Étienne évêque d'Autun pour Reigny (abbaye de)

<<</>>>

NuméroB13617

Genrecharte

Date (précise)1119

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Sens



Auteur

Étienne évêque d'Autun

Bénéficiaire

Reigny (abbaye de)

Regeste

Étienne, évêque d’Autun, notifie le don fait par Landry de Prey et sa famille.

Texte

Ego Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, notum fieri volo presentibus et futuris quod sicut vidimus et cognovimus ex autentico scripto predecessoris nostri bone memorie Stephani Eduensis episcopi, Landricus de Praiaco Fontismum veniens cum uxore sua Elisabeth et tribus predictis filiis ante altare veniens, particulam marmorei lapidis que ibi reperta fuit accepit, et tenentes eam ipse et uxor ejus et predicti filii ad innovandam et confirmandam elemosinam simul ad altare processerunt et predicti lapidis particulam quam simul tenebant super altare simul eam obtulerunt, ita dicentes : « Nos pro salute… ». Post multum vero temporis, sub abbate Stephano iterum orta calumnia ab eodem Landrico de quadam parte terre quam dicebat non esse de Ulduno, tandem dimisit penitus et concessit eisdem monachis libere et absque ulla retentione quicquid inter hos terminos calumniabatur vel habebat undecumque haberet a finibus Pontiniacensium monachorum per fines monachorum de Nantri usque ad terram Ascelini de Castro Censurii, et inde per fines terre Guidonis Baldrici et terre domini de Noeriis, et terre sancti Germani et nemoris quod Sagitto vocatur, quidquid inter hos terminos calumniabatur et habebat undecumque haberet libere et absque ulla retentione dimisit et concessit monachis, laudante uxore sua Elisabeth et filiis ejus Hugone, Altaudo et Willelmo. Hujus rei testes sunt : Bernardus abbas Clarevallis, Willelmus abbas Fonteneti, Guido presbiter de Sancy, Petrus prebiter, Fromundus de Buffy, Ingilbertus de Ronay, Iteranus de Gubis. Laudaverunt hoc etiam ejusdem Landrici filius et filia, Philippus et Regina, hiique sunt qui audierunt : Evrardus archipresbiter, Engilbertus de Rosnay, Hugo Blancus filiaster ejus et Hugo Maltalent, Hugo Bornus. De illa prima concessione quam idem Landricus fecit quando primum [terram] illam monachis dedit, habuit equam unam et pullum ejus, et filius ejus major equum unum et duo alii fustanicos. De hac autem concessione quam post ortam calumniam sub abbate Stephano fecit, habuit quatuor libras Provinensium. Hoc idem laudavit et concessit Guido filius ejus in manu domini Bernardi abbas Clarevallis, et Girardi monachi fratris ejus apud Divionem, presente ducissa. Testes hujus concessionis sunt : magister Crispianus, Rainardus de Montemoret, de Belna, Humbertus de [], de Tileo-castello, milites, Thedricus Divionensis cliens ducis. Tempore vero Ascelini abbatis, Philippus de Praiaco, contra presentem cartam venire tentans calumniam movit, sed fratris sui Willelmi Grossi Brachii et antiqui scripti attestatione, rei veritatem recognovit, et sicut prius laudaverat, in nostro tempore prefatam elemosinam laudavit. Quod ut firma et rata perpetuo maneat, presentis scripti patrocinio et sigilli nostri auctoritate, ipse Philippus et frater ejus Willelmus concesserunt et petierunt a nobis denuo confirmari. Hujus rei testes sunt : Herbertus de Merriaco, Landricus de Praiaco milites, Andreas major de Lescheriis. Hoc autem idem Philippus de Praiaco coram Lebaudo de Vermenton, Joanne de Accolais, Odone de sancta Palladia, capellanis, postea apud Regniacum recognovit et laudavit…

Notes

D’après B². Cet acte est une confirmation par Étienne II, évêque d’Autun entre 1171 et 1189, d’une charte authentique donnée en 1119 par son prédécesseur, Étienne de Bâgé. Numéro CBMA : 19241

Bibliographie

Acte inédit. Transcription : Marlène Helias-Baron.

Responsable

Rey Coraline

Source de l'édition

A. Original perdu. — B. Paris, Arch. Nat., Répertoires des archives de l'abbaye de Reigny, LL 988 B (1753) — B². Copie du recueil des Paris, Arch. Nat., LL 988 bis, par H. de Chastellux, Auxerre, AD Yonne, H 1562, acte 6 bis, p. 10-12 (copie d'érudit)

Comment citer cette notice

Acte n°629246 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte629246/. Date de mise à jour : 18/07/16. Première version : 10 juin 2010.