IRHT

Enquêtes menées sous les derniers capétiens

> Requête présentée de la part de l'abbé d'Alet à Guy Chevrier, sénéchal de Carcassonne et de Béziers, et réponse du sénéchal.1300.

Bibliothèque nationale de France, Doat 37, fol. 171

Enquête

[1]

Noverint universi quod magister Bernardus Sancii, procurator seu sindicus domini abbatis et conventus monasterii Electensis presentavit et tradidit nobili viro domino Guidoni Caprarii, militi domini regis, senescallo Carcassone et Bitterris quandam supplicationem forman hujusmodi continentem :

Coram vobis, domino Guidone Caprarii, milite domini regis, senescallo Carcassone et Biterris, proponit Bertrandus Sancii, procurator seu sindicus domini abbatis et monasterii Electensis, quod in vestra curia Carcassone est notorium et manifestum, et per vestram sententiam declaratum, quod Vitalis Astruque et Mosse, fratres judei de Electo, necnon et Mosse de Sancto Paulo, judeus, sunt et esse debent proprii dicti domini abbatis et monasterii Electensis et quod nunquam temporibus retroactis consueverunt contribuere in tallis judeorum domini regis. Et ideo dicit et proponit predictos judeos non esse compellendos ad solvendum nec ad satis dandum tallias domino regi vel contribuant in taliis impositis vel imponendis judeis domini regis, nec ad prestandum aliam cautionem, nec jurandum residentiam, quam Johannes Laurentii de vestro mandato, ut dicit, exigit ab eisdem, et de hoc petit et supplicat jus sibi dici et fieri, cum, si contra fieret, esset in dampnum et prejudicium monasterii Electensis et contra res prius in vestra curia cognitas et judicatas.

Ad que dictus dominus senescallus respondit et dixit quod a sententia predicta fuit appellatum, et causa ipsius appellationis adhuc pendet, et, pendente appellatione nichil est innovandum et ante sententiam et alias tallias levaverunt ab eisdem judeis pro domino rege, ut in manu superiori. Dixit etiam quod predictam compulsionem facit de mandato domini regis speciali, misso sibi per litteras et rotulum in quo nomina judeorum predictorum et summe pecuniarum que a dictis judeis debent levare continentur.

Dicut vero syndicus negavit dominum regem esse et fuisse in saysina levandi talliam a judeis predictis, et asseruit ipsos judeos esse et fuisse in saysina libertatis non contribuendi in talliis judeorum domini regis. Quare dixit quod, licet a dicta sententia fuerit appellatum, non ob hoc dicti judei ad solvendum talliam eis impositam post dictam sententiam sunt compellendi, nec jurare residentiam tenentur.

Acta fuerunt hec in castro civitatis Carcassone domini regis, anno Domini millesimo trecentesimo, tercio nonas junii, in presentia et testimonio domini Raimundi de Villaribus, legum doctoris domini Sicardi de Vauro, judicis majoris dicti domini senescalli, Guillelmi de Villanova, militis, vicarii terre monasterii Crassensis, et magistri Isarni Fabri, notarii publici curie Carcassone domini regis, quin requisitus a dicto procuratore hanc cartam recepit vice cujus et mandato ego Petrus Johannes Cascavelli, notarius, eandem scripsi. Ego idem Isarnus Faber, notarius antedictus, subscribo et signo, regnante Philippe, rege Francie.

(Seing notarial).

Comment citer cette notice

Elisabeth Lalou, Xavier Hélary. "Requête présentée de la part de l'abbé d'Alet à Guy Chevrier, sénéchal de Carcassonne et de Béziers, et réponse du sénéchal.1300. (Bibliothèque nationale de France, Doat 37, fol. 171)", dans Enquêtes menées sous les derniers capétiens, Elisabeth Lalou, Christophe Jacobs, éds, Paris : Centre de ressources numériques TELMA, 2007. (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/enquetes/enquete128/ .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page