IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Enquête sur Lyon (2)

Archives nationales, J 269, n°73

Enquête

[1]

Supplicant humiliter et devote regie majestati .. archiepiscopus, decanus et capitulum prime Lugdunensis ecclesie quatinus amore Dei et solo pietatis intuitu ac pro augmento regii nominis piis predecessorum suorum Francie regum vestigiis inherendo, qui pre aliis orbis terre principibus consueverunt ecclesias ab oppressionibus et molestiis salubriter defensare, de solita benignitate regia et pro sue salutis augmento dignetur ministris et officialibus suis percipere et mandare, ut ab injuriis et oppressionibus illatis et inferendis ecclesie supradicte et subditis ipsius cessent penitus et desistant, ac bona ipsorum occupata et precepta eisdem restituant, et de dampnis ipsi ecclesie irrogatis sattisfactionem congruam de solita benignitate regia faciat exhibere, supplicantes quod benigne dignetur advertere regia celsitudo dampna gravissima ipsi ecclesie per ministros regios a modico tempore irrogata, que ascendunt usque ad summam 150000 l.t., de quibus unus denarius in utilitatem regiam nunquam fuit positus vel conversus.

Gravamina vero eidem ecclesie illata sunt hec :

Tenent si quidem gentes regales et tenere inceperunt de novo assisias in propria terra ecclesie quamvis illas non teneant nec tenere consueverint in terra alicujus baronis illarum parcium, eciam in loco in quibus rex habet resortum.

Item citant archiepiscopum, canonicos ac eciam1 clericos et eciam sacerdotes coram se super actionibus personalibus et eos compellunt coram se respondere per captionem bonorum et eciam ornamentorum ecclesiasticorum.

Item exercent in terra ecclesie et districtu saysinas et apponunt vexilla regia2 quamquam hoc illis non competit de consuetudine vel de jure.

Item imponunt subjectis dicte ecclesie penas graves, per hoc ab eis pecunie quantitates non modicas indebite extorquunt.

Item capiunt in terra ecclesie ipsius homines ecclesie ipsos diro carceri mancipantes, et quandoque ipsos indebite adeo crudeliter cruciant et affigunt quod in carcere moriuntur.

Item tenent tabelliones et servientes seu bastonerios infinitos in propria terra dicte ecclesie qui terram ipsam oppressionibus variis et diversis adeo afficiunt incessanter quod ipsam ad exinanitionem ducunt extremam, ita videlicet quod plures homines ipsius ecclesie, bonis suis propter oppressiones regalium dissipatis, proprias sunt cohacti deserere mansiones.

Item recipiunt gardas novas non solum a laycis, sed etiam a clericis dicte ecclesie subjectis, quos in garda recipiunt, propter quod excessus talium remanent impuniti, cum eidem ecclesie obedire recusent, ipsosque corrigere nequeat ecclesia, regalium valida protectione suffultos, in subversionem et enervationem non modicam jurisdictionis ecclesie memorate.

Item cum in civitate Lugdunensi et terra ipsius ecclesie ad apostolicam sedem tantum consueverit tam3 in causis spiritualibus quam temporalibus appellari, regales ministri hoc impediunt, et ad se hujusmodi appellationes devolvunt et coram se littigare compellunt.

Item fregerunt carcerem archiepiscopi violenter et extraxerunt exinde captivos tempore quo .. episcopus Eduensis tenebat administrationem ecclesie lugdunensis et quendam ex captivis predictis duxerunt apud Matisconem, ipsumque, de ejus delictis nullatenus cognito, suspenderunt.

Item ceperunt equos cujusdam judicis dicte ecclesie apud Ansam, que villa est dicte ecclesie specialis, pro eo quia ibidem audiebat causas et justiciam reddebat, quos equos reddere contradicunt.

Item cum dominus rex alias precepisset, ad preces domini G. de Parma et domini Benedicti, cardinalium4, quod castra que tunc similiter detinebantur per gentes regias cum fructibus inde perceptis, eidem ecclesie restituerentur, que quidem castra, licet restituta fuissent, de fructibus tamen ipsorum castrorum per ministros regales perceptis nulla fuit facta restitutio dicte ecclesie quorum fructuum valor ascendit usque ad summam 1500 l.t. parvorum.

Item, tempore quo dicti duo cardinales erant in Francia .. ballivus Matisconensis ad civitatem Lugdunensem cum multitudine armatorum veniens, jurisdictionem archiepiscopi et ecclesie usurpavit, tenendo ibidem assisias suas et curiam, edictaque gravia faciendo ne quis coram gentibus archiepiscopi et ecclesie responderet, capiendo insuper familiares et ministros archiepiscopi violenter et eisdem multas injurias irrogando.

Fregerunt etiam domum prepositi Lugdunensis et bona ibidem inventa secum asportaverunt, dicentes publice quod si dictum prepositum invenissent, ipsum procul dubio peremissent.

Item licet postmodum dicta jurisdictio civitatis fuerit alias restituta, de fructibus tamen perceptis et de dampnis illatis nulla eis satisfactio facta fuit.

Item cum expresse contineatur in compositione olim facta per dominum Gregorium papam X inter ecclesiam et cives lugdunenses, quod ipsi communitatem seu collectam facere nequeant absque archiepiscopi Lugdunensis consensu et hoc idem et ante hujusmodi compositionem et post per multum temporis spatium fuerit observatum, dicti tamen cives, de regali potencia sumentes audaciam, et contra compositionem eandem temere venientes, ad faciendum colmectam sine consensu archiepiscopi processerunt, pro exactione collecte contra ecclesiam facte5, servientibus regiis deputatis

Item cum dicti duo cardinales propter bonum pacis vellent componere inter ecclesiam et cives predictos, multi ex eisdem civibus ad curiam regalem propter hoc appellantes, archiepiscopum, decanum et capitulum supradictos et quamplures ex civibus quia paci et tranquillitati consenciebant, citari procuraverunt coram regali curiá supradicta.

Item nobilis vir dux Burgundie apud Lugdunum veniens de speciali mandato domini regis, ut dicebat, ad instanciam quorumdam ex civibus Lugdunensibus, ipsos cives Lugdunenses in garda regia recepit, quam pluribus ex civibus renitentibus et invitis – et non audientibus contradicere pre timore regalium – eisdem specialem gardierium deputando, in prejudicium non modicum ecclesie Lugdunensis.

Item quoniam .. officialis et vicarius archiepiscopi atque capitulum Lugdunenses, tam auctoritate ordinaria quam etiam apostolica, propter taillias et collectas pecuniarias necnon impositiones armorum frustratorias et quasdam alias novitates indebitas perpetratas per dictos cives contra ecclesiam supradictam, civitatem ipsam propter maliciam et contumaciam civium supposuerunt ecclesiastico interdicto, memoratus garderius jurisdictionem omnimodam temporalem civitatis Lugdunensis et omnia bona temporalia que archiepiscopus et capitulum habent in civitate prefata ad manum regiam posuit, dictamque jurisdictionem tenet et omnia bona temporalia ibidem percipit pro sue libito voluntatis, officiales et ministros archiepiscopi et ecclesie penitus amovendo.

Item depredaverunt et spoliaverunt castra Sancti Symphoriani et Sancti Genesii6 que sunt ipsius ecclesie, unum ex eis totaliter diruendo et homines ipsorum locorum miserabiliter et nequiter captivando, dampnificantes dictam ecclesiam et homines ipsius in dictis duobus castris, ultra alia intolerabilia dampna, usque ad 10000 l.t. parvorum.

Item dicti ballivus7 et garderius grandem congregari preceperunt exercitum, volentes destruere terram ecclesie, non obstantibus certis pactis habitis inter ecclesiam et gentes regis, instancia tamen quorundam religiosorum parcium illorum ipsorum seviciam refrenavit.

Item tenent occupata tria castra dicte ecclesie, videlicet de Sancta Fide8, de Darzillieu9 et Lentillieu1011

Sequuntur alia gravamina.

Item bastonarii et servientes regii in illis partibus existentes, in prejudicium ecclesie et pro pecunia que datur eis, mandant executioni quascumque litteras etiam sigillo regio minime sigillatas contra dictos archiepiscopum, capitulum et canonicos, clericos et homines dicte ecclesie et fidejussores eorum.

Item impediunt quominus sententie per dictos archiepiscopum et capitulum seu eorum judices late, et littere sigillis ipsorum et curiarum suarum sigillate juste possent executioni mandari.

Item bastonerii et servientes regis in illis partibus existentes, in causis que agitantur coram judicibus archiepiscopi et capituli predictorum exercent officium advocationis in terra dicte ecclesie, et si etiam juste feratur sententia contra eos, impediunt ipsi bastonerii per potentiam regalem quominus hujusmodi sententie contra eos vel partem ipsorum late juste possint executioni mandari.

Item quandocumque ipsi archiepiscopus et capitulum per se vel per alios ipsorum nomine volunt cum armis defendere terram suam, et jurisdictionem ipsorum temporalem juxta morem patrie Lugdunensis quod aliter facere non possunt et quod eisdem competit de antiqua12 consuetudine et de jure, gentes regis ipsos super armorum deportatione molestant, eisdem dampna gravia propter hoc inferendo.

Item mediante pecunia tenent et defendunt in fraudem13 pro burgensibus regis homines dicte ecclesie, quamvis moram non faciunt aliquam dicti homines in locis quorum occasione se dicunt seu fingunt esse burgenses regis.

Item pro pecunia defendunt judeos in terra ecclesie in locis in quibus judei non consueverunt morari, et pro debitis ipsorum et aliorum usurariorum, etiam alienigenarum ad solutionem compellunt non solum laycos sed etiam clericos et alias14 personas ecclesiasticas quascumque, ac si debita hujusmodi essent propria regis.

Item capiunt indifferenter et viliter sine causa clericos ecclesie Lugdunensis et alios ipsosque ponunt et detinent in prisionem archiepiscopi quam per vim15 occupaverunt et detinent occupatam16 et ipsos reddere contradicunt ordinariis eorundem.

Item compellunt per gravem captionem bonorum tam ecclesiasticorum quam temporalium archiepiscopum et capitulum Lugdunens. necnon capitula et canonicos Sancti Pauli, Sancti Justi, Sancti Hyrenei, abbates et monachos de Insula Barbara et de Athanaco17 Lugdunenses et alios clericos ad celebrandum divina in loco interdicto.

Item capiunt de novo lumbardos in civitate Lugdunensi commorantes et exigunt ab eis magnas pecunie quantitates, quod nunquam alias factum fuit Lugduni, etiam quando lumbardi in regno Francie capiebantur.

Item impediunt omnino quominus illi qui tenent castra ecclesie respondeant archiepiscopo et ecclesie de fructibus eorundem.

Item pro quodam debito antiquo olim, ut dicitur18, contracto per ecclesiam Lugdunensem cum antecessoribus cujusdam clerici et cujusdam civis Lugdunensis super quo debito non extant littere sigillo regio sigillate, et de quo etiam sattisfactio facta fuisse diu est allegatur, gagiaverunt et depredaverunt nunc de novo sine cause cognitione et injuste terram ecclesie, saysiendo castra et sigillando portas castrorum ac homines et animalia capiendo.

Item dampnificaverunt ecclesiam usque ad valorem 15000 l.t. de quibus non venit unus denarius ad utilitatem domini regis, que quidem per ipsum dominum regem vel consiliarios ipsius non debent aliquatenus tolerari.

Item multa alia dampna inferunt incessanter quorum longa relatio tedium generaret.

Item accidit de novo, videlicet a quidecim diebus citra, quod tres garciones viles conditionis existentes, habitatores Lugduni, qui de novo in odium ac vituperium et contemptum ecclesie lugdunensis facti fuerunt bastonerii et servientes regis, per illum qui se dicit garderium Lugduni vel per gentes ipsius, sequebantur quendam hominem quem injuste capere et incarcerare volebant, qui homo per sagacitatem ipsius evasit manus ipsorum servientum et intravit domum nobilis et venerabilis viri sacriste Lugdunensis, existentem in claustro Lugdunensi19. Cum autem servientes predicti hominem predictum qui ad domum predictam refugerat, que est contigua ecclesie Lugdunensi, de ipsa domo violenter extrahere vellent, dictus sacrista curialiter inhibuit eis ne vellent libertatem claustri et domus ipsius violare, cum ab antiquo liberi et securi debeant et consueverant20 esse omnes confugientes ad claustrum seu ad aliquod hospitium canonici Lugdunensis. Dicti vero servientes volentes inmunitatem et libertatem claustri violare, posuerunt manus ad enses, domum predicti sacriste violenter intrare volentes, et ipsum sacristam violenter et maliciose impingendo et propulsando, et quendam clericum ipsius atrociter verberando et ejus vestes lacerando. Postmodum venit quidam domicellus gerens vices gardiatoris Lugduni pro rege, dicens quod dirueret domum sacriste, nolens audire defensiones ipsius sacriste, et janitorem dicti sacriste violenter extraxit de domo, ipsumque cepit et graviter verberavit et in prisionem posuit et reddere contradicit, violando libertatem et immunitatem ecclesie et claustri qua usi fuerunt canonici a tempore a quo memoria hominis non existit.

Autre main

Item aliquibus litteris hactenus destinatis ministris regiis ex parte regis pro ecclesia Lugdunensi super quocumque negocio noluerant nec volunt in aliquo obedire, nec eas executioni mandare.

1-ère main

Item pro quodam debito antiquo olim contracto, ut dicitur, nomine sedis archiepiscopalis lugdunensis cum quodam usurario, quod debitum quidam civis lugdunensis postmodum emit ab usurario supradicto, de quo non extant alique littere sub sigillo regio, et de quo sattisfactio allegatur, gagiaverunt et depredaverunt dicti regales nunc existentes apud Lugdunum sine cause cognitione et injuste terram dicte ecclesie et sedis archiepiscopalis Lugduni, dampnificando propter hoc ipsam ecclesiam usque ad valorem 700 l.t. parvorum.

Autre main

Que quidem supradicta christianissimus princeps dominus .. rex Francie qui est et esse consuevit zelator justicie et ecclesiarum pius defensor et ejus consiliarii non debent equanimiter tolerare.

1-ère main

Item de rebus ablatis quas dominus episcopus Aurelianensis reddi precepit quando fuit Lugduni nichil penitus reddiderunt.

Item de novo dominus Montelauri et gentes sue in civitate Lugduni faciunt cives novos et sive cives novi sive antiqui dicant se jus habere in possessionibus ecclesie et quas ecclesia possidet, offerunt supplicationem ut summarie procedatur sine libelli oblatione, et supplicant sibi tradi possessiones ecclesie et si ad supplicationem quam nolunt habere pro libello possessiones ecclesie eis non tradantur, multis minis et terroribus precedentibus appellant ad dominum Montelauri et occasione talium appellationum perturbatur et impeditur ecclesia in possessionibus plurium rerum suarum per ipsum dominum Montislauri vel gentes ipsius.

Item cum plura pedagia de gratia et ad exonerationem mercatorum de extra civitatem Lugduni recipiantur in ipsa civitate, inter que pedagia recipiuntur pro domino archiepiscopo Lugdunensi pedagia castrorum de Ryorterio et de Bethivileyn sitorum in Imperio, recipi facit21 dominus Montilauri occasione mandati sibi facti a regia majestate quod ponerat ad manum regiam temporalitatem quam habent in civitate archiepiscopus et capitulum Lugduni, licet pedagia aliorum castrorum de extra civitatem non impediat nec recipiat, que non debent habere majorem prerogativam quam castra archiepiscopi supradicti predicta.

Riotiers, Ain, Con Trévoux, Cne Jassans

Betheneins, Ain, Con Thoissey, Cne Montceaux.

Notes

1 Ces 4 mots en interligne.

2 Ces 4 mots en interligne.

3 Corr. de : quam.

4 Gérard Bianchi de Parme, cardinal-évêque de Sabine et Benoît Cajetan (ensuite pape sous le nom de Boniface VIII) cardinal-diacre de S. Nicolas in Carcere Tulliano. Leur ambassade date de 1291 (cf J 164, n° 55 etc.)

5 Ces 3 mots en interligne.

6 St Symphorien sur Coise et St Genis Laval, arr. Lyon.

7 Ballivus est répété

8 Sainte-Foy-lès-Lyon, Rh., con> St Genis-Laval

9 Dardilly, Rh., con Limonest

10 Lentilly, Rh., con L'Arbresle

11 Une ligne effacée.

12 Mot en interligne.

13 Ces 2 mots en interligne.

14 Ces 3 mots en interligne.

15 Ces 2 mots en interligne.

16 Ces 3 mots en interligne.

17 L'Ile Barbe, Ainay, à Lyon.

18 Ut dicitur : en interligne, d'une autre main.

19 Ces 4 mots, d'une autre main, en interligne.

20 Ces 2 mots en interligne.

21 Ces 3 mots en interligne.

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Enquête sur Lyon (2) (Archives nationales, J 269, n°73)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete13/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page