatus Narbonensis et diocesis predicti versus partes Rossillionis et castrum de Salsis notorie et manifeste protenduntur et protendi consueverunt per terram usque ad fontem vulgariter vocatum de Salsis, a parte maris usque ad medium gradus vocatum de Salsis, alias vocatum de Sancto Laurentio.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita audivit totis temporibus vite sue de quibus recordatur et a pluribus antiquis et ita est communis vox et fama publica et specialiter in locis circumvicinis ; et pro eo etiam quia dixit se vidisse et audivisse septem anni sunt elapsi quod sum alique gentes regis Majoricarum cepissent tres asinos et unam barcam et quedam alia in regno Francie in terminio de Laucata, videlicet in quadam insula vocata communiter de Laucata que protenditur usque ad dictum gradum de Salsis et est inter stagnum vocatum de Laucata et mare, et quedam alia animalia in terminio de Fitorio infra senescalliam.

Carcassone versus fontem de Salsis ipse qui loquitur una cum domino Petro Radimundi, tunc judice majore dicte senescallie Carcassone, et domino Guillelmo de Villanova, tunc judice Fenolhedesii, fuerunt missi ad dominum regem Majoricarum apud Perpinianum pro predictis. Et tunc, facta requisitione per ipsos missos predicto domino regi Majoricarum ex parte domini senescalli Carcassone quod predicta animalia et barcam et alia capta per gentes dicti regis in regno Francie, videlicet in terminiis de Laucata et de Fitorio, restitui libere faceret et loca predicta ressarciri et que facta fuerant revocari et emendari, dictus dominus rex Majoricarum dictas pignorationes revocavit et pignora restitui fecit et de hoc, ut sibi videtur, fuerunt facta publica instrumenta.

Dixit etiam se vidisse, 20 anni vel circa possunt esse elapsi quod cum marchio de Monteferrato et Marquesia, ejus uxor, filia regis Castelle, venissent apud Montem pessulanum et irent in Castellam ad regem Castelle et dominus noster rex Francie mandasset senescallo Carcassone quod ipse dictos Marquesium et Marquesiam conduceret et gui suam Carcassonensem daret et expensas sibi faceret per senes , ipse testis et dominus Ancellus Jorris et magister Symon Tornerii fuerunt cum domino senescallo qui tunc venerat de Francia in dicto guidagio a Montepessulano, ubi dictus senescallus invenit dictos Marquesium et ejus uxorem usque ad fontem de Salsis et prima die qua recesserunt de Montepessulano dictus senescallus fecit fieri expensas eidem, et postea, continuatis dietis usque ad dictam fontem de Salsis et ultra, non quia ibi durabat regnum Francie et senescallia Carcassone, et licet senescallus et alii qui cum eo erant in dicto guidagio vellent retrocedere et recipere congedium, dictus senescallus cum quibusdam aliis associavit eos usque ad castrum de Salsis, non tamen ibi fecit eis expensas prout fecerat per senescalliam Carcassone et regnum Francie predictum. Et nichil plus pertinens dixit.

II. Dominus Jordanus de Cabareto, miles, juratus et interr. super predictis capitulis, dicens se esse etatis 70 annorum vel circa et se habere memoriam 55 annorum et ultra, dixit [1] quod regnum Francie vicecomitatus Narbone notorie et manifeste protenduntur et protendi consueverunt antiquis temporibus retroactis versus partes Roussilionis per terram usque ad usque ad (sic) fontem vocatum de Salsis et a parte maris per aquam et terram prout protenditur insula communiter vocata de Laucata usque ad medium gradus vocati de Salsis, alias de Sancto Laurentio.

Item dixit quod castrum de Laucata, quod est notorie et manifeste in et de regno Francie et tenetur in feudum a vicecomite Narbone, protenditur per aquam et per terram quantum durat insula predicta de Laucata usque ad medium dicti gradus de Salsis.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo ita audivit comuniter dici a majoribus suis et pluribus antiquis et ab aliis communiter toto tempore quo recordatur, et ita est communis vox et fama publica et fuit temporibus retroactis in locis circumvicinis et pro eo quia dixit se vidisse 30 anni sunt elapsi et amplius, quod aliquibus vicibus, cum dominus Jacobus, rex Aragonum et dominus Montispessulani, veniebat de Catalonia et ibat apud Montempessulanum, faciebat per regnum suum portari extensum quoddam vexillum parvum de signo suo, et cum erat in fonte de Salsis, quia intrabat in regnum Francie faciebat eum plicari et plicatum portabat quantum per terram regni Francie transibat.

Dixit etiam se vidisse, triginta anni et plus sunt elapsi, quod quidam lombardus vocatus Albericus, nolens extraere bladum de terra Rousilionis et portari apud Narbonam, ubi volebat onerare quandam barcham de blado, convenit cum dominis de Laucata quod eum guidarent per terram suam et debuit eis dare pro dicto guidagio 10 l.t. et mutuare 500 s. Et conventione facta dictus Lombardus intravit Rousilionem et ibi emit circa 200 eyminas bladi et, cum eis dictum bladum extrahebat de Ronsilione quidam bajulus de Salsis vocatus Thoaca guidabat eum per terram Ronsilionis usque ad fontem de Salsis et domini de Laucata in dicto fonte recipiebant eum in guidagio, et prope citra fontem quandoque dictum bladum ponebatur in stagno et portabatur usque ad quendam locum vocatum Podium, quod est in stagno de Laucata et usque ibi per aquam dicti domini de Laucata eum guidabant et postea per terram quantum terminium de Leucata se extendebat et ex hac ratione dicti guidagii habuerunt dicti domini de Laucata dictas 10 l.t.

Item dixit se vidisse 50 anni sunt quod domina Alamanda, mater quondam domini Bernardi de Durbanno, post mortem pasris dicti domini Bernardi regebat nomine filiorum suorum terram et tenebat bajulum suum apud Sanctum Laurentium, ad percipiendum medietatem leude quam percipiebant pro medietate gradus predicti, ut domini de Laucata, de rebus leudabilibus que per dictum gradum transibant.

Qui quidem bajuli apud Laucatam emolumentum dicte leude apportabant et ibi computabant.

Vidit etiam post mortem dicte domine et ante, cum dicti filii sui fuerunt magni, quod dicti filii tenebant dictum bajulum seu bajulos apud Sanctum Laurentium pro dicta leuda percipienda.

Et ipse idem vidit, ut dixit, quod predictam leudam habebant et percipiebant pacifice et quier et absque contradictione quacumque donec iste rex Majoricarum tenuit castra de Salsis et de Sancto Laurentio, qui incepit eis facere aliquas controversias.

Dixit etiam quod domini de Laucata tenent et possident et tenere consueverunt insulam de Laucata, herbagia vendendo, piscationes illorum qui retro in dicta insula aplicabant usque ad dictum gradum recipiendo, et alia exercendo que domini locorum exercere debebant.

Et specialiter vidit, ut dixit, quod si aliqui pisces regales ut dalphini, tonina et alii similes pisces capiebantur usque ad dictum gradum domini de Lau--cata dominationem dictorum piscium recipiunt et habere et recipere consueverunt et eis in signum dominii apud Laucatam apportabatur.

Vidit etiam, ut dixit, triginta anni sunt elapsi, quod dominus Guillelmus Durbanni cepit quendam aprum in capite insule juxta dictum gradum et ipsum apud Laucatam apportari fecit et partiri.

Hoc idem vidit, ut dixit, pluries, de cervis captis in dicta insula etiam aliquotiens in stagno usque ad dictum gradum quando dicti cervi ponebnat se ibi.

Item dixit quod bene sunt viginti anni elapsi vel circa quod ipse, qui tunc morabatu apud Laucatam, cum dictis dominis cepit in dicta insula quardraginta judeos vel circa qui pro quodam matrimonio faciendo ibant cum quadam barcha versus Narbonam et quia leudam furabantur eos adduxit captos apud Laucatam et, amore cujusdam judei qui erat ibi, de Narbona, quittavit leudam et penam dicti furti judeis de Narbona ; ab aliis tamen qui erant de Rousilione habuit pro pena et leuda 40 s.melg. Erat etiam, ut dixit, cum eis quidam qui vocabatur Amilhotus, qui morabatur apud Salsas, qui alias furatus fuerat leudam dominis de Leucata de dicto gradu et ipsum similiter cepit et captum tenuit et pro pena nomine dictorum dominorum habuit ab eo 60 s.melg.

Et nichil plus pertinens dixit, hoc excepto quod multi homines de Leucata et aliorum locorum assessaverunt certas partes dicte insule et ad sertum censum cepiarum et aliarum pisium a dictis dominis de Laucata et adhuc acessatas tenent, et excepto quod dixit quod stagnum quod est juxta dictam insulam et dicta insula vocantur comuniter et vocari consueverunt stagnum et insula de Laucata et quod de predictis est et fuit temporibus retroactis communis vox et publica fama apud Laucatam et aliis locis circumvicinis.

Johannes Fitorii de Sancto Laurentio, comitatus Ronssilionis habens ibidem majorem partem fortunarum suarum habitator castri de Leucata, juratus et requisitus super contentis in dictis articulis, dixit se habere memoriam 50 annorum vel circa et famam publicam et vocem communem et notorium esse et dictis temporibus fuisse quod regnum Francie, diocesis et vicecomitatus Narbonensis et territoria Leucata et de Fitorio tam per mare quam per terram et stagnum protenduntur et protendi consueverunt et debent usque ad fontem de Salsis et medium gradus de Salsis, alias dicti de Sancto Laurentio.

Que quidem castra de Leucata et de Fitoris cum suis terminalibus, pertinentiis et districtibus a vicecomitate Narbonensi et de Fitorio ab Amalrico de Narbona, domino de Perinhano in feudum et a domino rege in retrofeudum.

tenentur et teneri consueverunt temporibus predictis et etiam tanto tempore quod in contrarium memoria non existit et hoc asseruit et dixit esse et dictis temporibus fuisse manifesta et notoria adeo quod tergiversatione aliqua celari non possunt et se nunquam vidisse vel audivisse contrarium dici, dicens interrogatus se vidisse et audivisse temporibus supradictis et a tanto tempore citra, continue quod domini seu casalanii de Laucata sunt et dictis temporibus fuerunt publice et palam in pacifica possessione vel quasi castri de Laucata, maris, stagni et insule diligenter interrogatus de Laucata predicte et usque ad medium dicti gradus erbagia seu pastoragia vendendo, piscationes seu piscandi licenciam concedendo atque vendendo et jurisdicionem exercendo videlicet publice et palam pacifice et quiete, donec, a pauco tempore citra, a 10 vel 12 annis citra vel circa, dominus rex Majoricarum in premissis controversiam movit.

Dixit etiam se vidisse quod ipse qui loquitur et alii homines de Laucata pacifice et quiete et publice et palam animalia sua depascenda inmitunt et ibi tenere consueverunt temporibus supradictis in dictam insulam usque ad dictum gradum, et nunc animalia sua et multorum aliorum de Laucata sunt ibidem, causa depascendi et se nunquam vidisse nec audivisse controversiam fieri, nisi a dicto pauco tempore citra, et se nunquam abstinuisse propter dictam controversiam quin ipse et alii homines de Laucata dicta animalia sua depascenda in dictam insulam imitebant usque ad dictum gradum tanquam in territorio et districtu de Laucata et prout in aliis terminalibus de Laucata mitere, tenere et depascere consueverant.

Dixit etiam se dictis temporibus vidisse et audivisse multociens quod dicti domini de Laucata pasturalia seu usum pascendi in dicta insula et jus piscandi tam in mari quam in stagno usque ad medium dicti gradus, ad fontem vocatum de Salsis multis et diversis hominibus extraneis publice et palam vendiderunt et pro hoc pecuniam receperunt ab eisdem existentibus de Salsis et de alia terra Ronsilionis. Et specialiter dixit se vidisse quod dicti domini de Laucata vendiderunt jus pascendi in dicta insula, salnierio condam de Salsis et salis de Caraus comitatus Ronsilionis et Saritanie et de multis aliis hoc idem vidit de quibus non recordatur et quod predicta auctoritate dicte concessionis ibidem piscabantur et depascebant animalia sua palam et publice usque ad loca predicta.

Dixit etiam se vidisse et audivisse, a dictis temporibus citra, semper et continue, quod omnes homines piscantes et piscari volentes in dicto mari quod est a principio territorii de Laucata usque ad medium dicti gradus solverunt et solvere consueverunt dictis dominis de Laucata, ut dominis dicti castri et dicte insule, videlicet quilibet eorum 20 sepias pro quolibet anno, et sunt et semper fuerunt in pacifica et quieta possessione omnium predictorum abs--que contradictione cujusquam, donec, a pauco tempore citra, dominus rex Majoricarum predictus dictam controversiam movit.

Item dixit se vidisse et audivisse temporibus supradictis sepe et multociens quod piscantes in dicto mari et stagno usque ad medium dicti gradus et ad fontem vocatum de Salsis solvebant et solvere consueverunt decimam piscium ibidem captorum domino archiepiscopo et ecclesie Narbonensi vel hominibus eorumdem et quod dictus dominus archiepiscopus sive ejus gentes et ecclesia Narbonensis sunt et fuerunt in possessione pacifica et quieta publice et palam predictam decimam recipiendi piscium predictorum absque omni controversia quam nunquam eis vidit fieri pro toto dicto tempore sue memorie.

Item dixit se vidisse multociens et audivisse, et diversis temporibus quod dicti domini de Laucata, quando inveniebant aliquos piscantes in dicto mari et stagno vel aliquos alios extraneos cum suis animalibus depascentes in dicta insula sine dictorum dominorum licencia speciali, usque ad medium dicti gradus, rixantes vel se ad invicem vulnerantes ibidem, et eosdem pro dictorum criminum qualitate puniebant. Et specialiter dixit se scire et vidisse predicta d'en Seragossa et Guillelmo Mola, hominibus de Sancto Laurentio predicto. De aliis vero dixit se non recordari, nisi de Rubes de Barresio quem dominus Jordanus de Cabaretz, socius domini Gausberti, condam de Laucata, condam vulneravit et semimortuum dimisit in dicta insula pro eo quia volebat in dicto mari et stagno piscari sine licencia dominorum predictorum de Laucata. De multis aliis dixit se vidisse pignorationes fieri in dicta insula per dictos dominos de Laucata et captiones personarum et punitiones, a dicto tempore citra, de quibus dixit se non recordari.

Item dixit interr. per juramentum, quod ipse, ad dictis temporibus citra, est et fuit in castro predicto de Laucata, hoc excepto quod per dictum tempus fuit moratus apud Sejanum per octo annos vel circa et se scire et audisse omnia loca et nomina locorum que sunt a dicto castro et capite de Laucata usque ad dictum gradum per dictam insulam descendendo et se nescire nec audivisse quod ibi sit aliquis locus qui vocatur Lausa.

Dixit etiam quod locus quem gentes regis Majoricarum ostenderunt gentibus regis Francie et dixerunt ipsum vocari Lausam non vocatur Lausa set vocatur comuniter, publice et palam et dictis temporibus vocari consuevit Paradisus, et se nunquam audivisse dictum locum aliter vocari, licet per gentes dicti regis Majoricarum falso et derisorie et in vituperium domini regis Francie aliter fuerit nominatus, dicens se fuisse presentem in dicta ostensione et predicta verba tunc dixisse.

Dixit tamen se audivisse dici quod in medio dicti gradus est quidam lapis speciosus et amplus et magnus qui vocatur Lausa.

Item dixit se audivisse dicit comuniter publice et palam in castro de Laucata et circumvicinis locis et in eis vocem comunem et famam publicam esse quod bone memorie dominus Jacobus, condam rex Aragonium, dum volebat transire de Catalonia et ire versus Montempessulanum veniebat cum vexillo suo erecto et displicato usque ad fontem de Salsis et ibidem, in signum quod in regnum Francie intrabat, dictum vexillum faciebat deponi et plicari et abscondi.

Item dixit se audivisse temporibus supradictis quod dicta insula que est inter castrum de Laucata et predictum gradum vocatur comuniter et vocari consuevit comuniter, publice et palam insula de Laucata, et idem dixit de ipso stagno.

Item dixit se vidisse centum vicibus et ultra a dicto tempore citra, jam sunt 50 anni, quod dicti domini de Laucata percipiunt et percipere consueverunt leudam in dicto gradu tanquam domini de Laucata et tanquam in territorio de Laucata. Et de predictis dixit esse vocem et famam publicam in castro de Laucata et locis circumvicinis.

Item dixit se vidisse pluries a dictis temporibus citra quod quando pisces regales capiebantur in dictis mari et stagno et gradu usque ad medium ipsius, in signum dominii portabantur apud Laucatam et tradebantur seu dabantur dominis dicti castri.

Item interr., dixit quod in territorio de Fitorio est locus qui vocatur Corbayrolas qui incipit in loco vocato Malpas et protenditur usque ad locum de Salsis, et istud dixit esse notorium.

Guillelmus Fitorii de Sancto Laurentio, comitatus Rousilhonis, habens, ut dixit, magnam partem fortunarum suarum ibidem qui moratur nunc apud Laucatam, dicens se habere memoriam 50 annorum et amplius, juratus et interr. super contentis in dictis capitulis dixit comunem vocem et famam publicam et notoriam coram Deo et hominibus, ita quod derisorium est contrarium dicere, quod regnum Francie, diocesis et vicecomitatus Narbonensis et territoria castrorum de Laucata et de Fitorio existentium notorie in et de vicecomitatu diocesis Narbonensis et regno Francie notorie protenduntur et protendi consueverunt, tantis retro temporibus quod in contrarium memoria non existit, tam per mare et stagnum quam per terram usque ad fontem de Salsis et medium gradus de Salsis. Qui quidem fons et gradus recta linea se respiciunt, et predicta dixit esse dictis temporibus adeo notoria in senescallia Carcassone et comitatus Rousihonis quod nulla tergiversatione celari possunt, dicens se predicta vidisse et audivisse dici palam et publice a parentibus suis et predecessoribus pluries ac aliis antiquis hominibus locorum circumstantium et de Laucata et predicta dixit se vidisse et audivisse palam et publice per totum tempus predictum.

Item dixit se vidisse a triginta annis citra, vel circa, dum dominus Jacobus, bone memorie rex Aragonum veniret de Montepessulano et rediret versus terram suam Catalonie venit sine vexillo suo displicato usque ad fontem de Salsis et ibidem, transacto fonte, cum intraret suam, Rousilionis, vexillum suum fecit displicari et erigi, ipso qui loquitur presente, in signum quod ibidem regnum Francie exibat et terram suam intrabat.

Item vidit, ut dixit, quod alias, dum dictus rex Aragonum veniret de Catalonia et iret usque apud Montempessulanum, venit usque ad fontem de Salsis cum vexillo suo erecto et displicato, et ibidem, antequam dictum fontem transiret, in signum quod ibidem regnum Francie intrabat, vexillum suum plicari et reponi fecit, ipso qui loquitur presente et vidente.

Item dixit se scire, vidisse et audivisse quod domini de Laucata dederunt ad sertos census singularibus hominibus de Laucata totum ribagium et piscariam, a castro et capite de Laucata usque ad medium gradus de Salsis, alias de Sancto Laurentio, et quod dicti homines de Laucata, auctoritate dicte concessionis, piscantur et piscari consueverant temporibus supradictis tanquam in mari et territorio castri de Laucata et census predictos solverunt et solvere consueverunt predictis dominis de Laucata.

Item dixit se vidisse et audivisse, 30 anni sunt et abinde citra quod domini seu caslani de Laucata erbagia et pasturagia insule de Laucata vendebant publice et palam volentibus ibidem animalia sua depascere et tenere et vendere consueverunt.

Interr. qui erant emptores predictorum erbagiorum et pasturalium, dixit quod Raymundus de Muro, Petrus Comitis, et P. Adalrici1 de Sancto Laurentio comitatus Roussilionis et plures alii de nominibus quorum dixit se non recordari.

Item quidam qui vocantur Tarragona en Juzegues de Tocarellis2.

Item Salinerius de Salcis et de Sancto Ipolito, Arnaldus Traverii, qui omnes et plures alii de comitatu Roussilionis, predicta erbagia seu pasturalia ementes in predictam insulam de Laucata, auctoritate dicte concessionis seu venditionis, animalia sua depascenda immitebant et tenebant et precia solvebant dictis dominis de Laucata, et predicta dixit se vidisse et audivisse temporibus supradictis.

Item dixit quod homines de Laucata, temporibus predictis, scilicet 50 anni sunt, et ab illis citra, ipso vidente et audiente, inmitunt et tenent et inmiserunt et tenuerunt et inmitere et tenere consueverunt animalia sua depascenda in insula predicta de Laucata tanquam in territorio de Laucata pacifice et quiete et palam et publice donec, a 12 annis vel 14 vel circa dominus rex Majoricarum qui nunc est controversiam movit in predictis, ante cujus regis Majoricarum tempora nunquam in predictis controversia mota fuit, quod ipse nunquam sciverit vel audiverit dici, dicens predictos dominos et homines de Laucata per modum supradictum et predictorum possessione esse et fuisse temporibus supradictis, et de hiis vocem comunem et famam publicam esse et hiis temporibus fuisse in locis predictis.

Item dixit se vidisse et audivisse quod dicti domini de Laucata, 50 anni sunt et abinde citra, habuerunt, collegerunt et perceperunt, habere et percipere consueverunt temporibus predictis leudam in dicto gradu de Salsis tanquam in et de territorio castri de Laucata et dominii dicti castri, dicens etiam se vidisse a 50 annis citra, pluribus vicibus, quod domini de Laucata dictam leudam vendebant hominibus de Sancto Laurentio comitatus Roussilionis, qui homines dictam leudam recipiebant et colligebant nomine dictorum dominorum de Laucata et pro eis ex causa venditionis predicte, quorum nomina erant Julianus Benedicti de Sancto Laurentio, comitatus Roussilionis et Bonaventura de Torrellis comitatus ejusdem.

Item dixit se vidisse quod dicti domini de Laucata tenebant apud Sanctum Laurentium bajulos suos qui pro eis et corum nomine dictam leudam colligebant absque vendicione, videlicet Petrum Juliani et Arnaldum Juliani, fratres, de Sancto Laurentio.

Item dixit se vidisse et audivisse pluries a dicto tempore citra quod domini de Laucata pignorabant et pignorari consueverant homines depascentes animalia sua in insula de Laucata et dixit se vidisse a dicto tempore citra quod homines de Laucata apportabant dominis de Laucata pisces regales qui capiebantur in mari, et hoc in signum dominii castri predicti de Laucata.

Item dixit se fuisse in castro de Laucata per 50 annos vel circa et se habere memoriam 50 annorum, ut supra deposuit, et se etiam vidisse et scire omnia loca et locorum nomina que sunt a castro et a capite de Laucata descendendo per insulam de Laucata usque ad dictum gradum et se nunquam vidisse nec audivisse aliquem locum in dicta insula qui vocetur La Lausa, dicens se presentem fuisse et interfuisse ostensioni quam procuratores et gentes regis Majoricarum fecerunt gentibus per dominum regem Francie deputatis de loco quem dicebant vocari Lausam usque ad quem locum dixerunt protendi committatus Roussilionis et territorium castri de Salsis. Et dixit se nunquam audivisse dictum locum sic nominari, set semper audivisse, a dictis temporibus citra, quod dictus locus vocatur comuniter publice et palam et vocari consuevit temporibus supradictis Paradisus.

Dixit tamen quod in medio gradus de Salsis et in fundo ipsius gradus est quidam lapis magnus et amplus qui vocatur Lausa, quem lapidem ipse testis pluries vidit, ut dixit, et tetigit 40 anni sunt, et abinde citra, et qui, tempore claro et quando dictus gradus est bene purgatus, videri potest publice et palam per quemlibet intuentem.

Dixit etiam se audivisse dici publice et palam quod inter castrum de Salsis et castrum de Garruis est quidam locus qui vocatur Lausa d'en Plia, qui locus dividit territoria castrorum de Salsis et de Garrius. Dictum tamen locum non vidit, ut dixit.

Item dixit quod ipse et alii homines de Laucata, quando piscantur in mari et stagno predictis, usque ad dictum gradum et fontem, solvebant decimam piscium quos capiebant domino archiepiscopo et ecclesie Narbonensi.

Item dixit quod regnum Francie protenditur usque ad fontem vocatum de Salsis.

V. Petrus Pontius Pagesii de Laucata, dicens se habere memoriam 50 annorum vel circa, juratus interr. super contentis in dictis capitulis, dixit quod comunis vox et fama publica et notoria est in vicecomitatu Narbone, in castro de Laucata et locis circumvicinis quod regnum Francie, diocesis et vicecomitatus Narbonensis, territoria castrorum de Laucata et de Fitorio existentium in et de vicecomitatu et diocesi Narbonensi et de regno Francie, protenduntur et protendi consueverunt usque ad fontem de Salsis et usque ad medium gradus de Salsis, tam per mare quam per terram et stagna, dicens predicta esse et antiquissimis temporibus fuisse notoria et manifesta, adeo quod tergiversatione aliqua celari non possunt, dicens se habere memoriam 50 annorum et ultra et se a dicto tempore citra et per totum dictum tempus audivisse predicta fore vera, notoria et manifesta in locis et vicecomitatu predictis.

Item dixit se vidisse per totum dictum tempus quod domini de Laucata fuerunt publice et palam, pacifice et quiete, in possessione insule et stangni de Laucata et maris a capite de Laucata usque ad medium dicti gradus, pasturagia ipsius insule et licenciam piscandi in predictis mari et stagno, multis et diversis ibidem animalia sua depascendi inmitere et tenere, et piscari volentibus usque ad medium dicti gradus tanquam dominii castri de Laucata donec dominus rex Majoricarum qui nunc est in predictis controversiam movit.

Dixit etiam se vidisse a dicto tempore citra et per dictum tempus quod homines de Laucata in dictam insulam usque ad dictum gradum animalia sua grossa et minuta depascenda inmitunt et tenent, inmiserunt et tenuerunt, inmitere et tenere consueverunt pacifice et quiete tanquam in territorio et districtu castri de Laucata.

Interr. de nominibus illorum qui dicta pasturagia emerunt a dictis dominis de Laucata, dixit quod quidam de Salsis qui vocabatur Salnierius et multi alii de nominibus quorum dixit se non recordari.

Item dixit se vidisse, 40 anni sunt, et abinde citra, pluribus annis et vicibus, in ipso gradu de Salsis leudam publice et palam receperunt et recipere consueverunt tanquam in territorio castri de Laucata. Et hoc fecit et facere consuevit a tempore mote controversie citra.

Item dixit se scire et vidisse totum territorium de Laucata, et maxime a capite de Laucata usque ad dictum gradum per rippam maris et se nunquam vidisse nec audivisse quod aliquis locus sit, a capite de Laucata usque ad dictum gradum, qui vocetur Lausa, dicens etiam se interfuisse ostensioni quam fecerunt gentes regis Majoricarum gentibus domini regis Francie, dicens quod locus per3 dictas gentes regis Majoricarum ostensus juxta capud de Laucata quem locum dixerunt vocari de Lausza, usque ad quem duxerunt protendi territorium castri de Salsis non vocatur nec unquam vocari consuevit Lausza, set vocatur et vocari comuniter consuevit Paradisus.

Dixit tamen quod in fundo gradus de Salsis et in medio ipsius gradus est quidam lapis magnus qui publice et comuniter vocatur et vocari consuevit Lausza, et sentiri et videri publice consuevit quandocumque dictus gradus purgatur per aquas seu aque maris fluctuationes.

Item dixit quod in comitatu Roussilionis, inter castrum de Salsis et de Garricus, a ripa stagni, juxta Barrerium est quidam lapis maximus et concavus qui vocari Lausa d'en Joli comuniter et publice consuevit, que quidem Lausa dividit seu dividere dicitur dicta castra seu terminalia eorumdem.

Item dixit se vidisse pluries, aliquo tempore citra, quod tempore domini Jacobi, quondam regis Aragonum, gentes ipsius regis, obtenta licencia a dominis de Laucata et aliquosciens unacum ipsis dominis de Laucata, claudebant seu claudi faciebant dictum gradum. Postquam vero iste dominus rex Majoricarum qui nunc est cepit regnare, ipse fecit aliquociens solus claudi dictum gradum et faciebat ibidem fieri ramatas ad claudendum dictum gradum. Quas domini de Laucata, ipso teste presente et vidente, pluries destruxerunt, et, totiens quotienscumque sciebant per gentes dicti domini regis Majoricarum, sine licencia dictorum dominorum de Laucata.

Item dixit se vidisse bis vel ter, 40 anni sunt elapsi, vel circa, et abinde citra, quod, quando predictus dominus Jacobus, quondam rex Aragonum, ibat de Catalonia versus Montempessulanum, ipse portabat vexillum suum displicatum et apertum usque ad fontem de Salsis et ibi dictum vexillum suum faciebat plicari in ipso fonte et reponi, in signum quod ibidem exibat regnum suum et intrabat regnum regis Francie. Et simile faciebat, ipso teste vidente, quando revertebatur de Montepessulano et ibat in Cataloniam usque ad dictum fontem per terram regis Francie sine vexillo aliquo veniebat, et in ipso fonte vexillum suum erigi faciebat.

Item dixit se vidisse quod dicti domini de Laucata publice et palam pignorabant et pignorari consueverunt intrantes dictam insulam et ibidem sua animalia depascentes et imitentes sine eorum licencia speciali et idem faciebant, ipso vidente, de piscantibus in dictis mari et stagno et gradu usque ad medium ipsius gradus.

Item dixit se vidisse pluribus vicibus quod piscantes in dictis mari et stagno usque ad medium dicti gradus et fontem de Salsis de piscibus quod capiebant dabant decimam archiepiscopo et ecclesie Narbonensi, et nunquam vidit vel audivit quod dicta decima aliis solveretur.

Item dixit se audivisse temporibus predictis quod locus vocatus Corbayrola, existens in terminio de Fitorio est inter locum vocatum Al Malpas et fontem de Salsis et protenditur usque ad dictum fontem de Salsis.

Item dixit quod tempore guerre Catalonie, dum essent quidam de Laucata, scilicet Petrus Benedicti et Raymundus de Fuxo, capti in Aragonia seu Catalonia, et alii de Catalonia essent capti apud Carcassonam, ordinatum fuit per dominum Philippum de Montibus, tunc senescallum Carcassone, quod pro illis duobus de Laucata a carceribus liberandis relaxarentur duo de hiis qui erant in carceribus Carcassone. Et tunc, ipso teste vidente, Catalani predictos Petrum Benedicti et Raymundum de Fuxo de Laucata reduxerunt usque ad fontem de Salsis, tanquam ad fines comitatus Roussilionis et principium regni Francie et homines de Leucata alios duos, qui Carcassone4 detenti fuerant reduxerant usque ad dictum fontem tanquam ad fines regni Francie, et ibidem dictos captos dictis Catalanis restituerunt, et predictos captos de Laucata receperunt. Interr. de tempore dixit quod 15 anni sunt elapsi vel circa.

Item dixit quod de omnibus que supra deposuit est vox communis et fama publica in vicecomitatu Narbonensi et locis predictis et aliis circumvicinis.

VI Guillelmus Peitavini de Laucata, dicens se habere memoriam 40 annorum et amplius, juratus et interr. super contentis in dictis capitulis omnibus et singulis, dixit quod vox comunis et fama publica, notoria et manifesta est et in dictis temporibus fuit in vicecomitatu Narbonensi et in castris de Laucata et de Fitorio et in locis circumvicinis, quod regnum Francie, diocesis et vicecomitatus Narbonensis et territoria castrorum de Laucata et de Fitorio que quidem castra sunt in regno Francie et vicecomitatu Narbonensi protenduntur et protendi consueverunt tam per terram quam per stagnum et mare usque ad fontem de Salsis et usque ad medium gradus de Salsis, dicens predicta esse in predictis locis et aliis circumvicinis notoria et manifesta ad eo quod nulla tergiversatione celari possunt, dicens predicta se audivisse dici publice et palam et comuniter ab antecessoribus suis et ab aliis antiquis hominibus de Laucata et aliorum locorum vicinorum, tam viventibus quam defunctis.

Interr. quomodo scit et de omnibus aliis diligenter, dixit in effectu idem in omnibus quod proximus precedens testis, dicens se vidisse et audivisse idem in effectu quod proximus precedens testis et prout ipse precedens testis supra deposuit.

VII Farina Juncta de Florentia, dicens se habere memoriam 50 annorum et amplius, deputatus a domino rege ad custodiendum portus et limites regni Francie, ne lane et alie res vetite extra-erentur de regno Francie, jur. ad sancta Dei evangelia super contentis in dictis art., dixit comunem vocem et famam publicam et notoriam esse in vicecomitatu Narbonensi et in Corberia et per totam senescalliam Carcassone et Bitteris quod regnum Francie et vicecomitatus et diocesis Narbone et territorium castrorum de Laucata et de Fitorio, versus partes Roussilionis, protenduntur usque ad fontem de Salsis et usque ad medium gradum comuniter vocatum de Salsis tam per mare quam per terram quam per stagnum, dicens se predicta audivisse dici comuniter palam et publice, 14 anni sunt et a 14 annis citra, a quo tempore citra ipse qui loquitur quasi continue fuit in dictis partibus pro custodia supradicta, dicens se a dicto tempore citra et per totum dictum tempus custodivisse dicta loca usque ad predictum fontem et usque ad medium dicti gradus de Salsis ne exinde alique resvetite extraherentur.

Dixit etiam quod 10 anni sunt vel circa quod ipse, tanquam custos predictus, invenit in dicto gradu de Salsis, versus partes Laucate, quoddam lignum armatum in quo erant lane et pelles lanose que exbantur de regno Francie contra vetitum domini regis, quod lignum et lanas et pelles predictas ipse qui loquitur ex parte domini regis arrestavit et apud Aquas Mortuas duxit et eum tradidit gentibus domini regis Francie ibidem, et omnia per gentes dicti domini regis confiscata fuerunt et vendita.

Interr. cujus erat dictum lignum et qui in eo erant, dixit quod dictum lignum erat Petri Sabbaterii de Narbona et in eo erant dictus Petrus et Affranquinus de Genoa et quidam alii de Narbona.

Item dixit quod sex anni sunt vel circa quod ipse qui loquitur existens apud Fitorium, dum esset sibi denunciatum quod Pontius et Petrus de Marssilia, fratres de Narbona, cum quibusdam suis complicibus, extrahebant noctis tempore de regno Francie duas cargas lanarum vel pellium, ipse qui loquitur cum quibusdam sociis suis sequtus fuit dictos Poncium et Petrum et invenit eos apud Cabanas de Fitorio de nocte cum dictis cargiis de lana5, dum vellet eos et dictas cargas capere, ipsi se cum armis deffenderunt. Tandem ipse qui loquitur et alii ejus socii sequti fuerunt eos rixando cum eis usque ad fontem de Salcis et ibidem, inmediate juxta ipsum fontem abstulerunt eis dictas cargas, et unus de sociis ipsius qui loquitur unum ex sociis dictorum Poncii et Petri occidit, et dictus Petrus fuit in dicto loco juxta dictum fontem letaliter vulneratus, de quibus morte et vulnere curia Amalrici de Narbona, domini castri de Perinhano, habenti (sic) in dicto castro de Fitorio altas justicias, cognovit et pronunciavit dictum occisorem absolvendo.

Item dixit quod sex anni sunt vel circa quod, dum ipse qui loquitur esset apud Laucatam, denunciatum fuit sibi quod quidam mercatores de Nemauso, de societate Clarentium de Pistorio, portarent 4 saumerios oneratos de moneta vetita extra regnum Francie, ipse qui loquitur sequtus fuit eos usque ad dictum fontem de Salsis, et ibidem dicta animalia exonerare fecit et inspexit si pecunia vetita erat ibi et quia non invenerat pecuniam vetitam, dimisit eos abire.

Item dixit ipse qui loquitur comunem vocem et publicam famam esse et antiquis temporibus fuisse quod bone memorie dominus Jacobus rex Aragonum, pluries eunde de Catalonia ad Montempessulanum, portabat vexillum suum displicatum et erectum usque ad dictum fontem de Salsis tanquam usque ad limites et fines regni sui et ibidem, antequam transiret dictum fontem, dictum vexillum faciebat plicare et deponere in signum quod intrabat in regno Francie et cum eo sic plicatum ibat quousque intrabat terram baronie sue de Montepessulano et econtra faciebat redeundo de Montepessulano versus Cataloniam.

Item dixit predicta esse notoria et manifesta et antiquis temporibus fuisse adeo quod tergiversatione aliqua celari non possunt, et nichil plus pertinens dixit.

VIII Guillelmus Andree, hospitalerius seu preceptor hospitalis pauperum de Sejano, jurotus ad sancta Dei evangelia se habere memoriam 50 annorum et se dictis temporibus et a dictis temporibus continue audivisse communem vocem et famam publicam et notoriam esse et a dictis temporibus fuisse quod regnum Francie, vicecomitatus Narbone et territoria castrorum de Laucata et de Fitorio, notorie existencium in regno Francie et vicecomitatu predictis protenduntur et protendi dictis temporibus consueverunt tam per terram quam per mare et stagnum usque ad medium gradum de Salsis et usque ad fontem de Salsis versus partes Roussilionis, dicens predicta esse et dictis temporibus fuisse notoria et manifesta in locis et vicecomitatu predictis adeo quod aliqua tergiversatione celari non possent.

Item dixit quod 40 anni sunt et a 40 annis citra, pluribus annis et vicibus quod ipse in insula de Laucata, que est inter castrum de Laucata et dictum gradum de Salsis, et inter mare et stagnum inmisit animalia sua, tam grossa quam minuta, obtenta licentia et empto pasturagio a dominis de Laucata, causa pascendi, et eisdem dominis de Laucata solvebat precium dicti pasturagii et decimam solvebant gentibus domini archiepiscopi Narbone.

Dixit etiam quod 40 anni sunt quod Salnerius quondam de Salsis et Geraldus Medici quondam de Salsis, ipso qui loquitur presente et vidente, inmiserant animalia sua in dicta insula causa depascendi, obtenta primitus licentia a dictis dominis de Laucata, et empto pasturagio ab eisdem.

Item dixit se vidisse 50 anni sunt et a 50 annis citra, quod homines de Laucata inmitebant et inmitere et tenere consueverunt animalia sua grossa et minuta palam et publice sine contradictione cujusquam, causa depascendi, in dictam insulam de Laucata, quousque, a pauco tempore citra, dominus rex Majoricarum eos in predictis inpedivit et audivit dici.

Dixit etiam se comuniter et publice audivisse dici a tempore sue memorie citra, quod dicta insula que vocatur publice et vocari consuevit insula de Laucata, et nunquam audivit dici quod aliter vocaretur, et sic est notorium et publicum, ut dixit.

Item dixit se vidisse, 20 anni sunt vel circa, quod, dum quidam homines de Frontinhano et aliunde fecissent bordigas seu ramatas ad capiendum pisces in dicto stagno vocato de Laucata, obtenta licencia a domino rege Majoricarum et ei data pecunia, ut dixit, dominus Bernardus Durbanni, miles, dominus de Laucata, cum quadam barcha armata intravit dictum stagnum et dictas bordigas seu ramatas destruxit omnino, ipso presente et vidente, in signum dominii castri de Laucata.

Item dixit interr. se nunquam scivisse nec audivisse dici quod a capite Laucate usque ad dictum gradum, per dictam insulam descendendo usque ad dictum gradum de Salsis, sit aliquis locus qui vocetur Lausa. Dixit tamen quod in capite de Laucata, ad rippam maris, est quidam locus qui vocatur Paradisus, dicens se audivisse dici quod gentes Majoricarum dominis a domino rege Francie -stinatis pro limitibus regni Francie et Ronssilionis declarandis ostenderunt dictum locum vocatum Paradisum pro limite territorii castri de Salsis et comitatus Ronssilionis et dixerunt ipsum vocari La Lausa, quod tamen falsum et derrisum est, ut dixit, et dixit ipsum locum vocari Paradisum, et hoc est notorium et manifestum, ut dixit.

Item dixit quod territorium castri de Fitorio tam per terram quam per stagnum predictum usque ad fontem de Salsis protenditur et protendi consuevit totis temporibus memorie sue, et hoc dixit esse notoria, publica et manifesta.

Item dixit se audivisse dici quod gentes dicti domini regis Majoricarum ostenderunt dictis dominis missis per dictum dominum regem Francie quendam locum vocatum vulgariter et notorie Podium, quod est quasi totum aqua dicti stagni circumdatum, quod quidem Podium totum est et esse consuevit devesium domini de Fitorio, et quendam locum vocatum vulgariter et notorie Peyre Guinaereal, dicentes dicta loca vocari Corbayrolas, quod tamen falsum est, ut dixit, quia locus vocatus Corbayrolas est longe ultra dictum Podium, juxta dictum fontem de Salsis, in quodam loco qui est subtus quoddam podium vocatum Podium de La Gardu.

Et hec omnia dixit esse notoria et manifesta ade quod nulla tergiversatione celari possunt, dicens comunem vocem et famam publicam notoriam et manifestam esse et dictis temporibus fuisse in locis et vicecomitatu predictis de hiis que supra deposuit et se nunquam scivisse vel audivisse dici contrarium. Nichil plus dixit.

IX Petrus Guerra de Laucata, juratus ad sancta Dei euvangelia, dicens se habere memoriam 60 annorum et amplius, interrogatus super universis et singulis capitulis, dixit quod terminale de Fitorio vicecomitatus et diocesis Narbone ac regnum Francie notorie protenduntur usque ad fontem vulgariter vocatum de Salsis, et de hoc est vox communis et fama publica in locis circumvicinis.

Item dixit quod terminale de Laucata in et de vicecomitatu predicto protenditur notorie et protendi consuevit tam per terram quam per mare et per stagnum usque ad medium gradus vulgariter vocatum de Salsis, et de hoc est vox communis et fama publica in locis predictis et circumvicinis.

Interr. quomodo scit quod terminale predictum de Fitorio vicecomitatus predicti, qui vicecomitatus a domino nostro rege Francie inmediate tenetur, ut dixit, protenditur usque ad fontem de Salsis predictum, dixit quod pro eo quia ita comuniter dicitur et ita audivit dici a majoribus antiquioribus suis, et ita fama publica se habet in locis circumvicinis et pro es etiam quia audivit dici pluries quod dominus Jacobus, bone memorie rex Aragonum, dum veniebat de Catalonia et volebat facere transitum per terram domini regis Francie, portabat vexillum suum displicatum usque ad fontem de Salsis predictum et, cum erat ad dictum fontem, in signum quod dictum regnum Francie ingrediebatur, faciebat plicari vexillum suum et plicatum portari faciebat per totam terram predicti domini regis Francie et hoc asseruit fore notorium et famam publicam in locis circumvicinis.

Item dixit se audivisse dici et famam publicam esse asseruit quod domini de Fitorio qui pro tempore fuerunt vendunt et vendere consueverant pasqueria sua palam et publice terminalis de Fitorio predicti usque ad fontem de Salsis predictum.

Interr. quomodo scit quod terminale castri de Laucata tam per mare, quam per stagnum vocatum de Laucata et insulam de Laucata, situatam inter mare et stagnum predictum, protendatur usque ad medium predicti gradus, dixit quod ita audivit a majoribus suis a tempore sue memorie predicte et ita est comunis vox et fama publica de predictis in locis circumvicinis de hiis de quibus supra deposuit.

Item dixit se vidisse et audivisse quod dominus Bernardus Durbanni, dominus de Laucata, et alii predecessores sui vendunt et vendere consueverunt temporibus retroactis, pasqueria insule de Leucata predicte, que quidem insula sita est inter stagnum et mare predictos (sic).

Interr. de nominibus illorum quibus pasqueria vendebantur dicte insule per dictos dominos, dixit quod cuidam qui vocabatur Arnaldus Graverii de Sancto Apolito. De nominibus aliorum dixit se non recordari. Qui quidem emptores, post venditionem eis factam per dictos dominos de Laucata, utebantur pasquerio supradicto cum suis animalibus per dictam insulam pacifice et quiete.

Item dixit se vidisse pluries a dicto tempore sue memorie citra quod dominus Bernardus Durbanni, dominus castri predicti de Laucata et predecessores sui accapitaverunt et ad certum censum dederunt eidem qui loquitur et aliis piscatoribus de Laucata, tam a parte maris quam a parte stagni totam insulam predictam de Laucata usque ad medium dicti gradus et in dicto gradu.

Dixit etiam quod de piscatione quam ibi faciunt et facere consueverunt dant et dare consueverunt dominis de Laucata qui pro tempore fuerunt 20 cepias in anno, et ita possederunt et us fuerunt pacifice et quiete a toto tempore sue memorie predicte sine contradictione cujusquam.

Item dixit se audivisse dici a pluribus et a majoribus et antiquioribus suis quod, quandocumque contingit quod, cum piscis regalis capitur in mari et capi consuevit citra medium dicti gradus et in ipso gradu quod predicti pisces consueverunt portari dominis de Laucata predictis in signum dominii et de hoc est fama publica et vox communis in locis predictis et locis circumvicinis.

Item dixit quod locus vocatus Lausa est et comuniter appellari consuevit videri et tangi6 potest in medio dicti gradus de Salsis, et de hoc est vox comunis et fama publica in locis predictis et circumvicinis. Et nichil plus pertinens dixit.

X Bernardus Faberzani de Laucata, juratus ad sancta Dei euvangelia, dicens se habere memoriam 40 annorum, interr. super universis et singulis capitulis, dixit quod terminale de Fitorio vicecomitatus Narbone, qui vicecomitatus est infra regnum Francie, notorie protenduntur et protendi consueverunt usque ad fontem vocatum vulgariter de Salsis.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita audivit dici a majoribus suis, et ita est vox comunis et fama publica in locis circumvicinis. Item et pro eo quia audivit dici a pluribus quod, cum reges Aragonum qui pro tempore fuerunt volebant intrare terram domini regis Francie, vexillum suam, quod coram se displicatum portari faciebant, cum erant ad fontem de Salsis predictum vexillum plicabant in signum quod regnum Francie ingrediebantur, et de hos est fama publice et vox comunis in locis predictis et aliis circumvicinis.

Item dixit quod terminale castri de Leucate vicecomitatus predicti protenditur et actenus protendi consuevit tam per terram, mare quam stagnum usque ad medium gradus vocatum de Salsis.

Interr. quomodo scit, dixit quod quia audivit dici a majoribus suis, et ita est vox comunis et fama publica in castro predicto de Laucata et aliis locis circumvicinis. Item pre eo quia dixit se vidisse, a tempore sue memorie predicte, pluries, quod domini de Laucata, videlicet dominus Bernardus Durbanni et Gausbertus Durbanni, domini de Laucata, vendunt et vendere consueverunt diversis et pluribus pasqueria insule de Leucata, situate inter stagnum et mare usque ad medium gradus de Salsis.

Interr. de nominibus illorum quibus pasqueria dicte insule vendebantur, dixit quod quidam vocatus Salinerius et quidam alius vocatus Aygavivas et pluries alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

Item dixit quod predicti proxime nominati, post emptionem factam a dictis dominis de Laucata, utebantur pacifice et quiete pasturagio dicte insule absque contradictione cujusquam et quod pasquerium solverunt, ipso qui loquitur presente, dominis de Leuca.

Item dixit se vidisse quod predicti domini de Laucata dederunt, arrendarunt et ad sertum censum concesserunt eidem qui loquitur et aliis piscatoribus de Laucata litus maris et stagni dicte insule usque ad medium dicti gradus et de piscatione ibidem contingente usque ad medium dicti gradus et in dicto gradu dant et dare acthenus consueverunt quilibet pro suo terminio et arrendatione 20 cepias quolibet anno in signum dominii, et ut dominis dicte insule.

Item dixit se vidisse pluries quod, cum ipse qui loquitur et alii piscatores de Laucata, cum capiebant piscem regalem in mari citra medium predicti gradus, quod predictus piscis, in signum dominii portabatur dominis castri de Laucata, et quia dicti domini recipiebant tres partes et piscatores quartam de dicto pisce.

Item dixit quod locus vocatus Lausa est et comuniter apelatur in medio dicti gradus de Salsis, que quidem Lausa cencibiliter tangi, palpari et videri potest.

Item quod de predictis universis et singulis est vox comunis et fama publica in castro predicto de Laucata et aliis locis circumvicinis.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire de predictis.

XI Raymundus Pictavini de Laucata, juratus ad sancta Dei euvangelia, dicens se habere memoriam 55 annorum, interr. super universis et singulis capitulis, dixit quod terminale castrorum de Fitorio et de Laucata, que quidem castra sita sunt in vicecomitatu Narbone infra regnum Francie, protenduntur et protendi consueverunt, videlicet terminale castri de Fitorio versus terram Ronssilionis usque ad fontem de Salsis, terminale vero castri de Laucata protenditur et protendi consuevit tam per terram quam per mare et stagnum usque ad medium gradus comuniter vocatum de Salsis, prout alias superius deposuit, cui depositioni vult stare, adiciens dicte sue depositioni quod dixit se vidisse, 15 anni sunt elapsi, vel circa, quod cum quidem Catalani de Barchinona, cursarii, cepissent in capite de Laucata Petrum Benedicti et Raymundum de Fuxo de Laucata et captos secum duxissent, et Raymundus Peytavini et ipse qui loquitur cum quibusdam aliis cepissent duas barchas Catalonie cum decem Catalanis quos miserant Carcassonam, fuit tractatum quod duo de dictis Catalanis restituerentur pro predictis duobus hominibus de Laucata captis. Quo tractatu habito, dominus Philippus de Montibus, tunc senescallus Carcassone, misit apud Laucatam duos de dictis Catalanis captis et dictus Raymundus Peytavini, et ipse testis et Berengarius Monderii, Guillelmus Peytavini, Berengarius Comitis et quidam alii cum quadam barcha armata duxerunt eos per stagnum usque ad fontem de Salsis et quidam Catalani adduxerunt illos captos de Laucata et restituerunt Catalanos predictos, nec dicti Catalani fuerunt ausi procedere ultra dictum fontem quia terminium de Salsis non extendebatur ultra.

Item dixit se vidisse et audivisse a tempore sue memorie citra quod domini de Laucata qui nunc sunt et qui pro tempore fuerunt arrendaverunt et ad sertum censum dederunt eidem qui loquitur et aliis hominibus piscatoribus de Laucata litus maris et stagni predicte insule de Laucata ita quod piscantes tam in mari quam in stagno usque ad medium dicti gradus, dant et dare consueverunt quilibet pro suo terminio et arrendatione quolibet anno 20 cepias etc.

Item dixit quod in medio dicti gradus est quedam lausa vulgariter appellata lausa gradus de Salsis, que quidem lausa tangi et palpari potest. Item dixit quod alia est lausa a parte ville de Salsis in rippa stagni, que comuniter et vulgariter vocatur Lausa d'en Joli.

Item quod de predictis etc. est vox etc.

Petrus Comitis de Laucata, dicens se habere memoriam 60 annorum et amplius, jur. ad sancta euvangelia, dixit idem, prout alias supra deposuit, cui depositioni vult stare, adiciens nichilominus et addens dicte depositioni sue quod locus vocatus Lausa comuniter dicitur et est in medio gradus de Salsis.

Item adjecit et addidit quod alia est Lausa quedam subtus villam de Salsis et in rippa stagni de Laucata a parte ville de Salsis, que comuniter et vulgariter vocatur Lausa d'en Joli, quam Lausam dixit esse latam et amplam.

Item adjecit quod de predictis et singulis nunc et alias per ipsum depositis est vox etc.

XIII Berengarius Ferrals de Laucata, dicens se habere memoriam 40 annorum et amplius, jur. etc., dixit quod toto tempore sue memorie predicte audivit dici et publice apud Laucatam et in aliis locis circumvicinis quod terminale castri de Fitorio, quod quidem castrum tenetur inmediate a vicecomite Narbonensi, et vicecomitatus predictus est infra regnum Francie, et de regno Francie protenduntur usque ad fontem de Salsis.

Item quod terminale castri de Laucata etc. .

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita audivit dici a majoribus suis quod terminale castri predicti de Fitorio et vicecomitatus predictus protendebantur usque ad fontem de Salsis. Item et pro eo quod non est diu, cum esset guerra inter dominum regem Francie ex una parte et dominum regem Aragonum ex altera, gentes predicti regis Aragonum ceperunt quendam fratrem ipsius qui loquitur et captum duxerunt in Catalonia, et versa vice ipse qui loquitur et alii homines de Laucata ceperunt quosdam de regno dicti regis Aragonum. Tandem fuit ordinatum inter dictos capientes quod hinc inde redderentur unus pro alio et predicti capti fuerunt adducti hinc inde ad fontem predictam de Salsis, in signum quod gentes regis Aragonum dictum fontem transire non audebant, ne intrarent terram regis Francie, et ipse qui loquitur et alii de Laucata dictum fontem transire non audebant ne per hoc regnum regis Aragonum intrare viderentur, set in dicto fonte tanquam in limite seu fine regnorum predictorum, fuit facta restitutio captorum hinc inde.

Item dixit quod de predictis et singulis est vox etc.

Item dixit quod dominus Bernardus Dur--banni, cf. supra.

Item dixit quod ipse qui loquitur cepit cum retibus suis duos dalphinos prope gradum predictum et ipsos apportavit dominis de Laucata in signum dominii.

Item dixit se vidisse quod domini de Laucata percipiebant leudam in medio gradus predicti et quod domini predicti de Laucata tenebant et habebant leudarios suos in gradu predicto, videlicet Petrum Juliani de Sancto Laurentio et quendam alium vocatum Bonaventuram de Torrellis.

Qui quidem leudarii predictam leudam nomine dictorum dominorum de Laucata in dicto loco levabant et percipiebant et de dicta leuda computabant et computare veniebant cum dictis dominis de Laucata apud Laucatam.

Item dixit quod in me--dio gradus est quedam Lausa ampla et lata et cencibiliter tangi, palpari et videri potest.

Item quod de predictis etc. est vox etc.

Et nichil plus pertinens dixit se scire, hoc excepto quod locus vocatus Corbayrola est et comuniter dicitur prope molendinum fontis de Salsis infra fines vicecomitatus Narbone et infra regnum Francie.

XIV Bernardus Scercameons de Salsis, dicens se habere memoriam 60 annorum, jur. etc., dixit alias deposuisse de predictis coram domino Sicardo de Vauro, judice majori Carcassone domini senescalli Carcassone et Biterris, clerico domini regis, cui depositioni dixit se velle stare et addidit quod, in medio gradus de Salsis, a parte maris, est quedam lausa magna et ampla et comuniter vocatur lausa gradus predicti.

Dixit etiam quod de predictis etc. est vox etc.

XV Egidius Pagesii de Laucata, dicens se habere memoriam 50 annorum et amplius, jur. etc., dixit quod terminale castri de Fitorio vicecomitatus Narbon. protenditur etc. usque ad fontem de Salsis et ita dixit se audivisse a tempore sue memorie a majoribus suis, et pro eo etiam quia dixit se vidisse quadam die, cum ipse moleret bladum suum in molendino de Salsis, quod dominus Jacobus, bone memorie rex Aragonum, volens intra regnum Francie, cum fuit ad fontem de Salsis predictum, vexillum suum quod7 displicatum portari faciebat, cf. supra.

Item dixit quod Podium vocatum Corbayrolas est et comuniter esse dicitur prope fontem de Salsis et infra fines regni Francie.

Item quod de predictis est vox etc.

Item dixit quod terminale de Laucata protenditur tam per mare etc.

Item dixit se vidisse quod salinerius de Salsis fecit quamdam cabanam in insula de Laucata ad tenendum ibidem causa depascendi animalia sua ovina et quod dictus salnerius dictam cabanam et pasquerium dicte insule emit a dominis de Laucata.

Item dixit quod domini de Laucata arrendaverunt eidem qui loquitur et aliis piscatoribus (cf. supra).

... Item dixit se vidisse quod cum piscis regalis capiebatur in mari citra medium dicti gradus, quod in signum dominii portabatur dominis de Laucata et ipse qui loquitur pluries cepit et portavit dominis de Laucata predictis.

Item dixit quod in medio dicti gradus est quedam lausa magna et ampla que tangi, videri et palpari potest.

Item dixit se vidisse quod domini de Laucata, qui pro tempore fuerunt, percipere consueverunt leudam de omnibus rebus leudabilibus in gradu predicto de Salsis et quod plures leudarios ibidem tenuerunt qui vice et nomine predictorum dominorum de Laucata leudam recipiebant in dicto gradu.

Interr. de nominibus illorum leudariorum, dixit quod unus vocabatur Bonaventura de Torrellis et alter Petrus Juliani de Sancto Laurentio.

Item dixit quod de predictis omnibus et singulis est vox etc.

XVI Guillelmus Cornelli de Laucata, dicens se habere memoriam 50 annorum, jur. etc., dixit se alias deposuisse coram domino judice majore domini senescalli Carcassone et Biterris, cui depositioni dixit se velle stare. Et addidit nichilominus quod vidit pluries, dum dominus Jacobus, bone memorie rex Aragonum quondam, faceret transitum de terra sua Catalonie, cum erat ad fontem de Salsis, vexillum suum (cf. supra).

Item quod de predictis etc, est communis vox etc.

Item dixit quod locus vocatus Corbayrola est et notorie dicitur prope fontem de Salsis predictum in regno Francie et citra fontem predictum, et de hoc est vox etc.

Interr. quid est fama, dixit quod hoc quod comuniter dicitur a gentibus.

Item dixit quod in medio gradus de Salsis, a parte maris, est quedam lausa magna et ampla que comuniter lausa vocatur, que videri, tangi et palpari potest.

Item dixit quod de predictis est communis vox etc.

XVII Egidius Siffredi de Laucata, dicens se habere memoriam 50 annorum, jur. etc., dixit quod terminale castri de Fitorio (cf. supra).

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia, cum ipse qui loquitur quadam vice esset ad fontem predictum de Salsis, vidit quod episcopus Tholetanus, filius domini Jacobi, bone memorie regis Aragonum condam, cum fuit ad dictum fontem, crucem quam coram se erectam portari faciebat, in signum quod diocesim ingrediebatur alienam et regnum alienum ingrediebatur, exeundo de regno dicti patris sui, predictam crucem deponi et applicari fecit.

Dixit etiam se vidisse quod tempore guerre domini regis Francie et regis Aragonum, ipse qui loquitur et alii de Laucata ceperunt duos homines de Catalonia ad capud vocatum de Laucata et ipsos duxerunt in prisionem domini regis Carcassone.

Dixit etiam se vidisse quod quidam de Catalonia ceperunt alios duos homines tempore guerre predicte et captos duxerunt in Cataloniam, tandem fuit conventum inter dictos capientes, ut dixerunt, quod dicti capti hinc inde restituerentur et dixit se vidisse quod dicti capti adducti fuerunt hinc inde ad fontem de Salsis.

Item quod neutra partium dictum fontem transire audebant in signum quod regna Francie et Aragonie ad dictum fontem dividebantur et vidit tunc, ut dixit, quod in dicto fonte dicti capti hinc inde fuerunt restituti.

Item dixit quod locus vocatus Corbayrolas est et communiter vocari consuevit, prope fontem de Salsis predictum, ad locum vocatum Malum Passum, et infra regnum Francie, diocesim et vicecomitatus (sic) predictos.

Item dixit quod de predictis etc. est communis vox etc.

Item dixit quod terminale castri de Laucata (cf. supra). Et de hoc est vox etc.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia dixit se vidisse quod domini castri de Laucata, qui pro tempore fuerunt, videlicet dominus Bernardus Durbanni et Gausbertus, ejus nepos, et alii vendebant et vendere consueverunt pasturagia seu erbagia insule de Laucata a capite dicto de Laucata eundo per dictam insulam usque ad gradum de Salsis.

Interr. de nominibus illorum quibus vendebantur dicta pasturagia, dixit quod unus vocatur Salnierius de Salsis et alius vocabatur Textor de Rocamaura, et plures alii fuerunt empto--res dicti erbagii.

Dixit etiam se vidisse quod predicti emptores ementes dictum erbagium palam et publice, pacifice et quiete utebantur dicto erbagio cum suis animalibus per totam insulam predictam et precium herbagii solvebant dictis dominis, ut dixit.

Item dixit se vidisse quod semel, cum habitatores de Sancto Laurentio inmisissent quandam cabanam animalium in dicta insula sine licencia dictorum dominorum de Laucata, quod predicti domini de Laucata, videlicet dominus Bernardus Durbanni et Gausbertus dictam cabanam pignoraverunt et adduxerunt apud Laucatam, et de dicta cabana habuerunt 10 mutones quos inter se predicti domini diviserunt et retinuerunt pro eo quod sine licencia eorundem predictam insulam cum suo bestiario intraverant.

Item dixit quod domini de Laucata arrendant et arrendare consueverunt litus maris et stagni dicte insule a capite de Laucata (cf. supra).

Dixit etiam se vidisse quod quando piscis regalis, sicut tonina vel dalphinus, capiebantur in mari citra dictum gradum quod apportabatur in signum dominii dominis de Laucata predictis.

Item dixit se vidisse quod domini de Laucata percipiebant leudam in medio predicti gra--dus de omnibus rebus leudabilibus et actenus percipere consueverunt usque quo dominus Jacobus, rex Majoricarum qui nunc est de novo dictos dominos inpedivit.

Dixit etiam se vidisse quod predicti domini de Laucata tenebant suos leudarios et tenere consueverunt in medio dicti gradus ab antiquo, videlicet quendam vocatum Bonaventura de Torrellis et alium vocatum Petrum Juliani de Sancto Laurentio.

Item dixit quod in medio dicti gradus, a parte maris, est quedam lausa magna et ampla que cencibiliter tangi et palpari potest et comuniter lausa vocari consuevit.

Item dixit se nescire alium locum circa medium dicti gradus qui vocatur Lausa, nisi prout supra deposuit.

Item dixit quod de predictis etc. est vox etc.

XVIII Guillelmus Siffredi de Laucata, dicens se habere memoriam 60 annorum, jur. etc. dixit quod terminale castri de Fitorio, (cf. supra).

Interr. quomodo scit, dixit quia ita audivit dici a majoribus suis et ita est vox etc.

Item dixit quod locus vocatus Corbayrolas, (cf. supra).

Item dixit quod terminale castri de Laucata, (cf. supra).

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quod dixit se vidisse (v. témoin précédent).

Item dixit quod dicti domini de Laucata arrendarunt (cf. supra).

Item dixit etiam se vidisse pluries quod quando piscis regalis (v. témoin précédent).

Item dixit se vidisse quod domini de Laucata percipiebant leudam (id.) tenebant leudarios (id.)

Item dixit quod in medio dicti gradus (id.)

XIX. Bernardus Fabri de Fitorio, dicens se habere memoriam 30 annorum, jur. etc., dixit quod communis vox et fama publica et notoria est et fuit temporibus predictis quod regnum Francie, diocesis et vicecomitatus Narbone et territoria castrorum de Fitorio et de Laucata protenduntur etc., publice et palam a parentibus suis et ab aliis antiquis hominibus dictorum locorum et a pluribus mercatoribus de Montepessulano et aliorum locorum qui percaminum de Fitorio et caminum de Salsis transibant eundo et redeundo de Catalonia, di--cens etiam se vidisse, 25 anni sunt vel circa, duobus vicibus quod dominus Jacobus, quondam rex Aragonum, eundo de Catalonia versus Montempessulanum ; portabat vexillum suum displicatum usque ad dictum fontem de Salsis (cf. supra) prout hec audiebat publice et palam dici ab illis qui secum erant et ab aliis ibidem presentibus.

Item dixit se vidisse, tempore quo bone memorie dominus Philippus, rex Francie, erat in Catalonia, ipse qui loquitur et plures alii homines de Fitorio, de mandato curie domini de Fitorio, guidabant et segurabant peccuniam que mittebatur dicto domino nostro regi usque ad dictum fontem de Salsis tanquam usque ad fines territorii castri de Fitorio et quia usque ibi protendebatur regnum Francie et vicecomitatus Narbone.

Item dixit quod dominus castri de Fitorio, ipso teste vidente, de mandato curie domini regis Francie et domini Amalrici de Narbona, domini castri de Fitorio, abtabant malos passus in itinere publico a principio territorii dicti castri de Fitorio usque ad dictum fontem de Salsis tanquam ad finem territorii castri de Fitorio

Item dixit se vidisse quod, 20 anni sunt, vel circa, quod quidam vocatus Ferrerius qui vulneraverat quemdam hominem in termino de Fitorio et se receperat et abscondiderat seu occultaverat in molendino dicti fontis, bajulus dicti domini Amalrici de Narbona, habentis in dicto castro de Fitorio merum et mixtum imperium, fecit predictum delinquentem in ipso molendino tanquam in territorio de Fitorio capi et apud Fitorium duci et in ejus carceribus ibidem poni. Et postmodum audivit dici a quibusdam, videlicet a dicto Ferrario et a Calveria, qui tunc temporis erat bajulus dicti loci pro dicto domino, et a pluribus aliis, de quorum nominibus dixit se non recordari, quod idem Ferrarius pro dicto crimine composuerat cum curia dicti domini Amalrici in 20 s.t.

Item dixit se vidisse in curia de Fitorio dicti domini Amalrici quemdam qui dicebatur occidisse et occiderat quemdam hominem in ipso fonte de Salsis, 5 anni sunt vel circa, et curia de Fitorio dicti domini Amalrici dictum homicidium absolvit per sententiam, pro eo quia dicebatur quod juste eum occiderat et de mandato superioris.

Item dixit se vidisse quod domini seu caslani de Fitorio faciebant fieri pignorationes usque ad fontem de Salsis tanquam in territorio de Fitorio.

Item dixit se vidisse a dicto tempore citra, per dictum tempus, quod homines de Fitorio depascebant et depascere consueverunt anima--lia sua grossa et minuta usque ad dictum fontem de Salsis tanquam in territorio de Fitorio donec, a pauco tempore citra, dominus rex Majoricarum se gentes sue nisi fuerunt inpedire eos in usu depascendi predicto.

Item dixit quod dominus de Fitorio est in possessione infeudandi seu in emphiteosim dandi et census et agreria seu tascas et alis portiones et etiam laudandi et foriscapia recipiendi usque ad dictum fontem et supra ipsum fontem recta linea usque ad montium colles tanquam in territorio de Fitorio.

Et dixit quod ipse qui loquitur in monte supra ipsum fontem habet et tenet in emphiteosim, videlicet ad thascam, a domino de Fitorio quamdam peciam terre.

Item dixit se interfuisse ostensioni quam fecerunt gentes regis Majoricarum gentibus regis Francie, et dixit illam ostensionem fuisse falsam et non veram, dicens quod locus vocatus Corbayrola est longe ultra loca ostensa per eos et quod incipit post Malum Passum et protenditur usque ad fontem de Salsis.

Dixit etiam quod capellanus de Fitorio recipit et est in possessione recipiendi decimas usque ad dictum fontem pacifice et quiete.

Item dixit quod totis temporibus vite sue audivit nominari insulam que est a capite Laucate usque ad dictum gradum et stagnum quod est juxta dictam insulam usque ad dictos fontem et medium dicti gradus publice, comuniter et palam stagnum de Laucata et insulam de Laucata, dicens de predictis omnibus et singulis esse vocem comunem et famam publicam in loco de Fitorio et in locis circumvicinis.

Et nichil plus dixit.

XX Julianus Ranolphi de Fitorio, dicens se habere memoriam 50 annorum et amplius, jur. etc., dixit (cf. le précédent).

Item dixit quod 25 anni sunt vel circa, dum ipse esset in molendino de Salsis, venerunt marchio Montisferrati et dominus Philippus de Montibus, tunc senescallus Carcassone et Biterris et ibidem comederunt juxta dictum fontem in molendino de Salsis et tunc dictus dominus Philippus de Montibus dixit predicto marchioni : Domine, nos duximus vos sub guidagio domini regis Francie et nostro usque ad istum fontem quia tantum extenditur terra et regnum domini regis Francie, et senescallia Carcassone predicta, a modo vos plus guidare non possumus. Et ibidem in dicto fonte predictus dominus senescallus Carcassone dimisit predictum marchionem et redivit Carcassonam et mandavit ipsi qui loquitur quod iret cum ipso domino senescallo et mostraret sibi viam usque ad castrum de Aquilario, quod ipse testis fecit. Et dictus dominus senescallus fecit eidem qui loquitur provideri. Et dixit se vidisse et audivisse predicta et presens fuisse.

Dixit etiam quod, tempore domini Jacobi, regis Aragonum, domini castri de Fitorio libere et quiete possidebant et tenebant territorium castri de Fitorio predicti usque ad dictum fontem de Salsis ibidem bandeiando et pignorando pacifice et quiete donec dominus Jacobus, rex Majoricarum qui nunc est, propter sui potentiam, predictos dominos de Fitorio inpedivit extendentes se per vim usque ad locum vocatum Corbayrolas, qui locus est in vicecomitatu Narbonensi et infra regnum Francie usque ad dictum fontem de Salsis.

Item dixit interr. quod terminale castri de Laucata protenditur et protendi consuevit temporibus retroactis tam per terram quam per mare et stagnum usque ad medium dicti gradus de Salsis.

Item dixit quod ipse qui loquitur solvit domino Bernardo Durbanni et Gaubert Durbanni, dominis castri de Laucata, herbagium insule que sita est inter stagnum et mare, que insula est, ut dixit, terminale castri de Laucata, quod herbagium emerat a dictis dominis de Laucata pro bestiario suo ibidem depascendo, in qua insula dictum bestiarium suum depavit per tempus totum emptionis predicte, pacifice et quiete et sine contradictione cujusquam.

Item dixit quod de predictis etc. est vox etc.

XXI Berengarius Guiraudi, campsor Biterrensis, dicens se habere memoriam 60 annorum, jur. etc., dixit quod regnum Francie protenditur etc. usque ad fontem de Salsis.

Interr. qualiter scit, dixit pro eo quia olim, tempore quo dominus Petrus de Rosseyo, miles, erat vicarius Biterrensis domini regis, 20 anni sunt vel circa, fuit apportata quedam littera regia dicto vicario, continens quod idem vicarius reciperet in guidagio Marquesium de Monteferrato, generum domini regis Castelle, et provideret eidem marquesio et suis gentibus quantum duraret regnum Francie. Et tunc ipse qui loquitur, ut locum tenens prefati vicarii et de mandato ipsius, cepit 200 l. de pecunia domini regis et exivit sibi obviam ultra castrum de Lupiano, scilicet usque ad pontem vocatum de Avena, ubi debebat recipere dictum marquesium et gentes suas, mandato dicti vicarii, quem marquesium et suas gentes ad expensas dicti domini regis Francie recepit ibidem, presente, consulente8 et mandante nobili viro domino Philippo de Montibus, tunc senescallo Carcassone et Biterris, qui senescallus tunc veniebat de Francia et a casu apud Montem Pessulanum ipsum marquesium invenerat et a dicto ponte de Avena citra faciendo transitum per Biterrim et Narbonam et administrando expensas loco ad locum eidem, juxta mandatum regium, associavit et guidavit ipsum marquesium et ejus gentes, presente domino senescallo, usque ad fontem de Salsis, set in castro de Salsis non provisit eidem marquesio in aliquo, eo quia dictum castrum de Salsis non est de regno Francie, set dumtaxat usque ad fontem predictum, et a dicto fonte ipse qui loquitur, cum societate sua, de licencia domini marquesii et de mandato dicti domini senescalli retroivit, maxime cum regnum Francie ulterius non protendatur, ut dixit, et hoc idem dixit dominus senescallus.

Dixit etiam comunem vocem et famam publicam esse in vicaria9 Bitterensi et in Minerbesio quod regnum Francie sive terra domini regis versus partes Ronssilionis protenditur etc.

Req. quid est fama, dixit id quod a comunibus concorditer dicitur.

Dixit etiam quod ad predictas expensas faciendas dicto Marquesio quantum protenditur regnum Francie versus partes Ronssilionis fuerunt cum ipso teste Yvonetus, rector nunc Montispessullani pro domino rege Francie, Stephanus de Bolayo, scutifer dicti domini senescalli, et Franciscus de Olonsiaco qui equitabat cum ipso teste et multi alii de quorum nominibus dixit se non recordari.

XXII Franciscus de Olonsziaco, civis Biterrensis, jur. etc., dixit se scire quod terra domini regis Francie et senescallie Carcassone et Biterris ejusdem protenduntur et protendi consueverunt versus Perpinianum usque ad fontem de Salsis.

Req. quomodo scit, dixit quod accedit quod dominus rex Francie, 20 anni sunt vel circa, mandavit per litteras suas senescallo Carcassone quod marquesius de Monteferrato debebat transire per dictam senescalliam et quantum duraret dicta senescallia eundem associaret, et sibi et ejus familie administraret expensas de pecunia domini regis et recordatur quod tunc Berengarius Guiraudi de Biterris, tenens tunc locum vicarii Biterrensis domini regis, cum magna summa peccunie, vocato ipso qui loquitur pro scutifero, obviam exiverunt dicto marquesio ultra Lopianum versus Al Clap de Malaviela prope pontem vocatum de Avena10, et ibi dictus locum tenens vicarii, una cum nobili viro domino Philippo de Montibus, condam senescallo Carcassone et Biterris, qui tunc veniebat de Francia, et ipsum marquesium invenerat apud Montempessulanum, receperunt dictum marquesium et sibi presentaverunt societatem ad expensas domini regis juxta mandatum ipsius domini regis per totam senescalliam Carcassone et Biterris, quod idem marquesius recepit, et primo inceperunt sibi facere expensas apud Lupianum, ubi jacuit illa nocte, deinde apud Sanctum Tiberium, Biterris, Narbonam, Sejanum et usque ad fontem de Salsis. Et ab illo loco, cum diceretur et notorium sit ibi esse finis senescallie Carcassone et Biterris, receperunt conjedium et a dicto marquesio recesserunt et redierunt versus Narbonam. Et ipse qui loquitur et Stephanus de Bolayo11, scutifer tunc dicti domini senescalli, solvebant et numerabant peccuniam pro dictis expensis in singulis locis ubi comedebant et jacebant, usque ad dictum fontem.

Item dixit quod comunis vox et fama est publica in istis partibus quod regnum Francie protenditur versus Perpinianum usque ad fontem de Salsis.

Req. quid est fama, dixit quod id quod comuniter et concorditer dicitur a gentibus.

XXIII Bernardus Ferrarii, peyssonerius Narbone, jur. etc. et interr. quantum regnum Francie versus Perpinianum protenditur, dixit se nichil scire nisi per auditum alienum, set dixit quod ipse qui deponit loquitur, bene sunt 25 anni elapsi vel circa, pluribus vicibus, emit pisces in ripa stagni juxta gradum de Salsis, versus Salsas et versus gradum in insula que vocatur vulgariter insula de Laucata, et, cum emebat versus ripam stagni de Salsis, dabat pro animali onerato de piscibus 2 d. bajulo de Salsis pro dominio, quia declinabat ad terram regis Majoricarum ultra gradum, et cum emebat citra gradum in dicta insula, nichil petebatur ab eo, et sic libere recedebat versus Narbonam, et cum erat Narbone solvebat decimam decimatoribus domini archiepiscopi et capituli Narbonensis de piscibus emptis citra gradum de Salsis.

Item dixit se vidisse homines Sancte Marie de Mari, de Sancto Ipolito, et de Sancto Laurentio de Rossilione, piscantes in stagno, quod se tenet cum gradu de Salsis et qui arribabant in loco vocato Pueg, solvebant dominis de Fitorio pro dominio et pro ribagio et quia ligna recipiebant de dicto podio, et hoc ipso deponente presente et vidente.

Interr. de nominibus dictorum piscancium, dixit se non recordari.

Item dixit interr. quod dominus de Fitorio vocabatur dominus Raterius cui dicti homines pro dicto ribagio unum cabassium plenum piscibus dederunt.

XXIV Johannes Vitalis, piscator de Narbona, jur. etc., dixit se habere memoriam de 30 annis et pluri et, ab illo tempore citra, audivit dici a pluribus, de quibus dixit se non recordari, et fama est et vox publica in terra ista, quod vicecomitatus Narbone durat per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad medium gradus vocatum de Salsis usque ad quandam lausam que est in medio dicti gradus. Et ipse qui deponit cum piscabatur in stagno juxta dictum gradum, quod vulgariter appellatur, ut dicit, stagnum de Laucata, et in mari juxta ipsum gradum, vidit plus quam centum vicibus dictam lausam.

Item dixit interr. quod homines Ronssilionis per violentiam receperunt ab ipso teste qui deponit in insula vocata de Laucata et in stagno decimam anguillarum quas fuerant piscati in dicto stagno.

Item dixit quod ipse qui deponit, tempore quo dominus rex Francie ivit in Cataloniam, cum pluribus aliis sargantegabant12 de Villafranca usque ad fontem de Salsis sine contradictione cujusquam et vidit ultra dictum fontem gentes regis Majoricarum que similiter sargantegabant ultra dictum fontem, et vidit bestiarium hominum de Fitorio tunc depascens usque ad fontem de Salsis.

Item dixit se tunc vidisse in insula vocata de Laucata bestiaria hominum de Laucata depascentia usque ad dictum gradum sine contradictione alicujus.

Interr. de nomnibus quorum erant dicta bestiaria, dixit se non recordari.

Item dixit interr. quod fama est quod auditur et dicitur a gentibus comuniter.

Aliud dixit se nescire, excepto quod dixit quod predicta lausa potest videri et tangi tempore quo clauditur stagnum, citra festum beati Michaelis.

XXV Berengarius Palma, ortolanus Narbone, jur. etc., dixit se esse et habere memoriam 40 annorum et pluris, et ab illo tempore citra, 30 anni sunt elapsi vel circa, ut sibi videtur, vidit bestiarium hominum de Fitorio depascens per totum terminium de Fitorio usque ad fontem de Salsis sine contradictione, item et bestiarium hominum de Laucata per totam insulam vocatam de Laucata usque ad gradum de Salsis.

Item dixit famam esse et vocem publicam in terra ista quod vicecomitatus Narbone durat per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad dictum gradum de Salsis et audivit dici usque ad hec tempora. Interr. quid est fama, dixit quod vox gentium convenientium in unum. Item dixit se (autre main) vidisse tunc quod domini de Laucata et de Fitorio recipiebant dominium de piscaria que fiebat in stagno juxta gradum et fontem de Salsis.

Item dixit quod tunc quidam locus seu mons vocatus Pueg est infra territorium de Fitorio et devesium dominorum de Fitorio et quod vidit dictos dominos venari in dicto monte, et ipse qui deponit cum eis, et vidit circumcirca dictum podium bestiarium dictorum hominum de Fitorio depascens usque ad dictum fontem de Salsis. Aliud nescit.

XXVI Petrus de Laucata, parator Narbone, jur. etc., dixit se habere memoriam de 35 vel 36 annis et ab illo tempore citra, bene sunt 30 anni vel circa, audivit dici et fama est et vox communis Bertrandusin terra ista quod vicecomitatus Narbone durat et protenditur et protendi consuevit per terram usque ad fontes de Salsis et per mare usque ad quendam fontem juxta gradum de Salsis.

Interr. quid est fama , dixit quod vox gentium concordantium in unum.

Interr. dixit quod tunc vidit bestiarium hominum de Laucata depascens in insula vocata de Laucata sine contradictione alicujus usque ad quemdam fontem juxta dictum gradum et bestiarium hominum de Fitorio, quorum nomina ignorat, depascebat per territorium de Fitorio usque ad fontem de Salsis et non vidit fieri prohibitionem.

Et vidit quod, quando bestiarium hominum Rossilionis depascebat et intrabat citra dictum fontem versus Laucatam, quod domini de Laucata pignorabant eos.

Item dixit se vidisse quod homines de Sancto Ypolito et aliorum locorum terre Rossilionis, piscantes in mari et stagno et gradu de Salsis dominium solvebant dominis de Laucata ratione dicte piscarie, non recordatur tamen quantum solvebant pro dicto dominio. Aliud dixit se nescire.

XXVII Johannes Murrafe13, peissonerius Narbone, dicens se habere memoriam 45 annorum, juratus etc., dixit famam esse et vocem comunem gentium istius patrie quod vicecomitatus Narbone protenditur et protendi consuevit usque ad gradum et ad fontem de Salsis. Req. quid est fama, dixit quod vox gentium concordantium in unum.

Item dixit se piscatum fuisse cum quibusdam aliis in dicto gradu de Salsis tam in mari quam stagno juxta gradum predictum, 27 anni sunt elapsi vel circa. Et recordatur, ut dixit, quod cum piscabantur tunc in predictis locis et arribabant al Eyglin in territorio Sancti Laurentii solvebant decimam bajulo dicti loci, et cum arribebant in territorio de Fitorio et de Leucata, videlicet in locis vocatis a Bon Pas et Ad Podium, solvebant decimam emptoribus decime domini archiepiscopi et ecclesie Narbonensis, videlicet Raimundo Gaschi, presbitero, et Arnaldo Mercaderii, Petro Fulquerii de Narbona.

Dixit et se audivisse dici a multis gentibus de Rossilione et de Narbonesio quod quedam lausa est in medio dicti gradus in qua turtabant ad invicem barche et navigantes ibidem.

Item dixit quod insula que protenditur de Leucata usque ad gradum vocatur seu appelatur vulgariter insula de Leucata, et audivit ab hominibus depascentibus sua bestiaria ibidem quod ipsa pascua conducebant a dominis de Leucata, nec unquam audivit contrarium.

Item dixit quod 25 anni sunt et plus quod ipse emit redditus temporalitatis et spiritualitatis piscium domini archiepiscopi et capituli Narbonensis, dictis 25 annis continue, quibus temporibus habuit et recepit decimam in stagno de Leucata ab hominibus piscantibus ibidem, undecunque essent et etiam et ipse fecit citari pro dicta decima aliquos homines Sancte Marie de Mari apud Narbonam, et videtur sibi quod satisfecerunt de decima predicta.

Et aliud dixit de nescire

XXVIII Raimundus Manganerii, peissonerius Narbone, dicens se habere memoriam de 50 annis, jur. etc. dixit famam esse et fuisse et vocem comunem in Narbona et Narbonesio quod vicecomitatus Narbone protenditur usque ad gradum et ad fontem de Salsis. Req. quid est fama, dixit quod illud quod comuniter et concorditer dicitur a multis.

Item dixit satis esse notorium et verum quod protenditur dictus vicecomitatus usque ad dictum gradum et fontem pro eo quia domini de Leucata in dicto gradu recipiunt leudam pro dominio et territorio castri de Leucata. Req. quomodo scit, dixit quod accidit, 30 anni sunt elapsi vel circa, quod quedam barcha, onerata ficubus, que declinaverat ratione ventus seu fortune in dicto gradu, que navigando venerat per mare de Catalonia, quod ipse qui loquitur fichus hujusmodi fecit poni et onerari super quibusdam animalibus ut defferrentur Narbonam.

Et recordatur dictus testis qui loquitur quod Stephanus Clerici, bajulus dominorum de Leucata, pignoravit ipsum qui loquitur, ratione leude que per dictos dominos percipitur in dicto gradu. Et statim cum ipse testis jurasset quod erat de Narbona, fuit sibi restitutum pignus.

Item dixit quod accidit, 30 anni sunt elapsi, vel circa, eodem tempore quo supra, quod ipse qui loquitur et Bernardus Ferrerii de Narbona emerunt pisces ab hominibus piscatoribus de Sancto Laurentio in Roncilione in predicto gradu piscantibus et cum ipse qui loquitur et socius suus predictus fuissent apud Narbonam, dominus Amalricus, bone memorie quondam vicecomes Narbone, et sue gentes receperunt de dictis piscibus jus suum, videlicet minus terciam partem.

Item dixit se multociens a tempore citra 12 annorum, ut rendarius domini Aymerici, vicecomitis Narbone quondam, et domini Narbonensis archiepiscopi et capituli ecclesie Narbonensis habuisse et recepisse decimam et dominium piscium captorum in stagno et in mari circa predictum gradum sine contradictione cujusquam.

Dixit etiam quod vulgariter vocatur per omnes homines Narbone et Narbonesii dictum stagnum et insula que sunt citra dictum gradum de Leucata et hoc dixit esse notorium et famam publicam.

Interr. quid est fama dixit et reddidit causam sui dicti ut superius reddidit.

XXIX Bernardus de Messina de Caneto de Rossilione, nunc habitator Narbone, dicens se habere memoriam 50 annorum vel circa, jur. etc. dixit famam esse et vocem comunem quod vicecomitatus Narbone protenditur usque ad fontem de Salsis per terram. Req. quid est fama, dixit quod illud quod comuniter et concorditer dicitur a gentibus.

Quantum protenditur per mare, dixit nichil aliud scire nisi quod ipse, dum morabatur in Ronsilione, unde est oriundus, 50 anni sunt vel circa, recepit una cum sociis suis unum esturjonem in mari insule de Leucata, quem piscem portaverunt apud Leucatam ad dominum dicti loci pro eo quia ille piscis est dominii sive regalis. Et recordatur quod domina Alamanda, mater domini Bernardi de Durbanno qui nunc est, dedit eis panem et vinum, et erant quindecim piscatores in societate tunc, omnes de Ronsilione, et erat tunc in dicto castro de Leucata dominus R. de Durbanno, pater, ut sibi videtur, dicti domini Bernardi qui nunc vivit, et in casibus similibus audivit dici sic fieri pro eo quia insula et mare usque ad gradum de Salsis est et fuit, et ita semper audivit dici comuniter et concorditer domini de Leucata et nunquam audivit contrarium.

Interr. si unquam piscatus fuit in stagno, dixit quod non.

Interr. quomodo vocatur stagnum, dixit quod a quibusdam vocatur stagnum de Salsis, licet parum habeat ibi dominii dominus de Salsis ; vocatur etiam stagnum de Leucata et credit quod sic debeat vocari et non aliter.

Item dixit se vidisse quod omni pisce qui capitur in mari coram dicta insula dominus vicecomes Narbone habet dominationem suam, dum tamen aportetur Narbone, et dominus archiepiscopus et capitulum Narbonense decimam sine omni questione.

Et hoc dixit se vidisse ex quo traxit moram Narbone, de quo sunt 40 anni vel circa.

Super aliis etc. dixit se nichil scire nisi de auditu dici et de fama, diligenter interr. et seriatim.

XXX Petrus Raimundis Mojana, peissonerius Narbone, etatis 70 annorum vel circa, jur. etc. dixit famam esse publicam et vocem communem in patria ista quod regnum Francie et vicecomitatus Narbone protenditur per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad gradum de Salsis.

Req. quid est fama, dixit quod vox gentium concordantium in unum.

Item dixit quod ipse pluries emit pisces, 20 anni sunt elapsi et plus, ab hominibus de Ronssilione piscantibus in mari et stagno juxta gradum de Salsis, de quorum nominibus dixit se non recordari. Et recordatur, ut dixit, quod dicti homines solvebant dominium, ratione piscium captorum in dictis mari et stagno dominis de Leucata.

Item dixit se vidisse multociens quod bestiarium hominum de Leucata et de Fitorio depascebat sine contradictione cujusquam in territorio de Fitorio juxta dictum stagnum usque ad fontem de Salsis et hoc idem dixit se vidisse de bestiario de Leucata in insula usque ad dictum gradum, que quidem insula vocatur comuniter et ita vocari audivit toto tempore vite sue insula de Leucata. De stagno tamen dixit se non scire pro certo quomodo vocetur, credit tamen, ut dixit, quod sit de Leucata.

Dixit etiam quod de piscibus quos emit in predicto gradu solvebat dominium apud Narbonam domino Aymerico, vicecomiti quondam Narbone.

Super predictis art. dixit se nichil aliud scire.

XXXI Jacobus Sienherii, peissonerius Narbone, dicens se habere memoriam de 45 annis, jur, etc. dixit famam esse publicam in villa Narbone et per totam terram Narbonesii et vocem communem quod vicecomitatus Narbone et regnum Francie protenduntur per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad gradum de Salsis.

Item dixit quod accidit semel, bene sunt 35 anni elapsi, vel circa, quod cum ipse piscatus fuisset cum quibusdam aliis hominibus de Gruyssano quandam barcham plenam vayratis, venit Bartholomeus Ysarni, bajulus de Sancto Laurentio pro rege Aragonum, juxta gradum de Salsis et petii a Petro Adressa, peissonerio condam Narbone, socio suo, decimam de dictis vayratis captis ibidem juxta gradum per eosdem. Qui quidem Petrus Adressa condam respondit dicto bajulo quod non daret sibi aliquid pro decima quia non erat in jurisdictione, ut dixit, regis Aragonum, set in jurisdictione dominorum de Leucata, quare dixit se non teneri ad prestationem hujusmodi decime. Et vidit et audivit quod dictus bajulus, habito consilio cum quibusdam hominibus, cum quibus ibat, quod nichil inde habere debebat, dimisit eos et nichil inde habuit ; tamen ex dono et gratia dictus Petrus dedit dicto bajulo quandam quantitatem piscium ad comedendum. Et sic recessit dictus bajulus et sibi retulit mille grates.

Req. quid est fama, dixit quod vox gentium communis concordantium in unum.

Item dixit se solvisse decimam piscium captorum in dicto stagno et in mari juxta dictum gradum multis vicibus domino Raimundo Vasconis, bajulo capituli ecclesie Narbonensis et Petro Folquerii, peissonerio quondam Narbone, firmario domini Narbonensis archiepiscopi. Item dixit quod dictum stagnum vulgariter appellatur et communiter stagnum de Leucata.

Item dixit se vidisse tempore quo dominus Philippus, bone memorie condam rex Francorum, fuit in Catalonia, quendam hominem suspensum juxta fontem citra, in quodam olivario. Et audivit tunc dici ab hominibus de Ronsilione, scilicet de Verneto, quod dictus homo fuit ibi suspensus suis culpis exigentibus per gentes domini nostri regis Francie predicti. Et tunc ipse interrogavit eos, ut dixit, quomodo gentes domini regis Francie fecerunt ibi justiciam de dicto suspenso.

Qui dixerunt et responderunt quod hoc bene facere poterat pro eo quia regnum Francie protenditur usque ad dictum fontem.

Super aliis, dixit se non aliud scire, hoc excepto quod multociens sine contradictione aliqua habuit, ut rendarius domini vicecomitis Narbone, ab hominibus de Catalonia et de Ronsilione piscantibus in stagno et in mari citra predictum gradum, ut dicebant, dominium de piscibus quos perceperant seu piscati fuerant ibidem.

XXXII Berengarius Guiffredi, mercator Narbone, super predictis capitulis jur. etc. dixit famam esse publicam et vocem communem quod vicecomitatus Narbone . Requisitus quid est fama, dixit quod illud quod gentes publice in unum concordantes dicunt.

Item dixit se audivisse dici quod homines de Fitorio occiderunt quendam juvenem de Narbona, pelliparium, in paxeria molendinorum fontis de Salsis, pro eo quia extrahebat lanas et bodrones de regno Francie contra vetitum domini nostri regis Francie, et inde fuit, ut audivit dici, facta inquesta per curiales domini A. de Narbona, domini de Fitorio, super altis judiciis. Et in nullo intromisit se rex Majoricarum nec sue gentes pro eo quia dictum murtrum non fuerat perpetratum in jurisdictione regis Majoricarum.

Item dixit se vidisse bestiarium hominum de Fitorio depascens usque ad dictum fontem de Salsis sine contradictione cujusquam multociens.

Super aliis nichil plus pertinens dixit.

XXXIII Johannes Salela, mercerius de Narbona, jur. etc., dixit se multociens diversis temporibus a 20 annis citra ivisse ad nundinas apud Perpinianum et recordatur quod, cum erat in fonte primo de Salsis, ubi sunt molendina, gentes Rossilionis et Narbonesii dicebant comuniter et concorditer quod regnum Francie et vicecomitatus Narbone protendebantur usque ad dictum primum fontem ubi sunt predicta molendina, et in hoc concordabat totus populus, et hodie facit, ut dixit.

Dixit etiam quod videbat bestiarium castri de Fitorio depascens usque ad dictum fontem sine contrastu quem nunquam vidit fieri per aliquem.

XXXIV Raimundus Versadiu, peissonerius Narbone, jur. etc., dixit se habere memoriam 40 annorum et a dicto tempore citra usque ad hoc tempus audivit vocem esse et famam communem in terra ista quod vocecomitatus Narbone protenditur per terram de collo de Columbariis usque ad fontem de Salsis et per mare de gradu de Venere usque ad gradum vocatum de Salsis. Interr. quid est fama dixit quod vox gentium concordantium in unum.

Item dixit quod ipse, bene sunt 40 anni elapsi, vel circa, cum quibusdam aliis piscatus fuit pisces in mari et stagno juxta gradum de Salsis predictum, et quod de piscibus quos capiebant solvebant decimam gentibus domini archiepiscopi et capituli ecclesie Narbonensis.

Interr. de nominibus sociorum suorum et recipientium dictam decimam, dixit se non recordari. Aliter nescit.

XXXV Guillelmus de Manso, basterius burgi Narbone, jur. etc. dixit idem etc. quod Petrus de Leucata, parator Narbone, qui jam superius deposuit.

Il manque un double feuillet avant le feuillet numéroté actuellement 40, les autres cahiers ayant 16 feuillets et non 14.

voir 2e exemplaire, fo 41 ro – 42vo

sciverit vel audiverit dici, set quod in dicto gradu dicebatur comuniter quod est lausa.

Item dixit se audivisse famam a dicto tempore 50 annorum citra continue quod vicecomitatus Narbone et regnum Francie protenduntur etc.

Interr. quid est fama, dixit quod omnes gentes dicunt comuniter et concorditer et quod est notorium.

XXXVI Bernardus de Palma, ortolanus Narbonensis, juratus dicere veritatem super dictis articulis, dixit se esse etatis 50 annorum vel circa, et a 35 annis citra de quibus dicit se habere memoriam, audivit vocem et famam publicam in terra esta quod vicecomitatus Narbone durat et protenditur usque ad fontem de Salsis per terram et per mare usque ad gradum dictum de Salsis.

Interr. quid est fama, dixit quod id quod communiter dicitur et a pluribus.

Item dixit quod dicto tempore, bene sunt elapsi dicti 35 anni vel circa quod ipse custodiebat bestiarum hominum de Fitorio et cum illo ibat depascendo per territoria de Fitorio usque ad fontem de Salsis et etiam circumcirca locum vocatum Pueg sine contradictione cujusquam. Quod quidem dominarum de Fitorio.

Item dixit se vidisse bestiarium bovinum hominum de Laucata depascens in insula que vocatur de Laucata usque ad gradum de Salsis, aliud nescit.

XXXVII. Magister P. Ynardi, jurisperitus de Narbona, dicens se habere memoriam 35 annorum vel circa, juratus etc. dixit se fuisse judicem terre nobilis Amalrici de Narbona, domini de Perinhano, per viginti annos, per intervalla tamen, et dixit quod quidam qui erat supra bajulos totius terre dicti nobilis Amalrici quendam cujus nomen ignorat, qui alium vulneraverat in castro de Fitorio secutus fuit usque ad fontem qui dicitur de Salsis et illum hominem de molendino, quod est in dicto fonte, extraxit, et cum quibusdam animalibus que habebat in quodam curtali prope dictum fontem ad castrum de Fitorio secum adduxit, exercendo jurisdictionem dicti domini Amalrici, et ab illo homine condempnato ratione dicti vulneris 20 s. habuit dictus superbajulus, qui vocabatur Guillelmus Calverie. Et hoc fuit a dicto tempore 20 annorum citra, ut sibi videtur. Interr. de nomine illius condempnati, dixit se non recordari.

Item dixit quandam mortem perpetratam fuisse juxta dictum fontem de qua cognovit dicti nobilis et dominus Stephanus Aurioli, legum doctor, post ipsum qui loquitur judex dicti nobilis, inculpatos de morte, de ipsa sententialiter absolvit ex causis in dicta sententia contentis14

Item dixit famam esse publicam et notoriam quod vicecomitatus Narbonensis vide supra. Interr. quomodo scit, dixit quod ideoquia peccuniam quam dominus rex Francie dabat ut dicebatur, regi Majoricarum, tempore quo non tenebat Majoricas, tunc ratione hominum armatorum qui custodiebant terram regis Majoricarum, portebatur et ducebatur per gentes domini regis Francie in guidagio et salvaguarda usque ad dictum fontem et ibi erant gentes regis Majoricarum qui recipiebant dictam peccuniam et eam portabant quo volebat rex Majoricarum et predicta dixit se vidisse quantum ad peccuniam15.

Interr. nichilominus quid sit fama publica, dixit quod illud quod communiter dicitur inter gentes.

Item dixit famam esse publicam quod dictus vicecomitatus Narbone et regnum Francie protenduntur per mare usque ad medium gra--dus de Salsis. Et dominus archiepiscopus Narbonensis et capitulum Narbone capiunt et recipiunt decimam piscium usque ad dictum medium gradus predicti16.

Interr. quid est fama, dixit ac deposuit ut super.

XXXVIII. Dominus Petrus de Caneto, rector ecclesie sancti Sebastiani et clericus ecclesie Narbonensis, dixit se habere memoriam 55 annorum et plus.

Interr. et req. super predictis capitulis, dixit quod bene sunt 50 anni et amplius quod ipse, nomine ecclesie Narbonensis, ivit pro decima piscium apud Leucatam cum quibusdam aliis alericis, videlicet de loco qui vocatur Gradus de Stagno, qui intrat mare, et in illo gradu est quedam lapis qui (sic) vocatur lausa17, et ita vocabatur ab hominibus ibidem existentibus et piscantibus.

Interr. cujusmodi decimam piscium recipiebat ibi, dixit quod raidas (?).

Item interr. si in aliquo loco dicte insule est lausa vel locus qui vocetur lausa, dixit quod non nisi in gradu predicto quod sciverit, nec audiverit dici set quod in dicto gradu dicebatur communiter quod est lausa.

Item dixit se audivisse famam a dicto tempore 50 annorum citra continue quod vicecomitatus Narbone etc.

Interr. quid est fama, dixit famam esse id quod omnes gentes dicunt communiter et concorditer et quod est notorium.

Arnaldus Raymundus Raynardi de Fitorio, dicens se habere memoriam 40 annorum, jur. etc., dixit quod a toto tempore sue memorie predicte audivit dici a majoribus suis quod terminale de Fitorio vicecomitatus Narbone, qui vicecomitatus a domino rege Francie inmediate tenetur, protenditur usque ad fontem vocatum vulgariter de Salsis. Et de hoc est vox communis et fama publica in predicto castro de Fitorio et aliis locis circumvicinis.

Item dixit se vidisse quod ipse qui loquitur et alii homines de Fitorio, quod, cum rex Francie faceret transitum in Cataloniam, preparaverunt itinera terminalis castri de Fitorio usque ad fontem predictam de Salsis de mandato curie Carcassone domini regis.

Item dixit se audivisse dici et pluries quod cum reges Aragonum veniunt de Catalonia et sunt ad fontem predictum de Salsis, vexillum suum quem alias displicatum portari faciunt plicari faciunt ad dictum fontem in signum quod regnum Francie ingrediuntur, et sic plicatum portari faciunt quamdiu vadunt per terram domini regis Francie predicti.

Item dixit quod bene sunt 20 anni vel circa quod homines de Fitorio ceperunt unum servum ad fontem predictum de Salsis et dixit se vidisse quod predicti homines de Fitorio, de quorum nominibus dixit se non recordari ad presens, aportaverunt civerium, id est carterium dicti servi, in signum dominii omino Raterio, tunc domino dicti castri de Fitorio.

Item dixit se audivisse dici quod banderii de Fitorio et custodes limitum regni Francie, deputati in toto vicecomitatu Narbone bandeiant et custodiunt et bandejare et custodire consueverunt usque ad predictum fontem de Salsis sine contradictione cujusquam.

Item dixit quod locus vocatus Corbairolas est et comuniter dicitur prope fontem de Salsis et incipit in loco vocato Al Mal Pas, infra vicecomitatum predictum.

Item dixit se vidisse quod gentes domini archiepiscopi Narbone percipiunt et percipere hactenus consueverunt decimam de omnibus rebus decimalibus qui toto decimali predicto de Fitorio usque ad predictum fontem de Salsis.

Item quod de predictis etc. est vox comunis etc.

Item dixit quod terminale castri de Leucata protenditur tam per mare quod per stagnum et terram versus gradum de Salsis usque ad medium dicti gradus.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita audivit dici a majoribus suis, et de hiis omnibus est vox comunis et fama publica in castro predicto de Leucata et locis circumvicinis.

Et nichil plus pertinens dixit etc.

XL Petrus Rusticas de Fitorio, dicens se habere memoriam 30 annorum, jur. etc., dixit quod a toto tempore sue memorie predicte vidit quod homines de Fitorio adempraverunt pacifice et quiete et ademprare consueverunt usque ad quendam locum vocatum Corbairolas. Qui quidem locus protenditur usque ad locum vocatum Fontem de Salsis et incipit in quodam loco vocato Malpas et de hoc est vox comunis et fama publica in castro de Fitorio et aliis locis circumvicinis.

Item dixit se vidisse quod, cum gentes regis Francie, tempore guerre, 14 anni sunt vel circa, defferrent sive portarent peccuniam vel alias res in Catalonia ad subsidium dicte guerre, ipse qui loquitur et alii homines de Fitorio guidabant dictam peccuniam et alia usque ad fontem de Salsis in signum quod tantum protendebatur regnum Francie, et hoc de mandato curie Carcassone domini regis.

Item dixit se audivisse dici a toto tempore sue memorie predicte quod terminale de Leucata (cf. le précédent).

Dixit etiam quod dominus Bernardus Durbanni, miles, et Gausbertus, domini de Leucata, vendiderunt eidem qui loquitur herbagium, et etiam patri suo in insula vocata de Leucata, post quam venditionem ipse qui loquitur adempravit cum suis animalibus pacifice et quiete palam et publice et sine contradictione cujusquam in dicta insula et pasquerium solverunt dominis de Leucata.

Item dixit quod de predictis est vox etc.

XLI Johannes Fabri de Fitorio, dicens se habere memoriam 35 annorum ; jur. etc., dixit se audivisse dici a dicto toto tempore memorie sue predicte, et a majoribus et predecessoribus suis quod regnum Francie, vicecomitatus qui a domino rege Francie tenetur, ac diocesis Narbonensis protenduntur etc. usque ad fontem etc. de Salsis et quod de hoc est vox comunis et fama publica.

Item dixit se vidisse pluries per dictum tempus sue predicte memorie et a dicto tempore citra quod homines de Fitorio ademprabant et ademprare consueverunt, depascebant et depascere consueverunt cum suis animalibus minutis et grossis usque ad fontem vocatum de Salsis pacifice et quiete et sine contradictione aliqua quam ibi non vidit fieri.

Item dixit se vidisse, 16 vel 17 anni possunt esse vel circa, quod cum dominus rex Majoricarum qui nunc est dedisset in emphiteosim Johanni Salandini et Bernardo, fratribus, de Frontinhano que quidem pesqueria in stagno vocato de Leucata citra fontem de Salsis per spatium unius tracti balliste, propter ejus potentiam et in prejudicium dominorum castri de Leucata, dominus Stephanus de Biterris, miles domini Bernardi Durbanni, domini de Leucata, sciens hoc, venit ad dicta pasqueria et ea, dum fuit in dicto loco dictorum pasqueriorum diruit et fregit seu dirui et fregi fecit tanquam illa que facta fuerant, ut dicebat, in prejudicium jurisdictionis de Leucata et hoc pluribus hominibus presentibus de Leucata, de nominibus quorum dixit se non recordari, dicens etiam quod a dicto tempore citra non vidit ibi, videlicet in dicto stagno, usque ad fontem de Salsis, fieri aliqua pasqueria preter illam que per dictum militem diruta fuerunt.

Item dixit se audivisse dici 20 anni sunt vel circa, a Calveria, qui tunc temporis erat vicarius in dicto loco de Fitorio pro domino Amalrico de Narbona, domino dicti loci, quod quidam qui furatus fuerat, in molondus fontis vocati de Salois composueros secum [ut dicebatur, ampojalia, in terminali de Fitorio, et qui se receperat] et abscondiderat seu occultaverat in molendino fontis vocati de Salsis, composuerat secum in 20 vel 24 s.t. pro dicto crimine. Qui quidem vicarius, cum dictus fuit sic composuis se cum eo in predicta pecunie quantitate de predictis, ipsum furem accedens ad dictum molendinum dicti fontis, a dicto molendino extrahi fecit et captum ad Fitorium duci. Et postmodum ipsum liberaverat et absolverat de predictis.

Item dixit se audivisse dici toto tempore etc. a majoribus et antecessoribus tam mortuis quam viventibus quod terminale seu jurisdictio castri de Leucata, cum juribus et pertinenciis suis, durat et protenditur a capite de Leucata tam per mare quam per terram et stagnum decendendo usque ad medium gradus et fontem vocatum vulgariter de Salsis.

Item dixit quod insula que est inter mare et stagnum predictum vocatur communiter insula de Leucata et stagnum predictum stagnum de Leucata.

Et ita audivit semper a dicto tempore sue memoris citra a pluribus nominari, dicens idem qui loquitur predicta omnia et singula prout superius deposuit esse vera, et vox comunis et fama publica de eisdem tam in castris de Fitorio et de Leucata quam aliis locis circumvicinis.

Bernardus Murtafe de Gruyssano, dicens se habere memoriam 50 anhorum et amplius jur. etc., dixit se audivisse dici famam etc. quod regnum Francie etc.

XLIII Berengarius Siguerii de Groyssano, jur. etc., dicens se habere memoriam 60 annorum, dixit quod regnum Francie cf. supra.

Guillelmus Murtafe de Groyssano jur. etc. dicens se habere memoriam 60 annorum et amplius, dixit quod territorium et dominium castri de Leucata cf. supra.

Arnaldus18 Porcelli de Laucata, jur. dicens se habere memoriam 40 annorum et ultra, interr. diligenter etc. dixit se alias deposuisse coram domino judice majore Carcassone, cui depositioni deponendo nunc et tunc dixit se velle stare, et addidit interr. et dixit se vidisse, 30 anni sunt elapsi et amplius, quod duo filii domini Jacobi, condam regis Aragonum, et domine Terece, veniente de Catalonia et euntes versus Montempessulanum venerunt et jacuerunt apud Salsas et ipse testis, de mandato bajuli de Salsis, cum quo morabatur et moratus fuit bene per 15 annos et ultra, qui vocabatur Teaca, guidavit et asociavit ipsos usque ad fontem de Salsis et exinde retrocessit quia usque ibi protendebatur et protenditur territorium dicti castri de Salsis et non ultra.

Item quod stagnum quod est inter terram et insulam de Laucata et dicta insula, prout protenditur usque ad gradum de Salsis, vocatur comuniter et vulgariter stagnum et insula de Laucata.

Item quod termini, pertinentie et districtus de Laucata protenduntur notorie et manifeste usque ad medium dicti gradus, et quod de hoc est fama etc.

Item quod in rippa stagni, a parte castri de Salsis, in terra sicca, inter barrerium et castrum de Guarrucio19, est quedam lausa magna sub qua est quidam locus concavus ubi frequenter homines se reponunt tempore pluvioso. Que lausa et locus, ratione dicte lause, comuniter et vulgariter appellatur Lausa et appellari consuevit antiquis temporibus retroactis.

Dixit etiam se audivisse dici pluries et a pluribus non tamen ipse vidit, ut dicit, quod in medio gradus de Salsis predicti est quedam magna lausa que similiter Lausa appellatur, et nullus alius locus est in terminio de Laucata, vel circa, quod ipse sciverit vel unquam audiverit dici appellari locum de Lausa vel Lausa.

Ermengardus Martini de Laucata, jur. etc., dicens se habere memoriam 60 annorum vel circa, dixit quod regnum Francie cf. supra.

Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita comuniter audivit ab antiquis et aliis, toto tempore vite sue, et ita est comunis vox etc. et pro eo quia dixit se vidisse, 30 anni sunt elapsi vel circa, cum dominus Jacobus, quondam rex Aragonum, veniret de Catalonia et iret apud Montempessulanum, portabat per regnum suum quoddam vexillum parvum extensum, et cum fuit in fonte de Salsis, fecit plicari dictum vexillum pro eo quia dicebatur ibi per gentes suas quod intrabat regnum Francie. Audivit etiam dici quod semel rex Castelle, veniens de Catalonia, cum fuit in fonte de Salsis, fuit receptus in guidagio regis Francie ; ipse tamen, ut dixit, non vidit.

Item dixit quod stagnum de Laucata et insula predicta de Laucata sunt dominorum de Laucata et de pertinentiis et districtibus dicti castri de Laucata usque ad medium dicti gradus. Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia domini de Laucata recipiunt et recipere consueverunt dominationes piscationum et aliorum jurium stagni et maris usque ad medium dicti gradus et pasqueria dicte insule, et eam accessaverunt et acessare consueverunt hominibus de Laucata et de Fitorio et aliis piscari volentibus in rippa insule predicte usque ad dictum gradum.

Dixit etiam quod domini de Laucata consueverunt recipere medietatem leude dicti gradus ut domini de Loucata et aliam medietatem percipiebat dominus Pontius de Verneto cum erat dominus castri de Torrellis, et hec notorie et manifeste faciebant et recipiebant dicti domini de Laucata et palam et publice et absque contradictione, quam nunquam, ut dixit, vidit eis fieri, donec iste dominus rex Majoricarum habuit castra de Torrillis et de Sancto Laurentio, qui fecit eis fieri aliquas conturbationes et controversias.

Item se audivisse dici pluries et a pluribus quod in medio dicti gradus est quedam magna lausa que comuniter appellatur Lausa et in rippa stagni de Salsis, juxta Barrerium, in terra sicca versus castrum de Barreria est quedam magna lausa sub qua est quidam locus concavus ubi frequenter homines se reponunt tempore pluvioso. Que lausa et locus ratione dicte lause comuniter et vulga -riter appel. Lausa. Tamen ipse, ut dixit, non vidit dictam Lausam.

Interr. si in terminio de Laucata est aliquis alius locus qui appelletur Lausa, dixit quod non, quod ipse sciat, vel audiverit dici.

Bernardus Sicardi de Laucata, jur. etc., dicens se habere memoriam 40 annorum vel circa, dixit quod regnum Francie cf. supra. Interr. quomodo scit, dixit quod pro eo quia ita comuniter audivit dici a pluribus antiquis et aliis toto tempore vite sue, et pro eo quia ita est comunis vox etc. et pro eo etiam quod dixit se vidisse, tempore domini Jacobi, regis Aragonum, duabus vel tribus vicibus, cum ibat de Catalonia versus Montempessulanum, quod porta--bat quoddam vexillum parvum de signo suo extensum seu displicatum usque ad fontem de Salsis et in dicto fonte, quia intrabat regnum Francie faciebat eum plicari, et vice versa cum redibat de Montepessulano portabat dictum vexillum plicatum usque ad fontem de Salsis etc.

Dixit etiam se vidisse, 15 anni sunt elapsi vel circa, quod quidam Catalani de Barchinona, cursarii, cepissent in capite de Laucata Petrum Benedicti et Raimundum de Fuxo de Laucata, et captos secum duxissent, et Raimundus Peytavini et ipse qui loquitur cum quibusdam aliis cepissent duas barchas Catalonie cum 10 Catalanis quos miserant Carcassonam. Fuit tractatum quod duo de dictis Catalanis restuerentur pro dictis duobus hominibus de Laucata captis ; quo tractatu habito, dominus Philippus de Montibus tunc senescallus Carcassone, misit apud Laucatam duos de dictis Catalanis captis et dictus Raimundus Peytavini et ipse testis et Berengarius Monderii, Guillelmus Peytavini, Berengarius Comitis et quidam alii cum quadam barcha armata duxerunt eos usque ad fontem de Salsis, et quidam Catalani duxerunt illos captos de Laucata usque ad fontem de Salsis et ibi ipsi recuperaverunt illos captos de Leucata et restituerunt Catalanos predictos, nec dicti Catalani fuerunt ausi procedere ultra dictum fontem quia terminium de Salcis non extendebatur ultra.

Item dixit se audivisse dici a tempore suo qui erat antiqus quod dominus Petrus Arnaldi, pater condam domini Bernardi de Durbanno, duxerat ipsum patrem dicti testis in gradu predicto et ostenderet sibi quousque ad medium dicti gradus protendebatur terminium de Laucata et quod ad medium dicti gradus bolegaret seu etiam bolegie piscaretur ratione dominii de Laucata.

Item dixit quod predicti domini de Laucata, ut domini de Laucata20 consueverunt recipere medietatem leude dicti gradus et dominus Poncius de Verneto recipiebat alteram medietatem ratione alterius medietatis dicti gradus, ut dominus de Torrillis.

Item dixit quod dicti domini de Laucata consueverunt vendere et locare pasquerium dicte insule de Laucata usque ad dictum gradum hominibus de Fitorio, de Laucata et aliorum locorum dicta pasqueria emere volentium.

Item jura, dominationes piscationum in stagno et in mari quantum protenditur dominium de Laucata usque ad medium dicti gradus, de piscibus regalibus dalphinis, toninis et aliis, prout est fieri consuetum, et ipse idem testis, ut dixit, et pater suus pluries ceperunt ibidem dalphina et toninas et alios pisces regales et dominationes solvebant dominis de Laucata.

Et hoc idem faciebant qui tales pisces capiebant usque ad medium dicti gradus.

Item dixit quod dictus pater suus et ipse idem acessaverunt certum terminum in dicta insula de Laucata, et ipse, ut dixit, acessatum tenet dictum locum ad censum annuum 20 cepiarum, et idem faciunt plures alii homines de Laucata et acessatum tenent per loca sua usque ad dictum gradum a dictis dominis de Laucata.

Item dixit quod in medio dicti gradus, ut publice dicitur, est quedam magna lausa que vocatur comuniter Lausa, nec alius locus est in terminio de Lau--cata quod ipse sciat vel audiverit quid (sic) appelletur Lausa.

Item dixit quod de hiis etc. est vox et fama etc. nec unquam, ut dixit, vidit nec audivit fieri controversiam dominis de Laucata in dicta insula nec in stagno usque ad medium dicti gradus, donec iste rex Majoricarum tenuit castra de Sancto Laurentio et de Torrillis, qui fecit eis fieri aliquas controversias et inpedimenta. Et nichil plus pertinens dixit.

Arnaldus Coste, civis Narbonensis, testis jur. etc. dixit se habere memoriam 65 annorum, a quo tempore citra audivit famam publicam quod vicecomitatus Narbone et regnum Francie protenduntur cf. supra, et ita audivit dici comuniter et concorditer ab antiquis hominibus istius terre, ab illo tempore citra, continue.

Item dixit se vidisse, 47 anni fuerunt vel circa, quod Raymundus de Sancto Egidio et Guillelmus Gorti, servientes seu cursores curie domini vice--comitis Narbone, in oliveta que est juxta fontem de Salsis, qui ibi ceperant, ipso teste vidente, quendam hominem et eum captum ducebant versus Narbonam. Et tunc ipse testis interrogavit, ut dixit, dictos servientes quare ceperant dictum hominem, et ipsi responderunt, ut dicerunt, pro eo quia erat latro. Et cum ipse testis post triduum reversus fuerit apud Narbonam, ubi tunc ibat, vidit dictum hominem suspensum in furchis Narbone que sunt in itinere Bitteris.

Item dixit se venatum fuisse in nemoribus et montaneis de Fitorio usque ad fontem predictum per multas vices cum domino Petro Raymundi de Bagis, milite, qui miles tunc morabatur cum domino Amalrico, condam vicecomite Narbone, et recordatur quod per tres vices tunc temporis ceperunt servvos qui de dictis nemoribus descendebant infra stagnum quod vulgariter vocatur de Fitorio, de Laucata consequebantur dictos servvos et recordatur quod tres servvos ceperunt diversis temporibus in predicto stagno, et de hoc sunt 50 anni et plus, et dictos servos apportaverunt apud Fitorium et apud Torrelhas et de hoc non vidit fieri aliquod contrastum ab aliquo et nichil aliud dixit inde scire.

Bernardus Deumerii de Fitorio, castri domini Amalrici de Perinhano, jur. etc. dixit se habere memoriam 50 annorum, et a dicto tempore citra dixit se audivisse dici a majoribus et antiquioribus suis quod terminale castri de Fitorio protenditur etc. usque ad montem vocatum Corbairola, alias dictum de Malpas, qui mons de Corbairola est et finit de vicecomitatu domini de Narbona, qui vicecomes Narbone inmediate a domino rege tenetur. Et de dicto monte de Corbairola terra domini regis Francie protenditur etc. usque ad fontem vocatum de Salsis. Et ita dixit se a dicto tempore citra vidisse et audivisse dici et de hoc dixit quod fama etc.

Dixit etiam quod terminale de Leucata cf. supra, et quod domini de Leucata vendiderunt cuidam homini de Salsis, videlicet Salinario, pasquerium seu herbagium insule vocate de Leucata qui Salinerius tenuit ibi animalia sua depascentia, ipso teste vidente et presente.

Dixit etiam quod quando homines de Sancto Laurentio piscabantur in mari citra gradum versus Leucatam, vidit quod domini de Leucata pignorabant eos ut domini Leucata et maris usque ad medium gradum de Salsis.

Item dixit quod in medio dicti gradus est quidam magnus lapis qui vocatur Lausa, que dividit gradum de Salsis, ut audivit dici.

Et de predictis dixit famam esse etc.

Item dixit se vidisse quod gentes regis Majoricarum fecerunt quasdam ballistas seu ramatas in stagno vocato de Leucata juxta gradum ad capiendum pisces, quas ballistas seu ramatas, ipso teste vidente, dominus B. de Durbanno, dominus de Leucata, et alii domini de Leucata fregerunt et amoverunt tanquam factas in prejudicium eorumdem.

Item dixit quod castrum de Leucata cum insula predicta usque ad medietatem dicti gradus de Salsis sunt et tenentur de vicecomitatu Narbone et de hoc dixit quod est vox etc. et quod predicta sunt infra episcopatum Narbone.

Et nichil plus pertinens dixit se scire.

Bernardus Aurussa, castri de Fitorio domini Amalrici de Perinhano, testis jur. etc., dixit se habere memoriam 30 annorum et quod a dicto tempore citra vidit et audivit quod terminale de Fitorio protenditur etc. usque ad podium de Corbairola et etiam dictum podium est de dicto terminali, et de dicto podio terra domini regis et terminale et regnum ipsius protenditur etc. usque ad fontem de Salsis, et quod castrum de Fitorio cum dicto monte sunt de vicecomitatu et in ipso vicecomitatu Narbone, qui vicecomitatus inmediate tenetur a domino nostro rege, et de hoc dixit quod est vox et fama etc.

Item dixit quod quando dominus rex Francie habuit guerram cum rege Aragonum, et gentes domini regis, facerent portare peccuniam, fuit eidem testi qui loquitur preceptum et quibusdam aliis castri de Fitorio quod associarent et custodirent dictam peccuniam et deffenderent usque ad fontem de Salsis, quod idem testis fecit, in signum quod regnum Francie protenditur usque ad dictum fontem de Salsis

Item dixit se vidisse quod gentes regis Majoricarum fecerant quasdam ballistas seu piscarias in stagno vocato de Leucata et de Fitorio juxta gradum de Salsis ad capiendum pisces, quas ballistas seu piscarias domini de Leucata amoverunt et fregerunt cum factum esset in prejudicium juris et jurisdictionis eorundem et hoc dixit quod bene sunt 20 anni elapsi vel circa.

Item dixit quod castrum de Leucata cum insula usque ad medietatem gradus de Salsis sunt de jurisdictione dominorum de Leucata et quod sunt de vicecomitatu et in vicecomitatu Narbone, qui vicecomitatus Narbone tenetur a domino rege inmediate, et de hoc asserit quod est et fuit vox et fama etc.

Et ita se audivisse dici ab antiquioribus suis.

Dixit etiam quod Rixendis d'en Gili, ava sua, tenuit animalia bovina causa depascendi in dicta insula de Leucata et quod ipsa emit et solvit pasquerium seu herbagium a dominis de Leucata.

Super aliis dixit nichil aliud scire.

Guillelmus Seliani, de Fitorio castri domini Amalrici domini de Perinhano, vicecomitatus Narbone, testis jur. etc. dicens se habere memoriam 50 annorum, dixit quod a 50 annis citra audivit dici ab antiquioribus suis quod terminale castri predicti protenditur etc. usque ad fontem de Salsis, infra quod terminale est quidam mons vocatus Corbairola, qui est inter locum vocatum Malpas et dictum fontem de Salsis, usque ad quem fontem protenditur dictum terminale et regnum Francie.

Dicit etiam quod castrum predictum de Fitorio est de vicecomitatu Narbone et quod vicecomitatus Narbone tenetur et tenetur inmediate a domino Francorum rege et in diocesi Narbone, et de hoc est et fuit vox et fama etc.

Dixit etiam quod 40 qnni sunt vel circa quod semel accidit quod homines de Salsis ceperunt quandam serviam in stagno vocata de Leucata et de Fitorio et quia dicta servia erat capta in regno Francie ratione dominii, dominus Raterius qui tunc erat dominus castri de Fitorio, habuit unum carterium, ipso teste presente et vidente, licet tunc inter venatores qui erant de Salsis et homines de Fitorio esset super hoc magna questio.

Dicebant etenim homines de Salsis quod dictam serviam ceperat in regno Aragonum, et homines de Fitorio dicebant quod immo ceperat dictam serviam in dominio castri predicti de Fitorio, qui erat de vicecomitatu et infra regnum Francie. Habita contentione inter ipsos, ut predictum est, prefatus dominus Raterius, dominus dicti castri, pro suo jure et dominio habuit carterium supradictum.

Item dixit quod castrum de Leucata est de vicecomitatu Narbone et infra regnum Francie et de episcopatu Narbone et juridictio dominorum dicti loci protenditur etc. usque ad medium gradum vocatum de Salsis in quo gradu videlicet medietate dicti gradus est quidam lapis magnus qui vocatur lausa que lausa videri, palpari et tangi potest, et idem testis vidit dictam lausam, que lausa dividit dominium dominorum dicti castri de Leucata, dicens se vidisse quod domini de Leucata infra medietatem dicti gradus seu homines de Leucata nomine ipsorum tenderunt retia sua pluries ad capiendum pisces ibidem.

Dixit etiam se vidisse semel et secundo quod homines de Sancto Laurentio terre Ronsilionis, scilicet P. d'en Julian et Arnaldus ejus filius, qui leudam recipiebant ut bajuli domine Alamandi, domine condam de Leucata, ratione medietatis dicti gradus, portaverunt peccuniam dicte domine Alamande, ipso teste presente et vidente.

Item dixit quod insula que est inter mare et usque ad medietatem dicti gradus est sub jurisdictione, dominio et districtu dominorum castri de Leucata et quod P. Aymerici de Sancto Laurentio terre Ronssilionis emit pasquerium dicte insule et similiter Salnerius de Salsis emit a domina Alamanda predicta ad pascendum animalia ovina in insula antedicta, de qua emptione pasquerii possunt esse 40 anni elapsi, dicens etiam quod ipse vidit multociens quod domini de Leucata dederunt in litore maris usque ad medietatem dicti gradus loca certa et designata ad piscandum, ut domini dicti loci, hominibus de Leucata, pro quibus locis quilibet hominum piscantium ibidem dare tenebantur et debant dominis de Leucata 20 cipias et quod, de piscibus ibi captis usque ad medietatem dicti gradus, solvebant decimam gentibus capituli ecclesie Narbonensis, seu gentibus archiepiscopi Narbonensis, ipso teste pluries hoc vidente et de predictis est vox etc.

Et nichil plus pertinens dixit se scire.

Bernardus Bernardini de Fitorio, castri domini Amalrici, domini de Perinhano, de vicecomitu Narbone, testis jur. etc. dicens se habere memoriam 50 annorum, dixit se audivisse dici et ab antiquioribus suis quod terminale castri predicti de Fitorio protenditur etc. usque ad fontem de Salsis, infra quod terminale est quidam mons qui vocatur Corbairola, inter locum vocatum de Malopassu et dictum fontem de Salsis, usque ad quem fontem protenditur dictum terminale et regnum Francie, et vicecomitatus Narbone et episcopatus Narbone et quod dictus vicecomitatus Narbone inmediate tenetur a domino rege Francie et de hoc est et fuit vox et fama publica in dicto castro de Fitorio etc.

Item dixit se audivisse dici ab antiquioribus suis quod castrum de Leucata est de vicecomitatu Narbone et de regno Francie, et quod insula de Leucata est de terminalibus dicti castri et quod pretenditur jurisdictio etc. usque ad medium gradus de Salsis et de hoc dixit quod est vox etc.

Et nichil plus pertinens dixit.

Guillelmus Barravi de Fitorio castri domini Amalrici, domini de Perinhano, vicecomitatus Narbone, testis jur. etc. dicens se habere memoriam 50 annorum, dixit quod terminale castri de Fitorio protenditur .

Item dixit quod 40 anni sunt elapsi vel circa quod semel accidit quod homines de Salsis et de Sancto Ipolito ceperunt quandam serviam in stagno vocato de Laucata et de Fitorio juxta fontem de Salsis, et, quia dicta servia capta erat infra regnum Francie, ratione dominii, dominus Raterius, dominus tunc de Fitorio, habuit unum carterium, ipso teste presente et vidente, .

Dixit etiam quod ad requisitionem illorum qui ducebant peccuniam ad opus domini regis Francie quando dominus rex iverat in Cataloniam, idem testis cum pluribus aliis de dicto castro et aliorum locorum circumvicinorum iverunt usque ad locum vocatum Fons de Salsis pro custo--dienda peccunia domini regis, cum usque ad dictum locum regnum Francie protenditur. Et cum fuerunt in dicto loco, recepto comeato ab illis qui dictam pecuniam ducebant, redierunt, cum fines regni Francie protenderentur usque ad dictum fontem.

Item dixit quod castrum de Laucata est de vicecomitatu Narbone et de regno Francie, et quod vicecomitatus Narbone inmediate tenetur a domino rege Francie et quod insula de Leucata est de terminio et jurisdictione dominorum castri de Laucata.

Dixit etiam quod 30 anni sunt elapsi et plus quod ipse emit pasquerium a dominis de Leucata ad depascendum animalia sua bovina in dicta insula et quod pro pascuo cujuslibet animalis dedit 8 d. dominis de Laucata, et idem vidit fieri tunc a quibusdam hominibus de Fitorio qui animalia sua bovina tenebant in dicta insula ad pascendum.

Item dixit se audivisse dici ab antiquioribus suis quod terminale et jurisdictio castri de Leucata protenditur etc. usque ad medium gradus de Salsis. Et de hoc est vox etc.

Et nichil plus pertinens dixit.

Johannes Gauberti de Gruyssano, castri domini archiepiscopi Narbonensis, vicecomitatus Narbonensis, testis jur. etc. dicens habere memoriam 30 annorum dixit se21 audivisse dici ab antiquioribus et majoribus suis quod vicecomitatus Narbone durat et protenditur etc. per terram de collo de Columbariis usque ad fontem de Salsis et per mare de gradu Veneris usque ad medium gradum de Salsis, et de hoc dicit famam esse et vocem publicam in castro de Gruyssano et aliis locis circumvicinis.

Item dixit quod castrum de Fitorio est de vicecomitatu Narbone et quod terminium seu terminale dicti castri durat usque ad fontem de Salsis et quod castrum de Laucata est de vicecomitatu Narbone et infra regnum Francie et diocesim Narbonensem, et quod insula que vocatur vulgariter de Laucata est dominorum de Laucata et de territorio dicti castri usque ad medium dicti gradus, et ita audivit dici continue a dicto tempore citra et de hoc est vox etc. in dicto castro de Gruyssano etc.

Item dixit se audivisse dici quod quando barche et navigia onerabantur in mari juxta gradum predictum a parte insule predicte leuda solve--bant dominis archiepiscopo et vicecomiti Narbone.

Et nichil aliud pertinens dixit scire.

Petrus Peyssonerii de Gruyssano, castri domini archiepiscopi Narbonensis, vicecomitatus Narbone testis etc. dicens se habere memoriam 50 annorum et dixit se audivisse dici a dicto tempore citra a suis majoribus et antiquioribus quod vicecomitatus Narbon. durat et protenditur etc. per terram .

Item dixit quod, bene sunt 40 anni elapsi vel circa, ipse testis piscabatur et fuit piscator cum aliis pluribus hominibus dicti castri in stagno vocato de Laucata, bene tribus annis continue, et et de piscaria quam faciebant in dicto stagno solvebant decimam gentibus dominorum archiepiscopi et capituli Narbonensis, absque contradictione gentium comitis Rossilionis seu alterius persone.

Item dixit quod pater suus, qui erat de Palma, ipso teste vidente emit herbagium insule vocate de Laucata a dominis dicti loci ad depascendum vacas in herbagio dicte insule et quod dictus pater suus solvit dominis de Laucata pro qualibet vaca 12 d.t. De tempore dixit ut supra.

Dixit etiam quod alii piscatores qui piscabantur in dicto stagno similiter solvebant sicut ipse decimam piscium decimatoribus ? dictis et de hoc est vox etc.

Et nichil plus pertinens dixit se scire.

Johannes de Ruppeforti de Gruyssano etc. dicens se habere memoriam 50 annorum, dixit quod vox etc. quod vicecomitatus Narbonensis protendit cf. supra et quod castrum de Fitorio et castrum de Laucata cum terminiis et terminalibus suis sunt de dicto vicecomitatu Narbonensi et infra regnum Francie, et ita audivit dici a suis majoribus et antiquioribus a dicto tempore citra.

Et nichil alius (sic) pertinens dixit se scire.

Petrus Bagii de Gruyssano, castri etc. dicens se habere memoriam 60 annorum et pluris, dixit se audivisse dici a dicto tempore citra a majoribus suis, et vocem et famam etc. quod vicecomitatus Narbone cf. supra, et quod castrum de Fitorio et castrum de Laucata cum terminalibus suis, quod terminale de Fitorio protenditur usque ad fontem de Salsis et terminale de Laucata usque ad medium gradus predicti, sunt de vicecomitatu Narbon. et infra regnum Francie, et de hoc est vox et fama etc.

Item dixit quod bene sunt 40 anni elapsi vel circa quod ipse testis cum pluribus hominibus dicti loci piscabatur in stagno vocato de Laucata et de Salsis et, quando recipiebant terram versus Laucatam solvebant decimam de piscaria decimatoribus domini archiepiscopi et capituli Narbonensis, quando vero recipiebant terram juxta Layglin a parte Ronssilionis solvebant decimam22 gentibus dominorum de Sancto Laurentio.

Item dixit se vidisse tunc quod homines de Laucata depascebant animalia sua bovina in insula vocata de Laucata usque ad dictum gradum sine contradictione alicujus.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire.

Guillelmus Calverie de Perinhano, castri domini Amalrici, domini de Perinhano, juratus etc., dicens se esse etatis 55 vel 60 annorum vel circa et se habere memoriam de 44 annis, dixit et deposuit quod vicecomitatus Narbonensis protenditur usque ad fontem de Salsis per terram et per mare usque ad medium gradus vocati de Salsis et quod castrum de Fitorio est cum suis terminiis et terminalibus in et dicto vicecomitatu et protenduntur dicte termina de Fitorio usque ad fontem dictum de Salsis et protendi consueverunt infra que termina est quoddam podium vocatum Corbayrola et locus vocatus Malpas et quod castrum predictum cum omnibus suis terminiis usque ad dictum fontem et castrum de Laucata cum insula vocata de Laucata et stagno sese tenente cum ea usque ad medium gradum sunt et tenentur in feudum a domino vicecomite Narbon. et sunt de regno et infra regnum Francie et episcopatum Narbonensem et ita audivit dici a suis majoribus et antiquioribus a dicto tempore citra de quo dicit se habere memoriam et ita est vox communis et fama etc.

Item dixit quod ipse testis erat super bajulos terre nobilis viri domini Amalrici, condam vicecomitis Narbone, a quo domini de Fitorio tenent in feudum castrum de Fitorio cum omnibus pertinenciis suis et hoc bene sunt 25 anni elapsi vel circa, et quendam hominem nomine Ferrarium qui erat Catalanus, qui vulneraverat quendam alium in terminio castri de Fitorio inter Corbayrolam et dictum fontem de Salsis qui se lativerat in molendino de Salsis propter dictum vulnus, idem testis, exercendo jurisdictionem dicti domini Amalrici, de dicto molendino hominem predictum extraxit et cum quibusdam animalibus ovinis et caprinis que habebat in quodam curtali juxta dictum fontem ad dictum castrum de Fitorio, et dictus homo injurians convenit cum dicto suprabajulo de dicto vulnere et eidem dedit 20 s.t. ex causa predicta, quos sibi solvit nomine hominis predicti Bernardus Deumerii de Fitorio, et postea ipsum hominem liberavit et restituit sibi animalia supradicta.

Item dixit quod quedam mors fuit perpetrata juxta dictum fontem in terminio de Fitorio, prout audivit dici, de qua morte ipso teste presente et per eum et magistrum Petrum de Soresio notarium, fuit facta inquisitio in curia nobilis predicti contra quosdam homines de Fitorio qui dictam mortem dicebant comisse qui ordinati fuerant ad custodiendum ca os super extractu lanarum et interfuit, ut dicit, quando sententia absolutoria fuit lata per dominum Stephanum Aurueli, tunc judicem domini Amalrici domini de Perilhano in castro de Oviliano, et dictus dominus Amalricus et gentes sue habuerunt duo animalia que portabant pelles seu bodronos et ipsas pelles. Interr. de tempore premissorum, dixit quod bene sunt 5 anni elapsi vel circa.

Item dixit quod ipse testis vidit quod dictus Olivarius de Terminis, de mandato domini senescalli Carcassone, recepit in guidagium in villa Bitteris Petrum de Moncade de Catalonia qui ibat in Cataloniam et guidavit illum et res suas usque ad dictum fontem de Salsis, ipso teste presente et vidente.

Item dixit se vidisse quod quidam homo de Castromaura emebat pasquerum a domino Bernardo de Durbanno, domino de Laucata, et animalia sua depascentia in insula vocata de Laucata usque ad dictum gradum et stagnum sine contradictione cujusquam et audivit dici a dicto homine, qui vocabatur Guillelmus Geycoris de Castro--maura quod ipse solvebat pasquerium domino Bernardo de Durbanno et de hoc dicit quos sunt 1223 anni elapsi et plus.

Item dixit se audivisse dici ab hominibus de Laucata quod in medio dicti gradus est quedam magna lausa que dividit regnum Francie et regnum Aragonie et quod dominus Bernardus de Durbanno recipiebat dominum in dicto gradu.

Item dixit quod regnum Francie et vicecomitatus Narbon. qui a domino rege inmediate tenetur, confrontatur cum terre regis Majoricarum ut sequitur :

Primo de fonte de Salsis usque ad Podium Comitale et de dicto Podio recte usque ad Rocam Miganam, et de dicta Roca usque ad Podium Esquelier et de dicto Podio usque ad capud planum de Banyols, et de capite plano usque ad rocam Podii de Labalca versus Octones et de dicta rocca usque ad capud campi del Senhe, et de dicto campo usque ad rocam de Magalneu de Salvi, et inde cum alia terra domini vicecomitis.

Interr. quomodo scit predicta, dixit se ita audivisse dici a dicto tempore citra de quo habet memoriam et de hiis est et fuit vox etc. et quod ipse testis a dicto tempore citra bene 7 annis continuis, vidit et ut bajulus dicti domini Amalrici condam vicecomitis Narbone, ibat per dicta loca et infra dicta loca seu terminia, ignorabat intrantes dicta loca sine licentia et voluntate ipsius testis et ab intrantibus seu depascentibus cum volunta ac licentia ipsius testis habebat servicium de pasquerio, prout inter se conveniebat et dixit quod non habuit aliquod contrastum in predictis.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire, hoc excepto quod dixit se tunc quando erat super bajulos predictos, vendidisse ligna de ausino de nemore quondam domini Amalrici sito infra affrontationes predictas quibusdam calafatis de Narbona ad faciendum madayres in navigio, certo precio quod solvebant eidem.

Interr. de nominibus dictorum calefatorum, dixit quod unus illorum vocatur en Serayre.

Bernardus Deodati, castri de Gruyssano, dicti archiepiscopi Narbonensis, etatis, ut dixit, 90 annorum et pluris, jur. etc. dicens se habere memoriam 75 annorum deposuit quod vox communis et fama publica est et fuit a dicto tempore citra etc. quod vicecomitatus Narbone protenditur etc. a parte Ronssilionis usque ad medium gradus vocati de Salsis, ita quod una maxilla gradus est dicti vicecomitatus et altera est Ronssilionis et quod castrum de Laucata cum insula que vocatur insula de Laucata usque ad dictum gradum sunt infra dictum vicecomitatum et episcopatum Narbonensem et de regno Francie, et ita audivit dici ab antiquioribus et majoribus suis toto tempore de quo supra dixit se habere memoriam.

Item dixit quod bene sunt 70 anni elapsi, ipse testis vidit bestiarium hominum de Laucata depascens in tota insula de Laucata predicta usque ad dictum gradum sine contradictione alicujus quam non vidit fieri.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire.

Petrus Sicardi, castri de Gruyssano dicti archiepiscopi Narbonensis jur. etc. dicens se etatis 90 annorum et amplius et etiam habere memoriam de 80 annis vel circa, dixit se audivisse dici a dicto tempore citra a suis majoribus et antiquioribus quod vicecomitatus Narbon. et episcopatus Narbon. et regnum Francie protenduntur etc. per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad medium gradus vocati de Salsis et quod castrum de Fitorio et castrum de Leucata cum terminiis et terminalibus eorum sunt infra dictos vicecomitatus et regnum Francie. Et ipse testis, ut dicit, bene sunt 8 anni elapsi, piscabatur in stagno vocato de Laucata et semel accidit quando ipse cum sociis suis piscatoribus receperunt terram in pede loci vocati Puog, venit ibi Bartholomeus Isarni de Sancto Laurentio et petiit pedagium nomine regis Aragonum et ipsi responderunt ei quod nichil haberet quia non erant nec terram receperant infra regnum Aragonie, set infra regnum Francie. Et sic dictus Barthomoleus recessit et nichil habuit pro dicto ribagio Et de hiis omnibus dixit quod est et fuit vox communis et fama publica in castris de Gruyssano, de Laucata et de Fitorio etc. dicens insuper quod plus quam centum vicibus vidit bestiarium hominum de Laucata depascens in insula de Laucata usque ad dictum gradum de Salsis a dicto tempore citra sine contradictione alicujus.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire.

Raymundus de Oviliano, castri de Gruyssano ut supra dicens se etatis 80 annorum vel circa et se habere memoriam 60 annorum et pluris, dixit vocem esse et fuisse communem et famam publicam in castro de Gruyssano etc. quod vicecomitatus Narbonensis protendit etc. per terram de collo de Columbariis usque ad fontem de Salsis et per aquam usque ad medium gradus de Salsis et quod castrum de Laucata et de Fitorio cum suis terminalibus sunt de vicecomitatu Narbonensi et episcopatu Narbonensi et infra regnum Francie.

Interr. quomodo scit, dixit quia audivit dici a dicto tempore citra de quo habet memoriam a majoribus et ab antiquioribus suis.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire.

Guillelmus Garini de Gruyssano, ut supra, dicens se 70 annorum et pluris et se habere memoriam 50 annorum vel circa, dixit idem in omnibus et per omnia quod Raymundus de Oviliano etc.

Venerabilis pater dominus Guillelmus de Fontecooperto, Dei gratia abbas secularis ecclesie Sancti Pauli Narbonensis, jur. etc. dicens se habere memoriam 25 annorum et pluris, dixit et deposuit se audivisse dici a dicto tempore citra quod vicecomitatus Narbone et diocesis Narbonensis et regnum Francie a parte Ronssilionis protenduntur etc. usque ad fontem de Salsis.

Interr. a quibus audivit dici, dixit quod ab antiquioribus et majoribus suis, et de hoc dicit famam esse et fuisse etc. in villa Narbone etc.

Et nichil aliud pertinens dixit se scire.

Dominus Bernardus de Durbanno, miles, jur. etc., dixit se esse etatis 65 annorum et pluris et se habere memoriam 55 annorum vel circa, dixit et deposuit quod vicecomitatus Narbone, diocesis Narbonensis et regnum Francie protenduntur etc. per terram usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad medium gradus de Salsis.

Interr. quomodo scit, dixit quia ita audivit dici a suis majoribus et antiquioribus et ex eo quod ipse testis, cum stabat et nutriebatur cum comite Impuriarum, bene sunt 50 anni elapsi et plus, vidit et audivit quod dominus Jacobus, condam rex Aragonum, venit de Catalonia usque ad fontem de Salsis vexillo extenso et elevato et cum fuit in dicto fonte fecit eum plicari pro eo quia intrabatur in regnum Francie et sic, dicto vexillo plicato, ivit usque ad Montempessulanum et quando revertit de Montepessulano et redibat versus Cataloniam et etiam ultra fontem de Salsis versus Ronssilionem resumere fecit et displicari dictum vexillum et sic, eo extenso, recessit ; et ex eo quia gentes domini archiepiscopi et capituli Narbonensis recipiebant et recipiunt usque ad dictum medium gradum de piscaria facta in mari et stagno juxta dictum gradum decimam.

Item dixit quod castrum de Laucata est in et de dicto vicecomitatu Narbone et infra regnum Francie cum terminis et terminalibus suis per terram et mare usque ad dictum medium gradus et dixit se vidisse in medio dicti gradus quendam magnum lapidem qui vocatur Lausa, et dicta lausa divit jurisdictionem vicecomitatus Narbone et jurisdictionem de Torrellis.

Item dixit quod ipse testis, ut dominus de Leucata, recepit et recipere consuevit, tempore Pontii de Verneto, domini de Torrellis et comitis Impuriarum, in dicto gradu mediam leudam, et ipse Pontius de Verneto aliam medietatem, sine omni questione, usquequo iste dominus rex Majoricarum habuit castrum de Torrellis et successit in jure quod Pontius de Verneto et comes Impuriarum habebant in dicto castro et in medietate leude predicte.

Item dixit quod ipse testis et predecessores sui vendiderunt pasquerium pluribus vicibus insule vocate de Laucata usque ad gradum et de bestiario quod pascebat Portalis de Sejano, bajulus domini archiepiscopi, pro domino archiepiscopo recipiebat decimam.

Item dixit quod a dicto tempore citra ipse testis dedit et concessit ad accipitum hominibus de Laucata terminos in mari ad piscandum citra gradum versus Laucatam usque ad capud Laucate et a quolibet homine habet ipse pro dominio, usatico et jure suo singulis annis 20 cepias.

Item dixit quod bestiarium suum et bestiarium hominum castri de Laucata sine contradictione alicujus persone depascebat in dicta insula usque ad dictum gradum.

Et hec dixit se vidisse, fecisse et recepisse a 55 annis citra usque ad dictam prohibitionem, videlicet regis Majoricarum.

Item dixit se audivisse dici quod naufragium receperat et recipere debebat citra dictum gradum pater ejus et domini de Laucata.

Item dixit quod iste testis et frater suus condam consueverunt recipere et receperunt pro jure suo dominium de piscibus ab hominibus, undecunque sint, piscantibus in stagno juxta gradum predictum quando arribant ad partes de Lau--cata.

Item dixit quod pluries audivit quod predicti pisces regales scilicet tonine et dalphini capiebantur juxta gradum predictum in litore maris versus insulam. Et tunc ipse et alii domini de Laucata recipiebant pro eorum dominio et districtu tres partes et capud, et piscantes habent quartam partem.

Interr. quibus vendiderunt dictum pascuum, dixit quod Aymerico Boquerio de Sancto Laurentio, item et Petro Grossi dicti loci et Raymundo Johannis et pluribus aliis dicti loci, et Salnierio de Salsis et Textori de Castromaura et hominibus de Fitorio et aliquibus hominibus castri de Palma, a dicto termino (?) de Sancto Ypolito, et solvebant eis pasquerium, et hoc a dicto tempore citra, de quo supra dixit se habere memoriam.

Dixit et fecit, vidit et audivit predicta et de hiis omnibus et singulis dixit vocem esse et fuisse comunem et famam publicam in villa de Salsis et castris de Sancto Laurentio, de Torrellis, de Sancto Ypolito et aliis circumvicinis terre Ronssilionis et apud Narbonam et in castris de Fitorio et de Laucata et locis circumvicinis. Dixit etiam predicta notoria esse et fuisse etc.

Item dixit quod quidam homo de Salsis qui vocabatur Thoaca, bajulus de Salsis, guidaverat bladum quod emerat quidam lombardus in terra Ronssilionis usque ad fontem de Salsis, postea dicit lombardus rogavit ipsum testem quod ipse guidaret dictum bladum usque ad Laucatam et ipse daret sibi 10 l. Et dominus Bernardus de Durbanno, habens guidagium dicti loci, dixit sibi quod guidaret eum et bladum si daret dictas 10 l. et mutuaret sibi 25 l. ad sertum tempus, et, solutis eidem testis dictis 10 l. et traditis 25 l. predictis guidavit predictum lombardum et bladum predictum usque ad Laucatam.

Et nichil alius (sic) pertinens dixit se scire.

Arnaldus Guoncelini, parator burgi Narbone, jur. etc. dicens se etatis 45 annorum vel circa, dixit et deposuit se audivisse dici quod toto dicto tempore sue memorie quod vicecomitatus Narbone et episcopatus Narbonensis durant et protendunt etc. per terram a parte Ronssilionis usque ad fontem de Salsis et per mare usque ad gradum vocatum de Salsis et quod castrum de Laucata cum suis terminalibus et insula vocata de Laucata que protenditur usque ad dictum gradum, et castrum de Fitorio cum suis terminalibus usque ad dictum fontem sunt de dicto vicecomitatu et infra regnum Francie, et quod dictus vicecomitatus Narbone tenetur inmediate a domino Francie rege et ita audivit dici a suis majoribus, et de hoc est vox comunis et fuit, et fama publica in Narbona etc.

Item dixit se vidisse et audivisse quos episcopus Valentinus et dominus P. Coste, embachatores regis Aragonie, mittebantur in Franciam per ipsum regem tempore guerre mote inter ipsum regem et dictum regem Francie, bene sunt 17 anni vel circa, et requisiverunt guidagium per terram domini regis Francie, et ad requisitionem eorum venit dominus Philippus de Montibus, tunc senescallus Carcassone, cum multis gentibus domini Francie regis, et cum dicti embachatores venirent versus Narbonam et fuissent citra fontem de Salsis in loco vocato Malpas, dominus senescallus predictus, qui adhuc veniebat, recepit dictos ambachatores in guidagium, ipso teste presente et vidente, et guidavit eos per totam senescalliam.

Alius (sic) pertinens non dixit.

Lanfranquinus Turqueti, natus de civitate Saone, habitator Narbone, marinarius, etatis 42 annorum vel circa, ut dicit, jur. et interr. super finibus et facto limitationis inter regnum Francie et comitatum Rossilionis, dicit per juramentum suum quod triginta anni sunt vel circa, ut credit, quod, cum esset contentio inter Jacobum, quondam regem Aragonum, et ecclesiam Narbonensem, racione castri de Apiano, et ecclesia predicta deputasset duos de canonicis suis, videlicet dominum Benenatum et dominum Gandulphum Barbe, ut irent ad dictum regem super facto predicto locuturi, iste qui loquitur, tunc juvenis, cum dictis duobus canonicis ibat versus Parpinianum quia dicto Gandulpho serviebat, et cum fuerunt dicti duo canonici et iste qui loquitur cum eis inter fontem de Salsis et ipsam villam, obviaverunt dicto .. regi eunti apud Montempessulanum, ut dicebatur a gentibus suis, et vidit qui loquitur quod dictus .. rex panoncellum suum qui ante eum portabatur in lancea fecit amoveri et plicari recte ad molendinum dicti fontis, et audivit ipse qui loquitur quod tunc quidam qui erat bajulus de Sejano, de cujus nomine aliter non recolit, interrogavit dictum .. regem quare hoc fecisset, et quod dictus .. rex respondit illi quod panoncellum suum predictum ideo amoverat quia intrabat terram regis Francie, per quam nolebat portare elevatum panoncellum.

Item dicit quod circa 17 annos ultimo preteritas tres homines de Parpiniano, videlicet Bernardus Fustier, Guillelmus Codourel et tercius de cujus nomine non recolit qui erat f Petri Dorcire de Parpiniano, venerunt ad ipsum qui loquitur Narbone et ibi conduxerunt ab ipso operas suas et linum quoddam quod erat solutis ducere per mare ad cumvehandum lanas et bodrones versus Januam, et cum ipse qui loquitur ivisset cum eis Parpinianum pro carta facienda de conventionibus suis, ipse linum suum predictum applicuit in gradu qui dicitur de Salsis in rippa citra et, cum incepisset ibi onerare dictum linum de dictis lanis et bodronibus, et jam ultra dimidiam archiam recepisset in dicto lino, venerunt ibi servientes regis Francie de Bitherris una cum servientibus domini Amaurrici, vicecomitis Narbonensis, et quia in terra .. regis Francie onerabant res vetitas extrahi de regno, ceperunt istum qui loquitur et linum suum. Predictus vero G. Codourel qui erat presens, posuit se ad rippam aliam versus Rossilionem, et tunc duo de dictis servientibus istum sic captum lino suo duxerunt Narbone et cum dictis mercaturis. Et scivit iste qui loquitur, ut dicit, quod .. rex Majoricarum per suos procuratores quos propter hoc misit et Bitherris et Narbone procurabat dictas merces hominum predictorum eis restitui et non profecit, immo oportuit finaliter quod dicti tres mercatores de Parpiniano pacificarent cum gentibus regis Bitherris et cum gentibus vicecomitis Narbonensis apud Narbonem pro certa summa pecunie quam solverunt pro emenda facit predicti et ipsemet qui loquitur propter hoc pacificavit24 in 22 libris cum gentibus vicecomitis Narbonensis, de quibus solvit 11 et residium fuit sibi remissum.

Item dicit quod, cum ipse qui loquitur esset custos pro domino nostro rege ne lane extraherentur de regno, et teneret linum armatum in illa plagia, scivit et vidit quod gentes Rossilionis, duo anni sunt vel circa, obturaverunt quendam grasellum inter Leocatam et gradum de Leocata et domini de Leocata postea quicquid factum erat destruxerunt ; postmodum vero dicte gentes Rossilionis ibi venerunt cum magna multitudine armatorum et iterato dictum gradum obturaverunt et tunc domini de Leocata, non ausi se vindicare, conquesti fuerunt de hoc gentibus regis Carcassonensibus, et vidit iste qui loquitur quod satis cito post venit ibi vigerius Terminesii cum multitudine gencium et quicquid factum erat per gentes Rossilionis destruxit et ligna et palos igni combussit.

– Km –

Probat, asserit, et, si negatur probare, intendit procurator predictus domini Regis Francorum, nomine ipsius domini Regis quod vicecomitatus Narbone et diocesis ecclesie Narbonensis cum omnibus suis juribus et pertinenciis districtibus et limitationibus suis notorie sunt et antiquissimis tantum retro temporibus quod in contrarium memoria non existit notorie fuerunt in et de regno Francie, et de hoc est communis vox et fama publica in regno Francie, et in vicecomitatu et diocesi predictis et aliis locis vicinis et fuit temporibus supradictis.

Item, quod castrum de Leucata quod tenetur in feodum a vice-comite Narbone et castrum de Fitorio cum omnibus suis pertinenciis terminalibus, territoriis et districtibus notorie sunt et fuerunt temporibus supradictis in et de vicecomitatu et dyocesi predictis et de hoc est communis vox et fama publica in vicecomitatu Narbone et aliis locis vicinis et fuit temporibus supradictis.

Item quod dictus vicecomitatus cum omnibus suis juribus et pertinenciis territoriis et terminalibus inmediate tenetur a predicto domino Rege Francorum et de hoc est communis vox et fama publica in regno et vicecomitatu predictis et fuit temporibus supradictis.

Item quod Regnum Francie et vicecomitatus et dyocesis predicta versus partis Rossilhionis et castrum de Salsis predictis tam per mare quam per terram et stagnum usque ad fontem vocatum vulgariter de Salsis et usque ad medium gradus vocati de Salsis qui quidam gradus recta linea se respicit ad dictum fontem de Salsis asscendendo per stagnum vocatum de Leucata et valias de Salsis usque ad dictum fontem et de hiis est communis vox et fama publica in locis predictis et fuit temporibus supradictis.

Item quod insula de Leucata sita inter mare et stagnum predictum a dicto castro de Leucata usque ad dictum gradum et quicquid infra dictum fontem de Salsis et medium dicti gradus versus partes Narbone includitur tam per mare quam per stagnum et terram, notorie sunt et fuerunt temporibus supradictis in et de vicecomitatu et dyocesi Narbone et in et de regno Francie et de hoc est et dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis.

Item quod insula que est inter castrum de Leucata predictum et dictum gradum de Salsis sita inter mare et dictum stagnum vulgariter et notorie et vocari consuevit temporibus supradictis insula de Leucata, et idem ponit de stagno predicto.

Item quod territorium et districtus et decimale castri de Leucata predicti notorie protenditur et protendi consuevit temporibus supradictis tam per mare quam per stagnum et terram usque ad medium dicti gradus vocati de Salsis et de hoc est et dictis temporibus fuit vox communis et fama publica in locis predictis.

Item quod territorium et districtus et decimale castri de Fitorio predicti notorie protendi dictis temporibus consueverunt usque ad dictum fontem de Salsis et de hiis est et dictis temporibus fuit vox communis et fama predicta in locis predictis.

Item quod predicta omnia et singula sunt et predictis temporibus fuerunt in locis predictis notoria et manifesta adeo ut tergiversationes alique colari non possunt.

Item quod domini seu casleni de Leucata notorie sunt et dictis temporibus fuerunt palam et publice in possessione vel quasi dicti castri de Leucata et districtus et territorii ipsius tam per mare quam per stagnum et terram, usque ad medium dicti gradus de Salsis, herbagia dicte insule vendendo palam et publice et piscationes tam in mari quam in stagno et gradum predictos usque ad medium ipsius gradus publice et palam vendendo seu arrendando usitata, census et portiones tam piscium quam aliorum rerum recipiendo in signum dominii, recipiendo etiam in signo dominii pisces regales quanto ibi capiebantur, naufragia quando in dicto mari, stagno et gradu contigebant recipiendo et confiscando publice et palam et alia etiam publice et palam faciendo et explectando quod veri locorum domini facere possunt et debent et facere consueverunt. Et de hiis est et dictis temporibus fuit communis vox et publica fama in locis predictis.

Item, quod dominus vicecomes Narbone et dicti comini de Leucata habent in dicto castro de Leucata cum suis pertinenciis predictis merum et mixtum imperium et omnimodam juridictionem, videlicet dictus dominus vicecomes majores justicias et domini de Leucata minores, et dictas majores et minores justicias in locis predictis dictus dominus vicecomes et dicti domini de Leucata et eorum predecessores, prout ad quemque ipsorum pertinet, publice et palam exercent, exercuerunt et exercere consueverunt temporibus supradictis, tam in mari quam in stagno et terra usque ad medium dicti gradus, pignorando, bandeiando, et publice et palam de omnibus ibidem contingentibus cognoscendo, pronunciando et puniendo et in predictorum possessione vel quasi notorie sunt et fuerunt publice et palam temporibus supradictis et de hiis est et dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis et aliis locis circumvicinis.

Item, quod predicti domini de Leucata publice et palam recipiunt et recipere consueverunt temporibus supradictis leudam in dicto gradu de Salsis de rebus leudabilibus quas per ipsum gradum portare contingit tamquam in territorio, terminali et districtu dicti castri de Leucata et ut domini dicti castri. Et de hoc est et dictis temporibus fuit communis vox et forma predicta in locis predictis.

Item, quod ecclesia Narbonensis et dominus vicecomes Narbone publice et palam percipiunt et percipere consueverunt terminis supradictis leudam seu pedagium de mercibus que portantur de Catalonia et aliis partibus superioribus per mare in continenti cum transeunt seu transiverunt citra medium dicti gradus de Salsis versus Narbonam, sive aplicent Narbonam, sive non tanquam se rebus que trans tur per mare vicecomitatus Narbone et predicta ecclesia et vicecomes Narbone in predictorum possessione vel quasi notorie et publice et palam sunt et fuerunt pacifice et quiete temporibus supradictis. Et de hiis est et dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis.

Item, quod capitulum et ecclesia Narbone seu alii nomine eorundem publice et palam percipiunt et percipere consueverunt temporibus supradictis decimam de piscibus qui capiuntur et capti fuerunt in dictis mari et stagno et in dicto gradu usque ad medium ipsius gradus et de agnis et lana et de aliis rebus decimabilibus que sunt et fuerunt temporibus supradictis in dictis castris de Leucata et de Fitorio et eorum territoriis, terminalibus et districtibus usque ad predictos gradum et fontem de Salsis et de hiis est et dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis et aliis circumvicinis.

Item, quod domini seu caslani de Fitorio notorie sunt et dictis temporibus fuerunt publice et palam in possessione vel quasi dicti castri de Fitorio et districtus et territorii ipsius usque ad fontem de Salsis, recipiendo ibidem publice et palam tascas, agreria, census et usatica et alias porciones et t re merita, recipiendo eciam in signum dominii p seu pecias de venationibus quas ibi capi contingit et contigit temporibus retroactis et etiam faciendo et explectando que veri locorum domini facere possunt et debent et facere consueverunt. Et de hiis est a dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis.

Item, quod nobilis vir Amalricus de Narbona, dominus de Perinhano et dicti domini de Fitorio habent in dicto castro de Fitorio et ejus pertinenciis et terminalibus supradictis usque ad dictum fontem merum et mixtum imperium et omnimodam juridictionem, videlicet dominus Amalricus majores justicias et dicti domini de Fitorio minores et dictas majores et minores justicias predicti Amalricus et alii domini de Fitorio et eorum predecessores notorie, publice et palam prout ad quemque ipsorum pertinet exercent et exercuerunt et exercere consueverunt temporibus supradictis in dicto castro de Fitorio et ejus terminalibus usque ad dictum fontem bandeiando, pignorando, de criminibus cognoscendo, delinquentes suspendendo et mutilando et alias puniendo et condempnando juxta criminis qualitatem et in predictorum possessione vel quasi publice et palam sunt et dictis temporibus fuerunt pacifice et quiete et de hiis est et dictis temporibus fuit in vicecomitatu Narbone et aliis locis vicinis communis vox et fama publica.

Item, quod custodes deputati pro custodiendis liminibus regni Francie ne lane et alie res vetite de regno Francie extrahantur versus partes Rossilhionis custodiunt et custodire consueverunt publice et palam et suum officium exercere tam per mare et stagnum quam per terram usque ad dictum fontem de Salsis et medium dicti gradus delinquentes pignorando, arrestando et capiendo et aliter suum officium exercendo et de hoc est et fuit temporibus supradictis communis vox et fama publica in locis predictis.

Item quod bone memorie dominus Jacobus, quondam Aragonie rex, pater vero domini regis Majoricarum qui nunc est, quando de partibus Aragonie transire volebat versus Montem Pessulanum, portabat et portare consueverat publice et palam vexillum suum apertum seu displicatum usque ad dictum fontem de Salsis tanquam ad limites regni sui et ibidem plicabat vel plicare faciebat vexillum suum in signum termini sue juridictionis et regni, et eo sic transibat dictum fontem de Salsis eo quod regnum Francie tunc intrabat et cum vexillo suo sic plicato ibat per terram regis Francie quousque intrabat terram suam baronie Montis Pessulani et similem faciebat redeundo de Monte Pessulano versus Cataloniam et post ipsum dominum Jacobum, dominus Petrus, ejus filius, quondam Aragonie rex idem palam et publice faciebat, et pluries hoc fecerunt et de hiis est et dictis temporibus fuit communis vox et fama publica in locis predictis.

Item quod dominus .. quondam rex Castelle olim dum vellet transire de partibus Catalonie versus Montem Pessulanum, venit usque ad fontem de Salsis predictum cum gentibus et guidagio regis Aragonum et ibidem publice et palam dimisso guidagio dicti regis Aragonum et impetrato guidagio a senescallo Carcassone et Bitterris et gentes regis Francie ad hoc per dictum senescallum illuc destinate, publice et palam, videntibus gentibus regis Aragonum, in dicto fonte dictum regem Castelle in suum guidagium et in gardia domini regis Francie receperunt et eum a dicto fonte per terram regis Francie duxerunt et guidaverunt usque ad introitum baronie Montis Pessulani, et idem publice et palam factum fuit de marquione Montis Ferrati et sua filia, quondam dicti domini regis Castelle, et de hiis est communis vox et publica fama in locis predictis.

Item, quod in medio dicti gradus de Salsis, in fundo dicti gradus, est quidam magnus lapis et amplius qui communiter et vulgariter vocari et nominari consuevit tantis retro temporibus quod in contrarium memoria hominum non existit, qui lapis seu lausa publice et palam ibidem apparet et videri, tangi et sentiri potest. Et de hiis est et fuit temporibus supradictis communis vox et fama publica in locis predictis.

Item quod olim domino Philippo, Dei gratia Francorum rege, existente in Aragonia seu in Cathalonia, pecuniam et alias res que eidem de regno Francie mitebantur gentes domini regis senescallie Carcassone ducebant et guidabant usque ad dictum fontem de Salsis tanquam ad limites regni Francie et ibidem gentes domini regis Majoricarum qui nunc est, tanquam in principio terre Rossilionis, dictam pecuniam et res in suo guidagio recipiebant et guidabant et de hiis est communis vox et fama publica in locis predictis et circumvicinis.

Notes

1 Auldricii

2 Torrelh.

3 Ms : quod.

4 Ms : Carc'ati

5 et lanis

6 comperi

7 quem

8 vicayria

9 vicayria

10 o

11 Boslay

12 sarj –

13 Murrafesii

14 En marge : de interfecto juxta fontem.

15 En marge : De guidagio peccunie que portabatur custodibus regis Majoricarum

16 En marge : De decima recepta per archiepiscopum et capitulum Narbone usque ad gradum.

17 En marge : de lausa.

18 Ici une 3e main.

19 ssio

20 Ces 4 mots en interligne.

21 Ms : dixisse.

22 Ms : decimat.

23 Corr. de 17

24 Corr. de : fuit condempnatus.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur les frontières du royaume dans la vicomté et diocèse de Narbonne (Archives nationales, J 1029, n°9)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete56/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page