IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Réponse du procureur d'Armagnac à des articles du sénéchal de Bigorre au sujet de Maubourguet.

Bibliothèque nationale de France, Doat 175, fol. 156

Enquête

[1]

Ad elidendam intentionem procuratoris regii Bigorre, et ad defensionem domini comitis Armaniaci et gentium suarum, respondet et opponit procurator domini comitis Armaniaci ut sequitur, protestatione ejus premissa quod per aliqua que dicit vel dicet non intendit respondere alicui positioni, seu facto impertinenti, imo si contingit ipsum respondere illis quibus non fuerit de jure respondendum, vult et protestatur quod pro non responso habeatur, a quo protestatione et aliis, etiam per actum contrarium recedere non intendit, imo protestatur quod si contingat ipsum aliqua facere vel dicere per que videretur recedere a suis protestationibus predictis illa ex nunc, ut ex tunc, et ex tunc ut ex nunc revocat et annullat, et vult pro non dictis et pro non propositis haberi. Et his premissis, quia vult in quolibet actu pro repetitis haberi dicit sic.

Ponit et asserit procurator dicti domini comitis Armaniaci, respondendo facto proposito in prima positione procuratoris regii quod licet locus de Maloburgeto et alii terre Ripperie dicti domini comitis sint et esse consueverint in diocesi et de diocesi Tarbiensi, tamen sunt dicti locus de Maloburgueto et alii terre Ripperie, et fuerunt per tantum tempus et a tanto tempore citra continue extra senescalliam et extra comitatum Bigorre et extra ressortum et superioritatem dicti senescalli Bigorre et officialium Bigorre ut principii memoria hominum non existit.

Item quod dictus dominus comes et gentes sue Maliburgeti et terre Ripperie sunt, et tam ipsi quam eorum predecessores esse consueverunt per dicta tempora et a tanto tempore citra continue in possessione seu quasi libertatis et immunitatis cujuscumque subjectionis et obedientie faciende dicto senescallo Bigorre et gentibus suis nisi ut par habet obedire pari, videlicet debitis requisitionibus, servatis observanciis terre absque precepto et alia cohibitione et alias non obediendi et non parendi eidem senescallo vel gentibus suis.

Item ad secumdam positionem ponit et asserit dictus procurator domini comitis quod locus de Maloburgueto et tota terra Riperie et habitatores ipsorum locorum sunt et fuerunt dotati et fundati consuetudinibus et franquesitiis1 sibi concessis per dominos Ripperie successive, solos et in solidum, videlicet per dominum Guillhelmum de Montecatheno quondam dominum vicecomitem Bearni, Brulhesii, Marsani et Gavardani, dominumque terre Ripperie et Montisquadrati et Castriveteris, et post ejus mortem per dominum Gastonem, ejus filium et heredem in predictis terris et locis, et post ejus mortem per dominam Guillelman de Montecatheno, filiam suam naturalem et legitimam, et heredem dicti domini Gastonis in dicta terra Ripperie et terra Cathalonie, et post ejus mortem per dominum B. bone memorie, patrem dicti domini comitis, legitimum successorem in dicta terra Ripperie dicte domine Guillelme, amite sue, et post ipsius mortem per dictum dominum comitem qui nunc est, filium et heredem dicti domini B. quondam.

Item quod gentes Maliburgeti et dicte terre Ripperie reguntur et regi consueverunt per dicta tempora consuetudinibus et libertatibus eis concessis per dictos dominos terre Ripperie et eorum predecessores, et non aliis.

Item ad tertiam positionem respondet procurator dicti domini comitis quod posito sine prejudicio, sed non concesso, quod comes Bigorre tenuisset dictam terram et fundasset dictum locum Maliburgeti, ipse tamen desiit possidere, et si dominus fuit, desiit esse dominus, et dominus de Bearnio acquisivit legitime terram predictam et adeptus fuit possessionem cum omni honore, jurisdictione et emolumento.

Item quod tam dictus dominus comes qui nunc est quam dictus dominus B., ejus pater, quam alii eorum predecessores, domini dicte terre Ripperie, a quibus habent causam, tenuerunt et possederunt, et adhuc tenent et possident juste et pacifice et jure suo et per dicta tempora, videlicet quod non extat memoria in contrarium, dictam terram Ripperie et locum Maliburgeti cum omni jurisdictione et imperio honore et emolumento, cessando continue subesse et obedire, ut superioribus, ratione ressorti, vel alias, senescallo Bigorre et quibusdam aliis officiariis Bigorre.

Item respondendo ad quartum articulum dicit dictus procurator dicti domini comitis quod, posito sine prejudicio, sed non concesso quod aliquando per aliquos Maliburgeti ab audientia judicum Maliburgeti apellatum fuerit ad judices Tarbie, hoc fuit et est voluntarium et non necessarium, et per hoc nulla juridictio nec cohibitio acquisita dicto senescallo Bigorre vel ejus gentibus, sed est talis observantia voluntaria inter vicinos unius ville ad aliam, et ita observatur in pluribus locis Vasconie, et per hoc illi a quibus apellatur in nullo subsunt illis ad quos appellatur, nec illi ad quos apellatur aliquam jurisdictionem vel cohibitionem nec possunt citare partes, nec inhibitionem facere judicibus cause principalibus, nec aliquid mandare vel precipere nec senten--tiam exequi, nec mandare exequi, nec dicitur apellatio sed censum videlicet ut illi secundi consulant quid eis videtur, et in absentia partium et scribitur eis sub sigillo, et ipsi etiam rescribunt sub sigillo quod eis videtur, absque aliquo precepto et absque alio mandato, et istud potius debet dici consultatio quam apellatio seu sententia.

Item asserit dictus procurator quod quicumque judices Tarbie cessaverunt perpetuo et cessare consueverunt per dicta tempora et adhuc cessant compellere seu citare vel inhibere, vel aliquam juridictionem exercere in loco de Maloburgeto et pertinentiis et cessaverunt et adhuc cessant habere potestatem super hoc, et usum vel exercitium quodcumque.

Item ad quintum, negando ut ponitur, asserit dictus procurator quod judex ordinarius Bigorre et quicumque alius officiarius Bigorre cessaverunt et desierunt per dicta tempora et a dicto tempore citra continue tenere audientias in dicto loco de Maloburgeto et pertinenciis et decreta apponere, et juridictionem aliquam exercere, et homines dicti loci et quicumque alii cessarunt et obmiserunt et adhuc cessant per dicta tempora subesse et obedire dicto judici qui est et qui fuit pro tempore et cujusque alii officiarii Bigorre. Et quod dictus comes et ejus predecessores a quibus causam habet, sunt et fuerunt in possessione seu quasi, soli et in solidum, per tempus tantum quod memoria non existit in contrarium, exercendi omnimodam juridictionem altam et bassam in dicto loco de Maloburgeto et pertinentiis ejusdem.

Item ad sextum articulum respondet quod gentes dicti comitis consueverunt ad justam requestam officialium regiorum senescallie Bigorre, delinquentes infra ipsam senescalliam capere et facere, prout ad ipsas pertinebat, justitie complementum, ad mandata eorum vero obedire non consueverunt, cum ad hoc non teneantur, quia in aliquo non sunt subjecti eidem senescallo nec ipsum recognoscunt superiorem.

Item ad septimum respondet ut proxime.

Item ad octavum dicit et asserit quod officiales domini comitis sunt et fuerunt parati requisitiones debitas senescalli et officialium regiorum Bigorre recipere et eis sufficienter et benigne respondere et eas expedire, exequi et exequi facere in quantum eos tangebat et in quantum poterant, salvo suo juramento, et servatis consuetudinibus terre. Si vero contigerit officiales ipsius domini comitis minus bene aliquid egisse in contrarium, quod non credit, ipse dominus comes non habet ratum, ymo potius offert facere de dictis officialibus et aliis delinquentibus, si qui reperiantur in corrigendo et emendando eosdem et in aliis circa hoc necessariis justitie complementum, si quando et quotiens fuerit legitime requisitum, vel alias sibi legitime constabit de premissis.

Item ad nonum articulum dicit non esse respondendum quia generalis est.

Item ad decimum dicit procurator dicti domini comitis quod non tenetur respondere, cum de facto senescalli ipsius domini comitis in dicto articulo agatur, et idem senescallus modo, a paucis diebus citra obiit, et sic non potest nec debet idem dominus comes reddere rationem de facto senescalli predicti.

Quantum ad alios officiales de quibus fit mentio in dicto articulo, dicit et respondet quod ipse ignorat an fuerint negligentes aut remissi in faciendo justitiam de et super contentis in ipso articulo, et merito potest ignorare, cum dominus comes diutius fuerit absens, sed mox, eum comode poterit, paratus est illuc accedere et de et super premissis in dicto articulo contentis, tam de suis officialibus quam etiam de aliis delinquentibus facere justicie complementum, quantum ad eum pertinet.

Item ad undecimum, dicit dictus procurator quod non tenetur respondere, cum factum contentum in eodem non tangat ipsum dominum comitem, potissime cum maleficium de quo fit mentio in eodem articulo non fuit factum in terra ipsius domini comitis, prout ex tenore ipsius articuli liquidum est videre, et ipsi dominus comes ignorat an malefactores de quibus fit mentio in ipso articulo sint in terra sua, et an predicta commiserint, nec fuit requisitus, et si super his fuerit requisitus vel informatus, paratum se offert facere justicie complementum, prout ad eum pertinuerit, tam de delinquentibus quam officialibus suis, si fuerint negligentes in predictis.

Item ad duodecimum dicit dicti domini comitis procurator quod non tenetur respondere, quia tangit factum alienum et sic et alias est evidenter impertinens.

Item ad decimum tercium respondet ut proxime supra.

Item ad decimum quartum asserit et respondet ut supra proxime.

Item ad decimum quintum asserit et respondet ut proxime supra.

Item ad decimum sextum respondet ut proxime supra.

Item ad decimum septimum articulum respondet ut proxime supra.

Item ad decimum octavum articulum respondet ut proxime supra.

Item ad decimum nonum et vicesimum articulos respondet ut proxime.

Item respondet ad vigesimum primum ut proxime.

Item ad vigesimum secundum articulum respondet ut supra.

Item ad vigesimum tertium articulum respondet ipsum omnino ut ponitur negando.

Item ad vigesimum quartum articulum non est respondendum quia generalis est et inpertinens et obscurus.

Item vigesimum quintum articulum non credit ut ponitur, adjiciens quod si reperiatur quod nominati in dicto articulo fuerint banniti et postea reperti fuerint in dicta terra Ripperie, ipse comes erat absens, et mox, cum ad terram venerit et de presidiis fuerit requisitus seu informatus, paratus est facere justitie complementum, prout ad eum pertinuerit, tam de delinquentibus quam officialibus suis si aliquid minus bene egerint in predictis.

Item ad vigesimum sextum respondit ut supra proxime.

Item ad vigesimum septimum articulum dicit non esse respondendum quia tangit factum alienum, et ignorat factum, et sic et alias est evidenter impertinens.

Item ad vigesimum octavum respondet quod ignorat dictam commissionem.

Item ad vigesimum nonum articulum dicit non esse respondendum cum concludit ad declarationem commissi terre Riperie in quo commissio dominus comes non habet diem, nec est procedendum in tanto negocio per viam extraordinariam, sed potius via juris et ordinaria.

Item ad trigesimum articulum respondet quod dictus dominus comes, quando recessit de Vasconia versus partes Francie et postea Lombardie, fecit et constituit unicum regentem, videlicet dominum Rogerium de Armaniaco, patruum suum, solum et in solidum totius terre sue, et senescallum dominum Juannum de Montepetroso, militem quondam, a qua constitutione sunt elapsi quatuor anni, vel plures. Et tunc et ex tunc dictus dominus comes cessavit et adhuc cessat instituere regentem terre sue dictum Johannem de Armaniaco, et sibi committere aliquem actum judiciarium, et illo tempore quo dictus Johannes dicitur esse requisitus de mandato senescalli Bigorre super contentis in dicto articulo, et ante et post, idem Johannes erat et est privata persona et cessabat et adhuc cessat esse regens et locum tenens dicti domini senescalli Armaniaci et habere et exercere juridictionem pro dicto domino comite.

Item quod dictus senescallus Bigorre et ejus gentes cessaverunt et obmiserunt requirere senescallum et alios officiales domini comitis, habentes potestatem remittendi super contentis in dictis litteris regiis, si que sint, licet hoc in ipsis litteris regiis debent caveri, et nomina declarare bannitorum. Dicit etiam quod procurator ipsius domini comitis legitime requisivit dictum senescallum Bigorre, ut sibi exhiberet et copiam daret mandati regii, si quod habebat super his, de quibus fit mentio in dicto articulo, quod facere idem senescallus denegavit et obmisit, a qua denegatione idem procurator ad regiam majestatem legitime appellavit.

Item trigesimum primum, negando factum in eo contentum ut ponitur, asserit et ponit procurator dicti domini comitis quod dictus senescallus Bigorre, irrequisitus, gentibus et officialibus dicti domini comitis spretis, appellantibus predictis ab ejus audentia interposita, ad regiam majestatem. Processit de facto, cum de jure non posset, contra certos homines Maliburg i super depopulatione cujusdam nemoris, ipsis tamen non vocatis, quod facere non potuit, cum non esset nec sit eorum ordinarius, nec ex forma littere regie predicte, si quam habebat, quod non credit, hoc sibi competebat.

Item sequendo predictam iniquitatem et odio concepto, non zelo justitie, sed malitie impingendo eisdem hominibus Maligetti quod ipsi erant contumaces et parere eidem renuebant, congregavit gentes armorum, magnum exercitum equitum et peditum armatorum, non more officialis regii, sed more hostili seu tyranni, dolose et fraudulenter, fingens se alibi ire, pro fundanda quadam bastida in confinibus Bearni, venit ad locum de Maloburgetto cum centum quinquaginta hominibus armatis in equis et cum sex millibus peditum, et dictum locum inhumaniter expugnavit cum exercitu suo predicto. Et idem centum domos cum illis qui intus erant ignis incendio concremavit et plures viros et mulieres gladio et igne interfecit et plures vulneravit, debellando dictum locum, et illos qui intus erant, faciendo posse suum de interficiendo eosdem et concremando locum predictum, et ita fecisset nisi divina clementia ipsos de manibus tanti exercitus defendisset.

Et his non contenti licet ita facere et debellare per triduum continuassent, animalia et plura alia bona depradaverunt et secum adduxerunt et asportaverunt, versus ad valorem 2000 l.t., et segettes, plantas, vineas et viridaria et arbores quascumque circa locum predictum concremarunt, depopularunt, et campanas cujusdam ecclesie, que est prope dictum locum secum adportarunt, et predicta idem senescallus Bigorre perpetravit, associatis secum suis complicibus in hac parte pluribus bannitis a toto regno Francie et terra ipsius domini comitis.

Item ad trigesimum secundum, negando factum ut ponitur, quod si dictus senescallus misit ad dictum locum de Maloburgetto fratrem Simonem vel alium, hoc non fecit malitiose et proditiose, et eo existente armato, illico ibidem, cum tanto exercitu, et ad finem quod dicti homines Maliburgi, venientes ad eum, interficerentur, sicut jam in presenti nonnullos interfecerat, et hoc erat negocium suum principale seu intentio sua, et ad hoc venerat cum exercitu suo, et de hoc pluries se jactaverat.

Item ad trigesimum tertium, ipsum, ut ponitur, negando respondetur quod licet et posito sine prejudicio quod dictus misisset ad homines Maliburgeti ut in articulo continetur, juste et debite debuerunt et potuerunt formidare et perhorrescere, ire sine armis ad tantum tyrannum sic ferocem et armatum, eorum adver--sarium et inimicum capitalem, qui incontinenti locum predictum debellavit et jam aliquos interfecit, ut supradictum est. Ponit etiam quod dicti homines Maliburgeti cessarunt et obmiserunt facere et dicere injurias dicto fratri Symoni et illis qui cum eo erant ymo ei potum dederunt in signum amicitie et familiaritatis.

Item ad trigesimum quartum, negando ipsum, ut ponitur, respondetur, quod credit et asserit dictus procurator, et ponit quod dictus senescallus venit ad modum tyranni, cum magno exercitu et sine justa causa, et ex certo proposito apud Malum Burgetum ad debellandum et expugnandum ipsum locum et homines ipsius loci, quod fecit et implevit maliciose et injuriose, ut supra positum est, maleficia committendo.

Item ad trigesimum quintum articulum, contenta in eodem, ut ponitur, negando, ponit procurator dicti domini comitis quod persone in dicto articulo contente cessaverunt et obmiserunt exire cum armis contra dictum senescallum extra locum et partem Maliburgeti, sed illi qui intus erant, utendo armis in casu licito et permisso a jure, defenderunt se et vitam suam dumtaxat et ne dictus locus penitus combureretur per dictum senescallum et exercitum suum inhumaniter et continue expugnatum, sicut jam centum hospitia vel circa combusserant et aliquos homines interfecerant.

Item ad trigesimum sextum articulum respondetur ut proxime supra.

Item ad trigesimum septimum, ipsum ut jacet negando, asserit et dicit dictus procurator dicti domini comitis, quod, posito sine prejudicio, sed non concesso, quod tales fuerint interfecti, et quod ita fuerit factum licite et in casu a jure permisso, et ob defensionem corporum et bonorum dumtaxat, et vim vi repellendo, cum alias non possent evadere furorem et maliciam dicti tyranni et exercitus sui ferocis, nisi se deffendissent, quod fuit et est cuilibet licitum de jure, maxime quia dictus senescallus, procedendo per modum predictum, excedebat fines potestatis sibi commisse, si quam habebat ; et idcirco non fuit obediendum sed potius resistendum. Negat tamen factum in eo contentum per modum quo proponitur.

Item ad trigesimum octavum et ad trigesimum nonum et ad quadragesimum articulos respondetur ut supra proxime in trigesimo septimo articulo.

Item ad quadragesimum primum articulum dicit, negando factum, quod si contenta in eo sint vera, hoc fuit propter culpam dicti senescalli Bigorre, et sine culpa dicti domini comitis, gentium et hominum suorum, et quia notorium est quod dictus senescallus Bigorre, ut inimicus capitalis hominum de Maloburgeto, incitaverat eosdem et provocaverat ad guerram, invadendo eos hostiliter et incendia contra et eorum bona domos et garberios quam plures prius apposuerat, et eorum vineas, ut supra dictum est, depopulaverat in tantum quod, nisi se deffendissent, ipsos interfecisset, et dictum locum depopulasset, et idcirco, si que facta fuerunt, ad sui deffensionem et non alias fecerunt dumtaxat.

Item ad quadragesimum secundum articulum, negando ipsum ut ponitur, respondetur et asseritur quod Arnaldus Guilhermus de Armaniaco, si fuit in loco de Maloburgeto, ipse et familiares sui, et alii qui ibi erant, quandiu ibi fuerunt, cessaverunt exire cum armis vel alias extra terram domini comitis et intrare terram Bigorre, et dare damnum gentibus terre Bigorre, et abstinuerunt inferre injuriam alicui persone, et dictus Arnaldus Guilhermi desiit et cessavit esse bannitus, ut creditur, a regno Francie, et alii qui secum erant, et esse inimicos domini nostri Francie regis, ymo quamdiu dominus noster rex Francie habuit guer--ram cum rege Anglie, ipse fuit de parte domini regis Francie, et contra regem Anglie, desinendo esse tempore guerre contra dominum nostrum Francie regem. Et quamdiu fuit in loco de Maloburgetto, fuit ibi causa deffensionis licite et honeste, ab omni invasione et excessu abstinens, et si venit ibi, quod non confitetur, venit proprio motu et absque mandato dicti senescalli Armaniaci, et officialium, gentium et hominum domini comitis predicti, et posito, sed non concesso, quod fuerit bannitus, ipsi homines et officiales de Maloburgeto hoc ignorant, et causam habent justam et probabilem sue ignorantie cum numquam fuerint certificati de predictis.

Item quadragesimus tertius articulus, ut jacet, negatur, quia dicta mota est in districtu partim dicti loci Maliburgeti, et in ipsa dictus dominus comes habet omnimodam jurisdictionem et dicta mota tenetur a dicto comite sub annuo censu et sub juramento fidelitatis, et propter feloniam comissam, dicta mota est dicto domino comiti commissa per sententiam, adjiciens etiam quod numquam ibi fuit salva gardia apposita, et si fuit, quod non credit, non fuit dictis gentibus intimata.

Item ad quadragesimam quartam articulum respondetur ipsum negando ut ponitur, aserens quod terre adherentes dicte mote, segetes et blada alia ibi excressentia sunt hominum de Maloburgeto et laborantiis eorum que habent ibi et alibi, et si illa seperunt, hoc fecerunt jure suo, nemini injuriando, tanquam sua propria.

Item ad quadragesimum quintum articulum non est respondendum, cum sit generalis et non exprimatur nomen illius nuncii, nec etiam specificentur nomina illorum qui dicuntur predicta commisisse, facta extrema, de respondendo in casu quo per curiam cognosceretur.

Item ad quadragesimum sextum articulum, dixit non esse respondendum, cum non exprimantur illorum nomina, qui predicta in dicto articulo contenta dicuntur commisisse.

Item ad quadragesimum septimum articulum non est respondendum, quia est generalis, non exprimendo nec declarando illa que essent declaranda, et ponitur malitiose ad movendum animum regium, et illud, si quod factum fuit, fuit factum ob culpam senescallie Bigorre, et non propter culpam dicti domini comitis nec gentium suarum, adjiciens quod gentes ipsius comitis nulla damna dederunt in terra domini nostri regis nec in dicta senescallia Bigorre, ymo si quis eam damnificare vellet, ipsam defenderent pro posse ; si vero inveniretur aliquis de subditis ipsius domini comitis, qui aliquod damnum dedisset vel fecisset in dicta terra, ipse eum disavoat, et pariter se offert facere super hec, prout a eum pertinebit, justitie complementum.

Item ad quadragesimum octavum articulum respondet quod credit, pro ut constare poterit per litteras regias suo sigillatas sigillo, et alias non.

Item ad quadragesimum nonum articulum dicit quod credit et asserit quod contenta in dictis litteris regiis fuerunt bene et diligenter executata, tam per dominum senescallum Agennensem quam ejus comissarium, et nichil fuit in executione omissum.

Item ad quinquagesimum articulum respondetur et asseritur quod littere impetrate per dominum comitem post illas de quibus fit mentio in ipso articulo quinquagesimo, fuerunt bene et legitime impetrate et ex certa scientia domini nostri regis et absque vicio et suspicione, et non expressis talibus, vel tacitis, que expressa vel tacita impedirent impetrationem, cum alibi mandetur inquiri super damnis et maleficiis hinc inde datis per utramque partem, et sic concordat cum jure comuni. Et in primis non mandabatur inquiri de damnis datis per gentes dicti comitis et Maliburgueti senescallo Bigorre et gentibus suis, et sic non fuit necesse exprimere contenta in primis.

Item ad quinquagesimum primum articulum respondetur et asseritur quod dominus senescallus Agennensis amovit dictam manum regiam de dicto loco de Maloburgeto, de mandato regis sibi directo, juxta continentiam dicti mandati, bene, juste et cum magna deliberatione prehabita, cum consiliariis regis, formam mandatorum penitus observando.

Item ad quinquagesimum secundum articulum respondetur quod licet ille articulus sit generalis, et obscurus et indignus responsione, dicit tamen et asserit dictus procurator quod officiales et gentes domini comitis exercent et consueverunt exercere justitiam continue, et sunt et fuerunt parati justitiam et quotidie faciunt in casibus ad eos pertinentibus, nichil de contingentibus obmittendo, servatis tamen consuetudinibus patrie et juramentis suis et usibus et observantiis antiquis et legitime prescriptis et observatis, nemini justitiam denegando.

Le deuxieme octobre mil six cens soixante six la presente copie a esté bien et deuement vidimee et collationnee sur une copie escrite en parchemin qui estoit au Tresor des archifs du roy au chasteau de Lectoure qui a esté portee au Tresor des Chartes de Sa Majesté au chasteau de Pau, inventoriée en l'inventaire des titres dudit Lectoure chapitre troisiesme intitulé seigneurie de Riviere basse et cotee de lettre B 3 ...

Capot.

Notes

1 Ms : – litiis.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Réponse du procureur d'Armagnac à des articles du sénéchal de Bigorre au sujet de Maubourguet. (Bibliothèque nationale de France, Doat 175, fol. 156)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete147/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page