IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Mont Domme (Périgord)

Archives nationales, J 896, n°15

Enquête

[1]

Memoriale sit quod anno Domini millesimo CCCo decimo, nos, G. de Sabanaco, legum doctor, recepimus comissionem nobis factam per nobilem virum dominum Johannem de Arreblayo, militem domini nostri regis Francorum illustrissimi, senescallum ejus. Petragoricensem et Caturcensem, ac discretum virum dominum Matheum de Curtibus Jumellis, legum doctorem, judicem ordinarium Caturcensem, cujus tenor talis est :

Matheus de Curtibus Jumellis, legum doctor, judex ordinarius Caturcensis, et Johannes de Arreblayo, miles domini regis nostri Francie ejusque senescallus Petragoricensis et Caturcensis, venerabili et sapienti viro domino G. de Sabanaco, legum doctori, clerico dicti domini nostri regis, salutem et dilectionem sinceram. Literas regias patentes nos recepisse noveritis in hec verba :

Ph. Dei gratia Francorum rex senescallo Petragoricensi et magistro Matheo de Curtibus Jumellis, clerico, et judici nostro ordinario Caturcensi, salutem. Suplicaverunt nobis consules Montis Dome ut, cum ipsi quatuor milia l.t. in quibus, certa de causa, nobis solvenda per nostram curiam condempnati fuerunt, quamque peccunie summam pro constructione murorum et pontis dicti loci dicimur liberaliter concessisse non possint solvere sine distractione et alienatione bonorum suorum etiam inmobilium perpetua et irrevocabili detrimento ipsorum, ex quibus nonnullos ipsorum oporteret tanquam exules extra patriam mendicare, vellemus sibi super hoc graciam aliquam misericorditer facere et de oportuno remedio providere, quocirca vobis comittimus et mandamus quatenus, vocatis evocandis, de statu dicte ville et possibilitate ipsorum solvendi predicta et omnibus aliis circumstanciis, vos celeriter cum diligentia informetis, informationem quam super hec feceritis nobis sub vestris sigillis inclusam quam cicius remissuri. Datum Parisius XXVIo die Aprilis anno Domini MoCCCo decimo.

Hinc est quod cum nos ad faciendum informationem de qua fit mencio in litteris regiis suprascriptis non vaccare presencialiter, aliter dicti domini regis negociis occupati, comittimus et mandamus vonis quatinus informationem ipsam loco nostri faciatis et compleatis celeriter, juxta supradictarum literarum regiarum tenorem. Super hiis enim vobis comittimus voces nostras et mandamus quorum interest ut vobis pareant efficaciter in hac parte. Datum Petragor. die martis ante festum Cathedre Sancti Petri, anno Domini milesimo CCCo decimo, dictam informationem nobis quam cicius relaturi seu remissuri in scriptis. Datum ut supra.

Auctoritate cujus comissionis nobis presentate per consules bastide regie Montis Dome, citari fecimus ante festum beati Gregorii, anno quo supra, apud Salviacum, dyocesis Caturcensis, coram nobis dictos consules necnon magistrum Martinum de Gorsolis, procuratorem regium senescallie predicte, processuros coram nobis, juxta formain comissionis predicte, et dictis die et loco, comparuerunt coram nobis consules pro se et magister Stephanus Gay, notarius regius, substitutus a dicto magistro Martino ad presentem causam literatorie, nomine procuratoris dicti domini regis, fidem faciens de substitutione sua et mandato per quasdam patentes literas sigillatas sigillo dicti procuratoris, ut in prima facie apparebat, cujus tenor talis est :

1 Noverint universi quod, cum nos Martinus de Gorsolis, clericus, procurator regius in senescallia Petragoricensi et Caturcensi, in negocio infrascripto intendere nequeamus, aliis negociis regiis occupati, facimus, substituimus et loco nostri ponimus procuratorem substitutum domini nostri regis et nostrum magistrum Stephanum Gay, notarium regium, ad promovendum, prosequendum et procurandum jus regium coram venerabili et discreto domino Geraldo de Salbanaco, legum doctore clericoque dicti domini regis, in causa sibi subdelegata per nobilem et potentem virum dominum senescallum Petrag. et Caturcen. et per dominum Matheum de Curtibus Jumellis, judicem ordinarium Caturcen. super quadam informatione facienda ad requestam consulum Montis Dome, auctoritate quarundam literarum regiarum, dantes et concedentes speciale mandatum dicto substituto informandi dictum dominum Geraldum quod habitatores et consules Montis Dome, inspectis condicionibus et facultatibus ipsorum, possint satisfacere de summa 4000 l.t. in quibus fuerunt condempnati dicto domino nostro regi ita quod, satisfacto de summa hujusmodi, non oportebit eos extiti patriam, mendicare et alia omnia et singula faciendi que nos faceremus vel facere possemus si presentes essemus, ratum et gratum habentes quicquid per dictum substitutum pro jure regis actum fuerit vel aliter procuratum. Datum sub sigillo nostro Lauzerte die sabbati ante festum beati Gregorii, anno Domini millesimo CCCo decimo.

Dicti vero consules ad declarationem contentorum in dicta comissione tradiderunt nobis in presentia dicti procuratoris quosdam articulos quorum tenor talis est :

ARTICULI : Coram vobis, venerabili et discreto viro domino Geraldo de Sabanaco, auditore in hac parte dato, dicunt, proponunt, et probare intendunt Guillelmus de Caslario, Aymericus Fabri, Raymundus de Maraval, Johannes Garriga, Stephanus de Ramponio, et Raymundus de Monservel, consules Montis Dome, nomine consulatus et universitatis ipsius loci, ad regiam curiam et vos de et super contentis in comissione vobis facta informandi, ea que sequuntur :

Primo quod habitatores Montis Dome sunt, exceptis paucis, juvenibus, a fundatione ipsius loci citra, ibidem procreatis, alienigene et ex diversis locis ad ipsum locum confluxerunt ac etiam advenerunt, propter quod habent rares hereditates et pauca bona inmobilia possident, quia habitatores castrorum circunvicinorum, videlicet de Doma Veteri, de Castronovo de Monte Forti et aliorum locorum circunvicinorum tenent et possident et ab antiquo tenuerunt et possederunt et ad ipsos jure hereditario pertinuerunt in majori parte bona inmobilia ipsi loco Montis Dome vicina et propinqua.

Item quod omnes habitatores Montis Dome vel quasi sunt agricultores et ex hoc victum suum querentes.

Item quod dicti habitatores sunt adeo pauperes et indigentes quod vix est unicus, inmo nullus qui habeat redditus vel exitus vel bona alia ex quibus posset suum hospicium et familiam sustentari.

Item quod dicti habitatores pro majori parte suis operibus et labore et agricultura querunt et procurant et maxime extra locum Montis Dome sibi necessaria ad victum et ad sustentationem ipsorum.

Item quod vix omnia bona sua sufficerent ad 4000 l. solvendum vel expendendum in opere murorum vel pontis [2o peau] ipsius loci et si hoc contingeret attemptari, major pars ipsorum fugerent tanquam exules mendicando et jam plures, ob timorem premissorum, aufugerunt et de dicto loco recesserunt propter timorem condempnationis 4000 librarum predictarum.

Item quod ipsi habitatores sunt et fuerunt quam plurimum honerati pro constructione pontis lignei per ipsos supra flumen Dordonie edificati et in magnis peccuniarum quantitatibus erga plures propter fustam et propter necessaria diversi modo obligati, qui pons jam ruptus est et habent eundem magnis expensis et laboribus reparare.

Item quod dictus locus Montis Dome est saxosus et quasi sterilis et in alta montanea situatus et cum magna difficultate ibi victualia et necessaria adportantur.

Item quod singulis annis vel quasi oportet ipsos consules plures passus et vias periculosas in introitu vel circa dicti loci facere vel reparare et tam in hoc quam in deffendendo se et habitatores et juratos suos a baronibus circunvicinis qui sunt eisdem invidi et exosi, pro eo quia se deffendunt et conantur eorum malicias refrenare, oportet ipsos consules multas expensas facere ac etiam sustinere in tantum quod satis habent et haberent facere ad ista solummodo supportanda.

Item quod propter indigenciam et paupertatem habitancium predictorum dictus locus Montis Dome caret et caruit operatoriis pannorum et ad alia loca habitatores predicti habent recursum pro emendis pannis necessariis eisdem.

Item quod dictus locus est extra omne iter ex quo possent utilitatem consequi habitatores ipsius loci vel aliqualiter comodum aliquod recipere vel habere,

Item quod premissa sunt notoria vel quasi et de hiis est publica vox et fama in patria et in locis ipsi loco Montis Dome circunvicinis.

Ex quibus premissis liquet et liquere potest quod ipsi consules et habitatores Montis Dome dicta 4000 l. non possunt vel possent solvere et quod propter hoc oporteret nonnullos ex ipsis tanquam exules recedere ac etiam mendicare, ideoque suplicant humiliter et devote magestati et celcitudini regie quod dignetur pietatis intuitu misericorditer agere cum eisdem et talem graciam facere de premissis quod in dicto loco possint vivere et remanere et quod ipsos cum liberis et uxoribus non oporteat exules recedere ac etiam misere mendicare.

Et, facta copia de dictis articulis dicto procuratori substtituto, prefati consules petierunt tam super contentis in dictis articulis quam comissione predicta testes suos interrogari et examinari per nos juxta formam comissionis nostre predicte et nichilominus produxerunt ad probandum intentionem suam magistrum Poncium Mala Fayda de Castronovo, magistrum G. La Valeta de Castronovo, dominum Guausbertum La Vernha, militem, de Gaulejaco, Aymericum de Engolisma, domicellum, de Rupe Nadolii, dominum Grimoardum Presbiteri, rectorem ecclesie de Sancta Nadalena, fratrem Raymundum La Pomareda, fratrem Raymundum dal Busso, de Ordine Minorum, de conventu Sarlatensi, Bernardum La Gresa de perrochia Sancti Marcialis, dominum Radulphum de Albussone, militem, dominum Johannem Sorbaytel, rectorem ecclesie de Candorn, magistrum Guillelmum de Petralevata, jurisperitum, de perrochia Sancti Martialis, fratrem P. Rup. et fratrem Amalvinum Fabri, Ordinis Fratrum Minorum de conventu Sarlatensi, Radulphum Fayditi, Bertrandum Donadio de Turnaco, Stephanum La Gresa, dominum Stephanum La Monia, rectorem ecclesie de Cledulio, dominum P. Lamonsia, rectorem ecclesie de Sancto Germano, Raymundum de Rupe, domicellum de Salviaco, Geraldum de Caychaco, magistrum Bernardum de Rupe, dominum G. Pictavini, rectorem ecclesie de Ganner, P. de Podio Folca, magistrum Arnaldum de Codico, seniorem, Raymundum Medici, burgensem de Salviaco, qui juraverunt in presencia dicti procuratoris substituti super predictos dicere veritatem et deposuerunt singulariter et secrete prout inferius in eorum depositionibus continetur.

Dictus vero procurator substitutus protestatus fuit et protestationes suas infrascriptas tradidit in hunc modum :

Et dictus procurator regius protestatus fuit quod ipse non consenciebat alicui informationi vel aprisie ordinarie vel extraordinarie per nos facte vel faciende.

Item fuit protestatus super productione testium productorum in dicta informatione de dicendo et obiciendo contra ipsos et dicta eorundem.

Item fuit protestatus de proponendo et probando si opus fuerit factum contrarium propositum per consules supradictos et quod possit jus regium proponere et probare loco et tempore competenti si et prout sibi visum fuerit expedire, et de omni jure regio fuit protestatus, quas protestationes peciit poni et inseri in hujusmodi informatione et processu.

Quibus protestationibus contradixerunt dicti consules quatenus faciunt contra ipsos et de contrario protestati fuerunt. Quibus testibus diligenter per nos examinatis, dictis consulibus offerentibus se paratos plures alios testes super hiis producere coram nobis, nos, comissarius predictus, efrenatam testium multitudinem ulterius non duximus admittendam et presentem informationem sub sigillo nostro clausam dictis dominis duximus remittendam.

Sequuntur depositiones etc.

[3o peau]

Secuntur depositiones testium productorum per partem consulum Montis Dome.

I. Dominus Grimoardus Fabri, rector ecclesie de Sancta Nadalena, testis juratus et diligenter interrogatus [1] ... dixit se scire contenta in dicto articulo fore vera. Interrogatus qualiter scit dixit pro eo quia ipse, antequam bastita Montis Dome fieret, sciebat conditionem loci et nullas erat ibi habitatos et ipse morabatur ibi prope in ecclesia de Bosico, et videt adhuc quod vicini qui terras tenebant tenent adhuc hodie pro majori parte.

... dixit dictum articulum esse verum. Interrogatus qualiter scit, dixit quod ideo quia ipse moratus fuit in dicta bastita per viginti quinque annos continue et habuit curam animarum hominum dicte bastite et cognoscit habitantes ibidem nec cognoscit ibi aliquem qui possit vivere nisi juvaret se vel de mercibus vel de labore.

..... videt et audit cotidie quod due partes habitancium in dicta bastita vivunt de agricultura.

..... credit quod multi recederent et mendicarent si contingeret quod solverent dictam summam.

... dixit se nescire.

..... sic videt et audit cotidie.

..... consules dicte bastite reparant frequenter passus et vias et litigant cum baronibus et vicinis suis et credit quod idcirco multas expensas faciant.

..... non vidit in dicta bastita operatoria pannorum et videt quod habitatores dicte bastide vadunt apud Sarlatum et apud Gordonium pro emendis pannis quando indigetur eis.

... dixit quod dictus locus est extra iter, quod iter antiquum et rectum est extra bastidam et non videt quod gentes ascendant ad dictam bastidam nisi hibidem haberant facere.

dixit quod fama est de hiis que supradixit inter illos qui sciunt condicionem loci.

II. Magister Poncius de Mala Fayda, testis juratus etc. ..... qui est oriundus et habitator de Castro Novo, [1] ... dicit ipsum esse verum. Interrogatus qualiter scit, dixit quod ideo quia ipse prope bastidam est mancionarius, et fuit presens, ut dixit, quando in dicta bastida fuit palus positus et vidit quod habitatores dicte bastide venerunt ad dictam bastidam aliqui de Sarlato, aliqui de Gordonio, aliqui de Castronovo, aliqui de Baynaco et de aliis locis etiam longinquioribus et magis propinquis dicte bastide.

dixit ..... quod ideo quia quilibet habitatorum predictorum cum artificio suo querit victum suum ibidem et alibi et pro eo quia non est ibi aliquis qui de suo ibidem possit vivere nisi modo predicto.

..... videt quod habitatores dicti loci vel eorum major pars non habent quid comedant nisi cum suis industria et labore, ut supradictum est, quererent victum suum et pro eo quia circunvicini dicti loci tenent et habent terras que sunt circa dictam bastidam pro majori parte et fructus recipiunt eorundem.

..... vidit et audivit dictos consules querentes et ementes ligna dicti pontis in honore de Castro Novo et aliis locis circunvicinis et credit et pro certo quod pro dictis lignis sint adhuc obligati penes venditores dictorum lignorum in magnis et diversis pecuniarum summis.

.....

..... pluries vidit quod dicti consules reparaverunt et reparare fecerunt plures pasus et vias circunvicinos dicte bastide et pro eo quia pluries vidit quod litigaverunt et cotidie litigant cum baronibus circunvicinis et advocatos conduxerunt et multas et varias expensas fecerunt et faciunt pro premissis et pro deffendendis juratis dicte bastide et pluribus aliis negociis.

..... ipse cepissime et quasi de die in diem vadit ibi et nunquam vidit ibidem opertorium pannorum.

..... nescit quod ibi scit (sic) iter, item quia iter publicum et comune non est ibi, ymmo juxta Domam Veterem nec scit quod aliquis vadat ad dictam bastidam nec haberet ibi specialiter facere.

[4o peau] ..... ita est vox et fama comunis inter circunvicinos dicte bastite.

III. Dominus Radulphus de Albussone, miles, oriundus et mancionarius loci de Sarlato, testis etc. .....

..... ipse, ut dixit, interfuit quando dicta bastida Montis Dome fuit hedificata et quando palus fuit ibidem fixus. Item vidit quod tunc temporis aliqui habitatores non erant in dicto loco et quod aliqui venerunt ibi tunc de Sarlato, aliqui de Castro Novo, aliqui de Doma Veteri, pro habitando in dicta bastida, et alii de locis aliis longioribus dicte bastide et propinquioribus. Item et pro eo quia illi qui tunc habebant terras et possessiones, qui sunt circumvicini dicte bastide, circa dictam bastidam Montis Dome, adhuc easdem tenent et possident et fructos recipiunt ex eisdem.

..... ipse habet in dicta bastida plures emphietotas qui sibi minutatim debent bene ut dixit, annuatim 100 s. caturcensium de sensu seu canone, a quibus non potest habere dictum sensum seu canonem propter eorum paupertatem, nec ab aliquibus de predictis habere potuit duo anni sunt elapsi.

..... videt cotidie dictos habitatores vel eorum majorem partem intendere agriculture ex querentes extra dictum locum Montis Dome sua necessaria .....

dicit quod credit quod locus Montis Dome quatuor milia librarum in aliquibus usibus non possent expendere, inmo si contingeret quod ad hoc compellerentur, dixit se credere quod major pars habitatorum dicti loci dictum locum dimitterent et ut exsules fugerent ab eodem mendicando. Interrogatus quare credit, dixit quod ideo quia scit eos ita paupertate gravatos et opressos, ut dixit, quod sensus debitos per ipsos seu canones etiam non possunt solvere nec honera etiam ordinaria sustinere.

..... vidit fieri dictum pontem per dictos consules cum magnis laboribus et expensis, item et ..... audit quasi de die in diem quod homines a quibus empta fuerunt ligna ex et de quibus factus fuit pons predictus conqueruntur de dictis consulibus pro eo quod sibi non satisfaciunt de precio dictorum lignorum, item et pro eo qui scit et videt quod dictus pons per inundationem dicti fluvii Dordonie est ruptus et destructus, ita quod non potest nisi cum magnis expensis reparari.

..... plurico vidit contenta in eo.

..... vidit pluries quod dicti consules reparari fecerunt plures passus et vias periculosas circa locum Montis Dome, item et quia vidit quod ipsi de die in diem pro deffendendis habitatoribus dicti loci plura expendunt litigando cum baronibus circunvicinis et multas expensas in hiis et aliis ville Montis Dome negociis faciunt de quibus solis satis haberent facere, ut ipse credit.

..... ipse fuit pluries apud Montem Dome et non vidit ibidem oper[a]torium pannorum, vidit etiam pluries quod habitatores dicti loci pro hemendis pannis accedunt et vadunt apud Sarlatum et apud Gordonium quando eis indigent.

..... locus de Monte Dome est in quodam magno monte et locus devius2, ita quod non vidit quod aliquis veniret ibidem non haberet ibidem specialiter negocium expedire ; item et quia iter publicum et comune non est in loco illo, inmo est prope Doma La Velha in pede montis.

..... hoc publice et notorie apparet, ut supra deposuit, et de predictis est vox et fama predicta in locis circunvicinis dicte bastide et in patria circunvicina.

IV. Raymundum de Pomareda, Ordinis Fratrum Minorum, de conventu Sarlatensi ..... [1] ..... dictum articulum esse verum. ..... ipse vidit et audivit a principio, quando dicta bastida constructa fuit, quod plures habitatores dicti loci, qui nunc sunt, exceptis quibusdam juvenibus, a tempore constructionis dicte bastide citra procreatis, venientes ad dictum locum de locis [5o peau] diversis et extraneis et etiam de longinquis partibus pro facienda mancionem ibidem, invenerunt terras et possessiones et alia bona inmobilia circa bastidam Montis Dome occupatas per habitatores castrorum et locorum circunvicinorum qui adhuc, ut dixit, pro majori parte tenent easdem et fructus inde percipiunt ita quod habitatores Montis Dome nichil ibi percipiunt.

..... non est ibi aliquis, ut ipse credit, qui posset vivere secundum ejus persone decenciam de suis redditibus seu exitibus seu bonis nisi laboraret et super industriam suam sibi neccessaria procuraret.

..... vidit et audivit pluries dictos habitatores vel majoram partem eorum vaccantes agriculture et inde provisionem suam querentes et victum, et potissime extra locum Montis Dome.

..... non habent redditus exitus, sive bona, ut sibi videtur, de quibus possent talia honera ita gravia subportari. Item dixit quod audivit quod plures, timore hujusmodi condempnationis jam affugerunt de loco Montis Dome et credit propter hoc quod aliqui fugerent qui sunt ibi si condempnatio seu summa in dicto articulo contenta levari inciperet ab eisdem.

..... vidit dictos consules pro construendo dicto ponte laborantes et procurantes ligna et alia necessaria pro dicto ponte et ministrantes necessaria operariis qui ibi dictum pontem construebant. Item et quia audivit a pluribus quod dicti consules, pro lignis emptis per ipsos pro dicto ponte, sunt pluribus adhuc creditoribus et dictorum lignorum venditoribus obligati. Item et quia vidit dictum pontem dirutum, ut dixit, de novo, in quo multum opportebit dictos consules laborare et expendere si eundem reficere velint.

..... sic videt quasi de die in diem et vidit pluries.

dixit quod vidit pluries quod dicti consules reficiunt passus et vias et refecerunt et litigant et litigaverunt cum baronibus et vicinis suis, et dixit se credere quod ob hoc faciunt et fecerunt plures et varias expensas.

dixit quod ipse frequenter fuit in dicta bastida et non vidit ibidem operatorium pannorum nec scivit quod esset ibi nec audivit.

dixit que ipse nescivit quod esset iter per dictam bastidam, excepto quod aliqui arestati et illi habent facere cum senescallo multociens ibi veniunt.

dixit quod ..... est vox et fama comunis inter illos qui sciunt condicionem dicti loci.

V. Frater P. de Rupe, de Ordine Fratrum Minorum de conventu Sarlkatensi, testis etc......

..... ipse bene recordatur quando dicta bastida fuit constructa etbpost modum pluries fuit in bastida predicta et vidit et videt frequenter, prout in articulo continetur.

dixit quod ipse habet notitiam habitatorum dicte ville et nescit si aliquem qui posset competenter de suis redditibus sustentari.

dixit quod habitatores dicte bastide ex labore manuum suarum et agricultura querunt et procurant sibi victum.

..... audivit a bonis quod octo foci jam recesserunt timore condempnationis predicte.

..... ita audivit, ut dicit, a pluribus bonis secundum quod in dicto articulo continetur.

..... ita vidit et pluries.

..... ita vidit pluries et in pluribus casibus et diversis.

dixit quod ipse nunquam vidit nec audivit quod in loco Montis Dome esset operatorium pannorum et tamen pluries et sepe fuit in dicto loco.

dixit quod dictus locus est extra iter, hoc salvo quod illi qui habent ubi facere aliquociens ibidem veniunt pro suis negociis specialibus.

dixit quod de hiis de quibus supra deposuerat est vox et fama publica inter illos qui sciunt conditionem loci bastide Montis Dome.

VI. Raymundus La Roca, domicellus, de Salviaco, testis etc.

dixit se recordari quando bastida Montis Dome fuit primo co[n]structa et antea nullus habitabat ibidem et [6o peau] idcircoscit quod illi qui ibi nunc habitant sunt alienigene, exceptis illis qui ibi postea nati sunt. Et sunt triginta anni vel circa quod fuit hedificata. Item dixit se scire quod habitatores dicte bastide non habent tanta bona inmobilia quod possent inde vivere nisi aliunde quererent sibi victum. Item dixit se scire quod habitatores dicte bastide que omnes querunt et procurant sibi victum extra bastidam et de labore suo et agricultura sustentantur. Interrogatus qualiter scit, dixit quod ideo quia ipse frequenter vadit ad dictum locum et videt et vidit frequenter ea que dixit et a pluribus bonis etiam sic audivit. Item dixit quod si habitatores dicte bastide cogerentur solvere quatuor milia l.p. opporteret quod magna pars eorum fugeret de loco et irent3 mendicando, et, exceptis decem focis, alii non habent quid comedant quia ipse habet noticiam eorundem nec credit quod ibi remanerent quinquaginta foci. Item dixit se scire quod dicta bastida est in loco saxoso, alto scituata et sterili, et victualia ibidem cum magna difficultate portantur. Item dixit quod, licet ipsi in dicta bastida frequentissime fuerit, non vidit tamen quod ibidem esset operatorium pannorum, nec vidit nec scivit quod ibi esset iter publicum nisi quod illis tantum qui habent facere in dicta bastida pro suis negociis.

Super aliis interrogatus dixit se credere quod contenta in articulis sint vera pro eo quia ita publice et comuniter dicitur.

VII. Dominus G. Peytavini, rector ecclesie de Ganmeriis, dyocesis Petragoncensis, testis etc. .....

dixit se scire contenta in primo articulo fore vera, ideo quia ipse fuit in loco ubi est dicta bastida antequam contrueretur ibidem et postmodum fuit ibi frequentissime et vidit et videt pluries, ea que in articulo continentur.

dixit quod ipse habet noticiam personarum dicte bastide et nescivit nec scit nec credit quod ibidem sit aliquis qui de suis bonis redditibus seu exitibus possit comode sustentari.

dixit quod habitatores dicte bastide fere omnes querunt sibi victum extra locum predictum de agricultura sua et labore, et hec dixit se scire quia sic vidit et videt frequenter, quia est eorum vicinus.

dixit quod si habitatores predicti cogerentur solvere quatuor milia librarum oporteret majorem partem eorum dimittere locum predictum et ipse, ut dixit, cognoscit eos et scit eos esse pauperes et mendicos, paucis exceptis, et audivit dici quod aliqui jam aufugerunt de dicta bastida timore condempnationis predicte et res suas de dicta bastida abstraxerunt.

dixit quod habitatores predicti sunt obligati in pluribus quantitatibus peccunie versus plures a quibus habuerunt fustam pro constructione pontis predicti, et hoc dixit se scire quia audivit quod homines de Sancto Albano et de Sancto Marciali conquerebantur de eis pro eo quia sibi dicti habitatores non satisfaciunt de hiis in quibus sibi tenentur pro fusta dicti pontis. Item dixit se scire quod dictus pons est modo ruptus et ipse hoc vidit et pro eo reparando oportebat facere multas et varias expensas.

dixit quod dicta bastida est in loco saxoso quasi sterili et in alta montanea scituata et quod victualia et necessaria ibidem cum magna difficultate apportantur et sic dixit se vidisse pluries et sic videt quando est ibidem.

dixit se scire contenta in dicto articulo fore vera ideo quia sic videt et vidit frequentissime.

dixit quod ipse fuit frequentissime in dicto loco et nunquam vidit ibidem oper[a]torium pannorum nec vidit nec scivit quod ibidem esset iter publicum nisi tantum pro illis qui habent facere in dicta bastida.

Super decimo dixit quod super hiis que supra dixerat est vox comunis et fama inter illos qui sciunt conditionem loci.

VIII. Magister Bernardus Rocas, de Salviaco, jurisperitus, testis etc.

..... ipse fuit in loco ubi [7o peau] dicta bastida nunc est antequam ibidem esset costructa, et non vidit quod aliquis ibidem moraretur ; itam quia credit quod circunvicini dicte bastide qui ante tenebant terras dicte bastide circunvicines adhuc eas teneant pro majore parte, et fideo credit quod dicti habitatores pauca bona habeant inmobilia,

dixit quod habitatores predicti sunt adeo pauperes et indigentes quod non est unus qui habeat redditus vel exitus ex quibus posset se et suam familiam sustentari. Interrogatus de causa sciencie, dixit quod habet noticiam eorundem et scit eosdem pro majori parte esse indigentes et pauperes.

dixit quod credit quod dicti habitatores pro majori parte extra locum Montis Dome cum agricultura et suorum manuum labore procurant sibi et sue familie victum. Interrogatus quare credit, dixit quod ideo quia ita vidit pluries.

dixit quod ipse credit contenta in dicto articulo fore vera et pro certo. Interrogatus quare credit, dixit quod ideo quia scit eos, ut supra dixit, pro majori parte esse pauperes et mendicos.

..... vidit multum laborare predictos homines in constructione dicti pontis et multa expenderunt in eo, ut credit. Dixit eciam se vidisse quod dictus pons de novo est ruptus.

dixit quod dictus locus Montis Dome est quasi sterilis et saxosus et in alta montanea situatus, et credit quod ideo cum magna difficultate ibidem victualei aportentur. Interrogatus qualiter scit [dixit] quod ideo quia scit et novit conditionem loci quia ibi fuit frequentissime.

dixit se credere contento in eo fore vera.

.....cepissime ibi fuit et non vidit aliquos operatorium ibidem pannorum et propter hoc credit quod eos oporteat alibi pannis recurere (sic) quando indigent.

dixit quod dictus locus est extra omne iter ex quo hebitatores dicti loci possint consequi utilitatem vel comodum recipere vel habere nisi tantum de illis qui ibidem pro suis specialibus negociis expediendo confluunt. Interrogatus quomodo scit, dixit quod quia ita cepissime vidit.

dixit quod de hiis de quibus supra deposuit est publica vox inter illos qui habent noticiam dicti loci.

IX. Dominus Guausbertus Lavernha, miles, dominus de Gaulegiaco, testis, etc.

..... ex diversis locis gentes et habitatores in dicto loco evenerunt et idcirco habent raras hereditates et ideo etiam quia habitatores locorum circunvicinorum, videlicet de Doma Veteri, de Castro Novo, de Gaulejaco et de aliis locis circunvicinis, tenent et possident pro majori parte inmobilia ipsi loco Montis Dome vicina et propinqua.

..... habitatores dicti loci sunt quam plurimum pauperes et indigentes et non habent redditus vel aliquos proventus nec aliquas mercaturas sequuntur ex quibus possent se et familiam suam sustentare.

..... habitatores dicti loci pro majori parte suis operibus et labore et agricultura querunt et a tempore costructionis dicte bastide citra quesierunt sibi necessaria et alia quibus indigent [8o peau].

..... si contingebat quod solverent dictam summam, jam oporteret quod propter eorum inopiam major pars dicti loci fugeret et jam credit quam plures4 excurrunt ratione dicte condempnationis.

..... dicti habitatores sunt multum honerati pro costructione pontis dicti loci et sunt obligati bene in centum libras et amplius, ut ipse credit, hominibus loci et perrochianis de Gaulejaco et si haberent unde, quod oporteret eisdem quod repararent dictum pontem.

..... ita vidit, et aparere potest per inspectionem dicti loci.

..... videt et vidit pluries quod consules dicti loci reparaverunt plures vias et passus periculosos in introitu et exitu dicti loci, et opportet quod plura expendant in litigando cum baronibus et vicinis suis et plures expensas faciunt in deffendendo se ab eisdem.

..... dictus locus caret omni operatorio pannorum nec ibidem posset inveniri unde bonus homo posset unas bonas caligas habere, quamobrem opportet quod habitantes in dicto loco hebeant (sic) recursum ad emendum pannum apud Sarlatum, apud Gordonium et alibi in circunvicinio dicti loci.

..... dictus locus est remotus ab omni itinere et est quasi in loco silvestri, nec haberent unde possent se sustentare et utilitate dicti itineris nec possunt inde aliquod commodum reportare.

..... de quibus supra deposuit sunt notatoria5 in partibus dicti loci ubi publice dicuntur et quod ita est veritas. Super aliis contentis in dictis articulis diligenter interrogatus, dixit se nichil aliud scire.

X. Magister Guillelmus de Petra Levata, jurisperitus parochie de Sancto Martiali, testis etc.

..... dixit quod habitantes in dicto loco habent raras et paucas hereditates quia dictus locus est de novo constructus et hedificatus et alii circunvicini habent et tenent et diu tenuerunt hereditates pro majori parte ad quos6 pertinent jure hereditario et ita vidit et audivit a tempore citra, quo habuit noticiam.

.....ipse cognoscit majorem partem bonorum hominum dicti loci et non est aliquis in dicto loco qui habeat aliquos redditus vel proventus ad sustendandum se et familiam suam, nisi aliter ex locis aliis sibi provideret.

..... habitantes in dicto loco, tam clerici quam mecanici et alie persone cujuscumque status sint querentes necessaria extra dictum locum pro victu suo et aliis quibus indigent.

..... sibi videtur et aparet per statum et aspectum dicti loci quod bona que sunt in dicto loco non sufficerent ad solvendum vel expendendum usque ad dictam summam in aliquo opere et credit quod si hoc contingebat fieri, major pars habitatorum dicti loci fugeret et iret mendicando.

..... pons qui est edificatus in flumine Dordonie prope dictum locum est ruptus et quod oportet quod reparetur, dum tamen habeant unde possint eum reparare, quod nequit fieri sine magnis expensis et laboribus habitancium in dicto loco.

..... ita aparet per inspectionem dicti loci ut in dicto articulo continetur.

..... quia consules dicti loci qui pro tempore fuerunt plures passus et vias periculosas in introitu et exitu dicti loci [9o peau] reparaverunt et quod opportet quod quando indigent teneant eos reparatos, necnon et litigant et diu litigaverunt cum baronibus circunvicinis suis et quantum possunt deffendunt de ab eisdem, ex quibus plures expensas faciunt et subportant.

..... non est oper[a]torium in dicto loco in quo panni vendantur propter eorum paupertatem et quod quicumque volens vel affectans pannum emere opportet quod accedat alibi ad emendum pannos7.

..... locus predictus est extra omne iter ex quo habitantes in dicto loco possent inde aliquod commodum reportare, immo dictum iter transit per Domam Veterem.

dixit quod premissa sunt vera et notatoria omnibus hominibus habitantibus in patria in circunvicinio dicti loci .....

XI. Bernardus La Gresa, perrochianus Sancti Marcialis qui moratur prope locum Montis Dome, testis etc.

..... dixit quod habitantes in loco Montis Dome, exceptis illis qui a pauco tempore citra sunt procreati, sunt alienigene et ex diversis locis ad dictum locum confluxerunt, videlicet de Castro Novo, de Sarlato, de Sancto Marciali et de pluribus et diversis locis, et ideo habent paucas hereditates in dicto loco ex eo quia ante costructionem dicte bastide habitatores locum circunvicinorum tenebant et adhuc tenent suo jure, pro majori parte, bona inmobilia prope dictam bastidam existencia exceptis nonis que a dicto tempore citra acquisiverunt. ..... Ita vidit et audivit.

..... ipse cognoscit majorem partem hominum habitancium in dicto loco et nullus est quem ipse cognoscat cui possint habundare bona sua, nec qui habeatur vel habere possit unde provideat sibi vel familie sue absque distraxione bonorum suorum.

..... habitantes in dicto loco8, aliqui vadunt extra dictum locum ad vendendum denariatas suas, alii remanent in operatoriis suis et alii in agricultura sua et querunt et procurant unde habeant victum suum et ita vidit et audivit diuj a tempore constructionis dicte bastide citra.

..... ipse scit et conoscit statum dicti loci et credit quod si contingebat quod solverent summam quatuor milium librarum predictarum, expenderent in opere murorum vel pontis dicti loci, quod oporteret quod medietas tocius loci Montis Dome venderetur vel alias aufugerent habitantes in dicto loco et credit quod, nisi esset hujusmodi condempnatio, essent plures habitatores in dicto loco.

..... consules dicti loci, predecessores istorum qui nunc sunt, construxerunt quendam pontem ligneum super flumine Dordonie et quod ipsi manulevabant et capiebantur arbores indifferenter a personis comorantibus in circunvicinio dicti loci et ab eodem loquente habuerunt quatuordecim arbores, tam querens quam castaneas et de valore, quarum promisserunt eidem satisfactor (sic) et valebant seu valere poterant, ut dixit, bene decem libr. turiensis (sic) monete [10e peau] de quibus nondum ei satisfecerunt, credens quod sint pluribus aliis personis obligati, ratione premissorum, et dictus pons ruptus est qui non potest absque magnis expensis et laboribus reparari.

Item super sexto articulo interrogatus, dixit quod locus Montis Dome est multum saxosus et sterilis et erat ante constructionem dicti loci et est in val de alta montanea scitus, et illa que adportantur ibidem et defferuntur, cum magno labore defferuntur et adportantur.

..... consules dicti loci plures passus et vias periculosas in introitu vel exitu dicti loci fecerunt et reparaverunt et quod ipsi, tam pro se quam pro juratis bastide dicti loci frequenter litigant cum baronibus et circunvicinis qui sunt eisdem invidi et exosi et ex istis oportet quod plures expensas faciant et satis sunt facturi et expedituri cum predictis.

..... non est aliquis in dicto loco qui teneat operatorium pannorum, nec est operatorium in quo possit unum par caligarum inveniri, nisi adportarentur ab aliquo alio loco.

dixit quod dictus locus est extra omne iter publicum ex quo possent aliquod comodum reportare, nec aliquis acessenderet (sic) in dicto loco nisi haberet ibidem aliqua negocia expedire.

dixit quod premissa de quibus supra deposuit sunt vera et notatoria et de eisdem est vox et fama publica in locis circunvicinis, Super aliis contentis in dictis articulis dixit se nichil scire.

XII. Stephanus La Gresa, perrochianus de Sancto Marciali prope locum Montis Dome, testis etc.

..... ipse fuit in constructione dicte bastide et quando palus fuit plantatus, ad quem locum plures homines ex diversis locis pervenerunt et hunc dictus locus erat multum desertus et circunvicini et barones qui morantur prope dictum locum tenebant et adhuc tenent pro majori parte bona inmobilia circunvicinia et propinqua9.

..... ipse neminem cognoscit in dicto loco qui posset se sustentare et habere victum suum et necessaria ex redditibus suis et dixit quod ipse cognoscit majorem partem hominum dicti loci.

..... habitatores in dicto loco pro majori parte labore suo et operibus suis, cujuscumque status sint, querunt et procurant panem suum et victum et maxime extra locum Montis Dome ad sustentandum se et alimentandum.

..... ipse scit vel scire credit facultates hominum dicti loci et credit quod si oportebat quod solverent summam dictarum 4000 l., quod opporteret eis quod venderent majorem partem omnium bonorum [11e peau] mobilium et inmobilium que habent, et, sicut dixit, quod ob timorem dicte condempnationis plures recesserunt a dicto loco et quod amplius si hoc contingeret fieri vel attemptari, quasi major pars habitancium exularet propter hoc10.

..... habitatores dicti loci plura expenderunt in constructione pontis lignei Montis Dome supra flumine Dordonie constructi et hedificati per eosdem et qui jam ruptus est et dixit quod multum sunt obligati quibusdam vicinis dicti loquentis qui adhuc conqueruntur de satisfactione arborum quas habuerunt ab eisdem et de quibus nondum est eis satisfactum.

..... dictus locus est scitus in magna rupe et alta montanea et est sterilis et absque utilitate ex se ipso nascente et omnia ea que ibidem aportantur, cum magna difficultate et magno labore aportantur.

..... consules dicti loci qui pro tempore fuerunt plures passus et vias periculosas in dicto loco reparant quando indigent reparatione et dixit quod ipse vidit locum predictum, et consules litigantes cum baronibus et circunvicinis suis, videlicet cum domino de Castro Novo et cum domino Girberto de Theminis et cum domino abbate Sarlatensi, cum gentibus de Gordonio et cum pluribus aliis baronibus et locis [sic] de circunvicinatu suo pro deffendendo et custodiendo dictum locum, et ex quibus oportuit et nunc oportet quod expendant plura et faciant magnos sumptus et expensas.

..... non est operatorium in dicto loco in quo aliquis nobilis posset invenire unde posset facere unam raubam et quod dictus locus caret et caruit pannis et vestibus idoneis ad induendum, ymo oportet quod habitatores dicti loci habeant recursum ad alia loca pro emendis pannis sibi necessariis ad induendum.

..... dictus locus est omnino extra iter et nullum iter rectum perinde transit, ex cujus transitu habitatores in dicto loco aliquod comodum inde possent reportare ; ymo iter publicum transit alibi nec iter publicum demo[n]strat quod [non] ascendatur in dicto loco nisi nessecitas hominis ibidem expedienda exigeret vel aliter expediturus esset in dicto loco.

dixit quod omnia et singula de quibus supra deposuit sunt manifesta et notatoria cuicumque persone scienti factum et conditionem dicti loci, et de hiis de quibus supra deposuit est vox et fama publica in patria et locis ipsi loco Montis Dome circunvicinis, et plura nescit de predictis, licet diligenter interrogatus.

XIII. Dominus Stephanus La Monsia, rector ecclesie de Cladolio, testis etc.

..... ipse recordatur de fundamento bastide Montis Dome et quando palus fuit plantatus ibidem, ad quem locum gentes ex diversis locis pervenerunt et quasi omnes sunt alienigene et extranei, exceptis juvenibus ab eo tempore citra ibidem procreatis, Et pro eo etiam dixit se scire quia ipse habet noticiam cum majori parte proborum hominum dicti loci, dicens quod ipsi habent raras et paucas hereditates et bona inmobilia, quia habitatores de circunvicinio dicti loci eadem tenent et possident pro majori parte, videlicet de Doma Veteri, de Castro Novo, de Rupe, de Garaco, de Monte Forti et de locis circunvicinis dicte bastide.

..... neminem in dicto loco cognoscit qui habeat aliquos redditus vel exitus ex quibus posset vivere et se et familiam suam sustentare et ex eo quia multum scit facultates hominum habitancium in dicta bastida.

..... pro majori parte habitantes in dicto loco, aliqui agricolendo et aliqui alii ministerium suum faciendo, querunt et procurant extra locum predictum Montis Dome ea que sunt sibi necesaria ad victum suum et cum magno labore oportet querere ea que sunt necessaria ad sustentandum eosdem.

..... ita pauca sunt bona inmobilia habitancium in dicto loco quod vix omnia bona sua sufficerent ad solvendum vel expendendum summam quatuor milia librarum et credit quod, ob timorem condempnationis, plures de dicto loco aufugerunt et credit quod major pars habitancium in dicto loco aufugerent si oportebat eos solvere vel expendere dictam summam.

dixit quod habitantes dicti loci sunt multum honerati pro constructione pontis lignei per ipsos in flumine Dordonie olim facti et nunc rupti propter inundacionem aque, et sunt pluribus creditoribus obligati in magnis pecuniarum summis pro constructione dicti pontis, et si oportebat eos reparare dictum pontem, plures summas pecuniarum expenderent. Inde interrogatus quomodo scit predicta, dixit quod quia plures creditores audivit conqueri de hiis que debentur sibi ex causis predictis et quia hoc apparet per inspectionem dicti loci.

..... hoc apparet cuilibet intuendi dictum locum11.

... dixit quod consules dicti loci plures passus et vias periculozas reparaverunt in introitu dicti loci et plures expensas oportet eos facere in defendendo se et juratos suos a baronibus et vicinis suis et dixit quod plures passus sunt qui indigent reparatione, et cum predictis dicti consules haberent satis expendere, nec oporteret quod alibi aliquas alias expensas facerent vel subportarent. Interrogatus qualiter scit, dixit quod quia de die in diem videt predicta.

..... in dicto loco nullum operatorium est pannorum, ymmo dictus locus caret operatoriis et habitantes in dicto loco, quando volunt emere pannum, oportet quod vadant alibi emptum pannos quibus indigent.

..... locus predictus est extra iter, nec est aliquod iter ibidem ex quo posint aliquod comodum reportare.

... dixit quod premissa de quibus supra deposuit sunt manifesta et notoria cuicumque maneriei gentis et de hiis de quibus deposuit est vox et fama publica in circunvicinio dicti loci et plura nescit de predictis diligenter interrogatus.

XIV. Petrus de Podio Folca de Salviaco, testis etc. .....

dixit quod bastide Montis Dome fuit constructa, incepta ex personis alienigenis et de diversis locis ibidem confluxerunt et credit, ut dixit, quod habeant paucas hereditates et bona inmobilia quia majorem partem bonorum inmobilium tenent homines de Doma Veteri et de locis circumvicinis quorum erant ante co[n]structionem dicti loci.

... dixit se pertinens nihil cire de contentis in eo.

... ..... videt majorem partem hominum habitancium in dicto loco agricultores et alii vadunt extra dictum locum, quesitum ea que sunt sibi neccessaria ad sustentandum, et non cognoscit aliquem qui possit de suis redditibus vel exitibus vivere.

..... locus Montis Dome est nimis pauper ad solvendum vel expendendum quatuor milia libras in opere murorum vel pontis et credit quod si contingeret solvere dictam summam, quod totus locus esset exulatus.

dixit se nichil scire nisi per auditum dici.

[13e peau]

.. dixit quod dictus locus est in alta montanea et saxosus et locus sterilis et ea que adportantur ibidem, adportantur cum12 magna difficultate et cum magno labore.

..... dicti consules faciant plures expensas in co[n]struendo et reparando vias et passus dicti loci, quia vix vadit in dicto loco quin inveniat reparatores viarum et passuum et credit quod plures expansas faciant in defendendo se et habitatores suos a baronibus de circumvicinio dicti loci.

..... sibi videtur quod nullum operatorium est in dicto loco de raubis nobilibus.

... dixit quod dictus locus Montis Dome est extra omne iter et nullus homo vadit in dicto loco ratione itineris nisi aliter esset expediturus ibidem.

... dixit quod de his de quibus supra deposuit est vox et fama in circumvicinio dicti loci et plura nescit de predictis.

XV. Magister Geraldus13 de Villeta, notarius domini nostri regis de Castro Novo, testis etc.

..... videt et vidit cothidie quod habitantes apud Castrum Novum, apud Rupem de Gachaco et apud Montem Fortem habent et tenent hereditates et bona inmobilia que sunt in circumvicinio Montis Dome et quod habitantes in dicto loco evenerunt de diversis partibus ad dictum locum Montis Dome, prout credit.

..... habitatores dicti loci sunt quam plurimum pauperes et indigentes et non habent redditus vel aliquos perventus nec aliquas mercaturas sequuntur ex quibus possent se et familiam suam sustinere.

..... habitantes Montis Dome pro majori parte suis operibus et labore et agricultura querunt, et a tempore dicte bastide quesierunt sibi necesaria et alia quibus indigent.

..... si contingebat quod solverent dictam summam jam opporteret quod, propter solutionem dicte summe et propter eorum inopiam, aufugerent a dicto loco Montis Dome.

..... dicti habitatores sunt multum honerati pro constructione pontis lignei dicti loci et sunt pluribus creditoribus obligati et credit quod si haberent unde, quod oporteret eosdem reparare dictum pontem qui de novo est ruptus.

..... ita vidit et apparere potest per inspectionem dicti loci cuilibet intuenti.

..... vidit pluries quod consules dicti loci plures passus et vias periculosas in introitu et exitu dicti loci fecerunt reparari et opportet quod plura expendant in litigando cum baronibus et nobilibus circumvicinis suis sustendando jus suum et juratorum suorum.

dixit quod locus predictus caret omni ydoneo operatorio pannorum et opportet indigentibus pannis alibi ire emptum pannos.

dixit dictum articulum esse verum. Interrogatus qualiter scit, dixit quod pro eo quia per dictum locum nullum iter transit nec est via aliqua publica.

dixit quod premissa de quibus supra deposuit sunt notatoria cuilibet de patria intuenti et quod de hiis est vox et fama publica in sircumvicinio dicti loci et plura nescit de predictis, licet interrogatus diligenter.

XVI. Reynaldus de Podio Cervini, burgensis de Sarlato, testis etc.

..... dixit quod locus Montis Dome est populatus de habitantibus ibidem ex diversis locis quidad dictum locum confluxerunt et credit quod habitantes in dicto loco habeant raras hereditates et bona inmobilia.

..... ipse cognoscit statum et facultatem habitancium in dicto loco et communiter sunt multum egentes nec cognoscit aliquem qui possit se et familiam suam alimentare nisi haberet aliunde.

..... major pars habitantium in dicto loco operibus suis et labore querit et procurat extra locum Montis Dome sibi necessaria ad victum suum sustentandum.

..... sibi videtur quod si contingeret [solvere] dictam summam, quod hoc non possent aliquathenus sustentari.

..... locus predictus multum honeratus et diversis creditoribus obligatus rat[ione constructionis pontis qui] nunc ruptus est.

... sicut in dicto articulo continetur.

dixit quod habitantes in dicto loco ..... circumvicinio suo ad deffendendum .....

Notes

1 en marge : procuratio.

2 Corr. de domus rayé.

3 Au lieu de intendit rayé.

4 ms. : pluries.

5 Le copiste avait sauté de in partibus à in dictis . Cette ligne a été ajoutée en interligne.

6 Au lieu de quibus rayé.

7 Ces trois mots remplacent pannum emere , rayé.

8 Au lieu de castro rayé.

9 ms. : proquinqua.

10 Ces 4 mots remplacent exulerentur a bonis qui nunc habent rayé.

11 Article oublié, ajouté à la fin d'une ligne et dans l'interligne.

12 Au lieu de in , rayé.

13 Galhardus rayé.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Mont Domme (Périgord) (Archives nationales, J 896, n°15)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete45/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page